(Scriptus Anno 364.)
593-594 Sancti Hilarii Contra Arianos, Vel Auxentium Mediolanensem, Liber Unus.
Dilectissimis fratribus in fide paterna manentibus, et Arianam haeresim detestantibus, episcopis, et
0609C omnibus plebibus, Hilarius conservus vester
0609D Has voces,
in Domino aeternam, restituimus ex mss.
in Domino aeternam salutem.
1.
Pacem veram frustra tentat Hilarius componere.—Speciosum quidem nomen est pacis, et pulcra est opinio unitatis: sed quis ambigat eam solam Ecclesiae atque Evangeliorum
unitatem pacem esse, quae Christi est? Quam ad Apostolos post passionis suae gloriam est locutus (Joan. XX, 19) , quam ad
aeterni mandati sui pignus commendavit
0609D Mss. summo consensu,
habituris; phrasi quidem satis singulari, non omni tamen sensu destituta.
abiturus, hanc
0609D Hoc de se modeste insinuat Hilarius, qui pacem amissam quaerere non destitit toto exsilii sui tempore, turbatam post Ariminense
concilium composuit, et magna ex parte repertam summo studio tenuit. Sed quae retro sunt oblitus, quasi nihildum praestitisset,
quia hanc Mediolanensi civitati frustra tentasset procurare, sequentia subjicit.
nos, Fratres dilectissimi, et amissam quaerere, et turbatam componere, et repertam tenere curavimus. Sed hujus ipsius nos
fieri vel participes vel auctores, nec temporis nostri peccata meruerunt, nec imminentis antichristi praevii ministrique sunt
passi: qui pace sua, id est, impietatis suae unitate se jactant, agentes se non ut episcopos
0609D Christi, sed antichristi sacerdotes.
2.
Antichristi plures.—Ac ne maledicis verborum in eos uti conviciis arguamur, causam perditionis
0610C publicae, ne cuiquam ignorata sit, non tacemus. Antichristos plures esse, etiam apostolo Joanne praedicante, cognovimus
(I Joan. II, 18) . Quisquis enim Christum, qualis ab apostolis est praedicatus, negavit, antichristus est. Nominis antichristi
proprietas est, Christo esse contrarium. Hoc nunc sub opinione falsae pietatis efficitur, hoc sub specie praedicationis evangelicae
laboratur, ut Dominus Jesus Christus, dum praedicari creditur, denegetur.
3.
Ecclesia subsidiis humanis fundata non fuit.—Ac primum miserari licet nostrae aetatis laborem, et praesentium temporum stultas opiniones congemiscere, quibus patrocinari
Deo humana creduntur, et ad tuendam Christi Ecclesiam ambitione saeculari (
Ms. Carn. saeculi) laboratur
0609D Facundus Hermian., Spicil. t. III, pag. 118, dum haec ita laudat:
Sanctus Hilarius episcopus, confessor et doctor egregius, quibusdam episcopis tempore Constantii imperatoris, quo Ariani sub
nomine
0610D
pacis et regis pervaserant universas pene totius Orbis locales ecclesias, dixit, etc., rerum ac temporum ignorantia videtur lapsus. Non enim Constantio, sed Valentiniano imperante scripsit haec Hilarius:
quo tempore ad ecclesias suas Eusebius, Lucifer, Hilarius ipse, aliique redierant. Unde Ariani saltem in Occidente non omnes
pene ecclesias locales obtinebant. Cum tamen subsequens Hilarii declamatio in id potius cadat quod Ariani sub Constantio egissent,
quam in id quod sub Valentiniano agerent: commode possunt haec Facundi verba intelligi. Quia vero Valentinianus nimio pacis
studio, et amore localis ecclesiae quam Auxentius occupabat, versuti hujus haeretici fidem propius explorare timuit, et professione
secundum vocum sonos catholica contentus illius communionem
0611C suscepit; postmodum in nimium illum parietum ecclesiae amorem invehitur: veritus haud dubie, ne episcopi, qui in imperatoris
comitatu frequentes erant, in eamdem dissimulationem abirent, et haeretica communione polluerentur.
. Oro vos, episcopi qui hoc esse vos creditis, quibusnam suffragiis ad
0610D praedicandum Evangelium apostoli usi sunt? quibus
0611A adjuti potestatibus Christum praedicaverunt, gentesque fere omnes ex idolis ad Deum transtulerunt? Anne aliquam sibi
0611C Sex mss.
assumerent.
assumebant e palatio dignitatem, hymnum Deo in carcere inter catenas et post flagella cantantes; edictisque regis Paulus,
cum in theatro spectaculum ipse esset, Christo Ecclesiam congregabat? Nerone se, credo, aut Vespasiano, aut
0611C In antiquioribus mss. Vat. bas., Carnut. et Colb.,
Deciis.
Decio patrocinantibus tuebatur? quorum in nos odiis confessio divinae praedicationis effloruit. Illi manu atque opere se
alentes, intra coenacula secretaque coeuntes, vicos et castella gentesque fere omnes terra ac mari contra senatusconsulta
et regum edicta peragrantes, claves, credo, regni coelorum non habebant? Aut non manifesta se tum Dei virtus contra odia humana
porrexit, cum tanto
0611B magis Christus praedicaretur, quanto magis praedicari inhiberetur?
4.
Fidei vis illata improbatur.—At nunc, proh dolor! divinam fidem suffragia terrena commendant, inopsque virtutis 595 suae Christus, dum ambitio nomini
suo conciliatur, arguitur. Terret exsiliis et carceribus Ecclesia: credique sibi cogit, quae exsiliis et carceribus est credita.
Pendet
0611C Lips. et Par.,
a dignatione: renitentibus aliis libris.
ad dignationem communicantium, quae persequentium est consecrata terrore. Fugat sacerdotes, quae fugatis est sacerdotibus
propagata. Diligi se gloriatur a mundo, quae Christi esse non potuit, nisi eam mundus odisset. Haec
0611C In mss.
Ac de, non
haec de. Mox apud Bad.,
0611D Er., Mir. et in quinque mss.,
numquam deperditae. In Michaelino autem ab eadem manu et in eodem contextu adjicitur,
vel, nunc quam deperditae: quomodo legendum Erasmus ad marginem asseruit, ac post eum legere Lips. et Par. Habet ms. bas. Vat.,
nunc valde perditae: ubi ex Carnut. reponimus,
nuncque deperditae.
de comparatione traditae nobis olim Ecclesiae, nuncque deperditae, res ipsa quae in oculis omnium est atque ore, clamavit.
0611C 5.
Antichristi tempus jam adesse.—Quid autem illud sit, quod ignorandum ultra non sit breviter exponam. Secundum placitam Deo plenitudinem coarctata sunt tempora.
0611D Editi,
incircumscripta: emendantur ex mss.
Circumscripta enim ratio eorum coelestibus libris docetur: ac necesse est in ipsam nos aetatem antichristi incidisse, cujus,
secundum Apostolum (II Cor. XI, 14) , ministris
0612A in lucis se angelum transformantibus, ab omnium fere sensu et conscientia is qui est Christus aboletur. Ut enim erroris
affirmatio certa sit, incerta
0611D Miraeo magis placuit
vero, reluctantibus omnibus veteribus libris: nec deinceps castigatus fuit; quamvis hic Hilarii sententia non ea sit, ut incerta
opinio anteponatur veritati, sed ut quod verum ac certum est, ab Arianis proponatur velut incerta opinio. De generatione enim
Filii, quia inenarrabilis esset, nolebant quidquam definiri. Quos sigillans Phoebadius Agen.,
Illud autem, inquit,
quis ferre aequanimiter possit, ut quem initium habere pro certo ponunt, hujus nativitatem habeant in incertum. Adversus eamdem illorum
0612C artem in Ariminensi synodo apud Athanas. lib. de Synod., p. 876, conclamabant catholici,
Nos non quia fide indigeremus, huc convenimus, etc.
veri opinio antefertur: sitque antichristo jam pervium, Christum eum esse se fallere, de quo nunc usque dissensum sit. Hinc
illae variae opiniones, hinc sub unius
0612C Par. cum ms. Colb. a recenti manu,
Christi nomine.
Christi fide praedicatio plurimorum, hinc nuper Arii spiritus ex angelo diaboli in lucis angelum
0612C Mss.
figuratus. Aliter legitur paulo superius et initio libri in Constant.
transfiguratus: cujus haereditas
0612C Ita mss. At editi,
haereditas nominis: et mox post Lipsium Par.,
successioque defluxit. Haec ut et superiora ad Ariminensis concilii gesta referuntur.
0612D Tantum omittit Hilarius Demophilum, quem memoratis adjungit Athanasius, lib. de Synod., p. 874.
Venerunt, inquit,
ad eumdum locum Germinius, Auxentius, Valens, Demophilus, et Gaius. Ibi cum caeteri episcopi ex sacris litteris verba sua
formarent, illi chartulam exhibuerunt,
etc. Hi omnes eam ob rem a synodo excommunicati leguntur.
omnis ad Valentem, Ursacium, Auxentium, Germinium, Gaium successit atque defluxit. Nam ipsi nunc Christum novum, per quem
antichristus subreperet, intulerunt.
6.
Auxentii, Valentis, etc.,
de Christo opiniones. Plebi nondum nocet haeresis latens.—Volunt enim hunc
0612B suum Christum non ejus divinitatis esse cujus et Pater est; sed
0612D Excusi,
esse eum praestantem, omisso verbo
potentem, quod habent omnes mss.
esse potentem et praestantem caeteris aliis 596 creaturis creaturam, eumque per voluntatem Dei ex nihilo substitisse: et
eum ante omnia quidem saecula, et ante omne omnino tempus natum ex Deo Deum esse; sed non ex substantia Dei esse, neque divinae
in eo nativitatis, majestatisque ejus,
0612D In ms. Colb.,
quae Deus est.
quae Dei est intelligendam veritatem; ne quam verus sit Deus qui pater est, tam verus sit Deus qui filius est: ut id, quod
unum esse Filius et Pater in Evangeliis praedicantur (Joan. X, 30) , in voluntatis tantum sit et charitatis societate, non
in divinitatis veritate. Quae si in Filio non eadem est ipsa illa quae Dei est, ut in confessione fidei Deus unus sit; cur
Deum Filium, cur ante tempora et saecula confitentur, nisi quia Dei nomen
0612C sancto cuique per indulgentiam
0612D Vox
aeternitatis, et mox particula
non, desiderabantur in ante vulgatis. De angelorum ante tempora conditione videsis, p. 429, not.
b (not. c
col. 455 nost. edit.)
aeternitatis est destinatum? Aut regenerati omnes non vere Dei filii sunt, aut angeli omnes, per Christum utique conditi,
non ante omnia tempora et ante omnia omnino saecula sunt creati?
0612D Excusi,
Verum antichristum arbitror minori invidia, suppresso
ad, et addito
arbitror praeter fidem mss. et Hilarii sententiam: quam ut conciliaret Georgius Bullus, pro
invidia, legendum esse
perfidia opinabatur. Aperta autem fit ope mss.
Verum ad antichristum minori invidia introducendum, miserisque credendum, tribuunt Christo Dei nomen; quia hoc et hominibus
0613A sit tributum: fatentur vere Dei filium; quia sacramento baptismi vere Dei filius unusquisque perficitur: ante tempora et
saecula confitentur; quod de angelis atque diabolo est non negandum. Ita Domino Christo sola illa tribuuntur, quae sunt vel
angelorum propria, vel nostra. Caeterum,
0613C Ms. Mich.,
quod de Christo: quod primum arridebat. Sed data opera Dei Christi nomen repetere videtur Hilarius, ut dignitatem illius et divinitatem magis
ac magis inculcet.
quod Deo Christo legitimum et verum est, Christus Deus verus, id est, eadem esse Filii quae Patris divinitas denegatur. Et
hujus quidem usque adhuc
0613C Editi,
impietatis occasio per fraudem perficitur: prava interpolatione obscuriorem reddunt Hilarii sententiam, qua observat haereticos sub verbis piis impietatem suam ita
velare, ut dum populi eorum verba ut sonant intelligunt, pravitate ipsorum nondum corrumpantur. Apposite Athanasius, epist.
ad Epictet, p. 582:
Istos lucifugas, qui sese etiamnum occultant, et quae Arii sunt sapiunt, Auxentium dico Mediolanensem, Ursacium, Valentem,
Gaium a Pannonia uno
0613D
spiritu incitatos, communi calculo anathemate percusserunt Concilia in Galliis, Hispaniis et magnae Romae congregata. Hujusmodi fraudes praevertens. Or. I cont. Arian., p. 291, ait:
Si dictiones ex sacris litteris scribant, ne sustinueritis hoc genus scriptorum: etiamsi voces orthodoxae fidei loquantur,
ne ita quidem loquentibus attendite. Non enim recto animo loquuntur, sed veluti indumenta ovium haec verba praeferunt, intus
autem quae Arii sunt sapiunt, quemadmodum haereseon princeps diabolus.
impietatis fraude perficitur, ut jam sub antichristi sacerdotibus Christi populus non occidat, dum hoc putant illi
0613D Apud Bad., Er., Mir. et in ms. Colb.,
filii Dei esse. Non alter efficitur sensus, sive intelligas, hoc putant eos credere quod verba sonant; sive, hoc putant eos sentire filii
Dei esse, quod illius esse praedicant.
fidei esse, quod vocis est. Audiunt Deum Christum; 597 putant esse quod dicitur. Audiunt filium Dei; putant in Dei nativitate
inesse Dei veritatem. Audiunt ante tempora; putant idipsum ante tempora esse, quod
0613B semper est. Sanctiores aures plebis, quam corda sunt sacerdotum. Si Deum verum Ariani praedicant Christum, Deum sine fraude
confessi sunt: quod si Deum dicunt, et negant verum; tribuunt nomen, et adimunt veritatem.
7.
Hilarii cum Auxentio Mediolani gesta. Auxentius consubstantialitatem confitetur.—Quamquam igitur impiissimis eorum blasphemiis plenae omnes
0613D Eum ad modum Hieronymus, Dial. cont. Lucif. de Ariminensis synodi gestis, ait:
Quod si quis a nobis fictum putat, scrinia publica scrutetur; plenae sunt certe ecclesiam arcae.
ecclesiarum chartae, plenique jam libri sint: quid proxime tamen acciderit, non tacendum est. Cum edicto gravi sanctus (
Carn. ms. sanctissimus) rex perturbari ecclesiam Mediolanensium, quae Deum verum Christum et unius cum Patre divinitatis et substantiae
confitetur, sub unitatis specie et voluntate jussisset; etiam importuna interpellatione suggessi,
0613C Auxentium blasphemum esse, et omnino hostem Christi habendum: idque adjeci, eum aliter credere, quam rex ipse, aut alii
omnes haberent. Quibus
0614C Ita mss. At editi,
quibus rebus permotus. Rex auditis iis, quae ipsi ab Hilario suggerebantur, non aliud, quam quod ab illo postulabatur, credendus est praecepisse:
adeoque dubitari nequit, quin episcopi in eo congressu ut judices sederint. Quaestor vero et Magister tantum ut testes; maxime
cum Valentinianus ipse, teste Ambrosio, epist. XXI, n. 2, et Sozomeno, lib. VI, c. 7, suffragante, rerum ecclesiasticarum
judicium ad se minime pertinere declararit.
rex permotus; audiri nos a Quaestore et
0614A Magistro praecepit, considentibus una nobiscum episcopis fere decem. Primumque, ut in foro solet, de persona calumniatus
est, damnatum
0614C Sex mss. cum Bad., Er. et Mir.,
a quodam Saturnino. Melius potiores cum Lips et Par.,
quondam a Saturnino.
quondam me a Saturnino, audiri ut episcopum non oportere. Non est nunc temporis, quid ad haec responsum sit, enarrare: sed
qui tum audiebant, de fide potius, ut regi placuerat, agitandum esse decernunt. Cumque jam in arcto esset negandi
0614D Apud Mir., Lips. et Par.,
periculo: refragantibus aliis libris.
periculum; credere se Auxentius Christum Deum verum, et unius cum Deo patre divinitatis et substantiae est professus. Placuit
igitur hoc scribi, et ne memoriis audientium quae dicta essent elaberentur, continuo libellum regi per Quaestorem offero,
quo quid convenisset, contineretur: et ne quid mentiri arguar, ejusdem exempla subjeci. Placet omnibus Auxentium haec ipsa
profiteri
0614B frequenter: qui ut
0614D Editi,
ipse. Vetustiores mss. Vat. bas. et Carnut.,
ipsud, quod vocabulum sic etiam alibi exprimunt. In caeteris
ipsum; hoc est, idem. Hinc num. 9, arguitur, quod non idem, sed
aliud scripsit quam professus est. Proximum
frequenter idem sonat, quod coram multitudine.
ipsum scriberet, est coactus. Qui diu consilia sua versans, callidissime fidem regis eludit: dat scripturam stylo antichristi
compositam.
8.
Scripto eludit fidem quam confessus erat.—Nam primum ea, quae
0614D In ms. Carnut.,
Nicia et Thracia. Forte pro
Niciae in Thracia, tacito verbo
gesta. Tum in vulgatis
omnium impietas ex se solvisset. Sequimur mss. Quamquam mallemus,
omnium jam pietas resolvisset. Quid enim hoc sibi vult aliud, quam quod mox enuntiatur his verbis,
Sed de Ariminensi synodo, quae ab omnibus est religiose dissoluta? Eam autem variis Conciliis dissolutam esse declarant Sulpicius, lib. II, pag. 262, et Hieronymus, Dial. contra Lucif.
Nicaeae Thraciae omnium impietas resolvisset, sancta 598 esse testatur: vim scilicet illatam episcopis, fidem esse verae
confessionis affirmans. Negat quoque se scire Arium: cum in Alexandria in
0614D In antiquioribus libris,
Aria.
Ariana ecclesia, cui Gregorius praeerat, presbyter esse coepisset. Sed de Ariminensi synodo, quae ab omnibus est religiose
dissoluta, nihil dicamus: tantum diaboli commenta pandenda sunt. Cum placuisset igitur scribi Deum verum esse Christum, et
unius cum patre divinitatis atque substantiae esse: ponitur talis ab eo, ut a callidissimo
0614C diabolo, sententia, quae significaret Christum
ante omnia tempora natum Deum verum filium: ut secundum Arianos
veritas ad filium, non ad Deum referretur. Et ut longe major differentia hujus significationis
0615A exsisteret, subjicitur,
Ex vero Deo Patre: ut in Patre veritas Dei esset, in Christo veritas tantum filii scriberetur. Dehinc procedente sermone, una ab Auxentio divinitas
praedicatur, et in ea non confitetur et
0615D Carn. et Colb.,
filii. Hic notantur verba Auxentii, n. 14:
Propter quod et unam deitatem praedicamus: quibus Filium a divinitate callide excludit.
Filium: ut in solo Patre, non etiam in Filio, esset sola una divinitas.
9.
Quasi recte sentiens divulgatur. Hilarius fraudem retegens jubetur exire.—Spargitur vero per populos Auxentium verum Deum Christum, et unius cum Patre divinitatis ac substantiae scripsisse, neque
ab expositae per me fidei dissidere sententia: post quae ad communionem ejus rex pro fidei sinceritate advenit. Sed cum hoc
mysterium impietatis diu occultatum jam non taceretur, diceremque fingi
0615D In duobus mss.
nomina; ac deinde Carnut. codex,
Deo atque hominibus illudi: tum cum ms. bas. Vat.,
de Mediolanio, non
de Mediolano.
omnia, fidem denegari, Deum atque homines illudi; jubeor
0615B de Mediolano proficisci, cum consistendi mihi in ea invito rege nulla esset libertas.
10. Haec igitur, Fratres, quibus Dei judicium in metu est, ita gesta esse significo. Auxentius quod negare timuit, noluit
confiteri: nam expositionis ipsius exempla subjeci. Si idem scripsit, arguite fallentem: si vero aliud (
Ms. Carn. aliter) scripsit quam professus est, intelligite jam Christum per eum alium, id est, antichristum praedicari. Lusit quidem
ille verbis, quibus possit fallere et electos; sed patet impietatis tantae professio.
11.
Auxentii perfidia exponitur.—Negat se duos deos praedicare, quia non duo patres sunt. Quis secundum haec non videt, unius Dei confessionem idcirco tantum
Patri propriam esse, quia solus esset?
0615C 599 Unde et ille satanae
0615D In quinque mss.
filius exstitit. Satanas quidem, quia mendacii auctor et fallacium parens est, Auxentii pater mox praedicatur: sed hic vox
filius cum subsequentibus non satis cohaeret. Tum in vulgatis,
Novi unum. Rectius in vetustioribus mss.
Novimus unum: haec enim verba, sicut et subsequentia,
similem secundum Scripturas, etc., sunt formulae Arimini seu Nicaeae in Thracia editae, cujus se defensorem Auxentius profitetur.
stylus exstitit:
Novimus unum solum verum Deum patrem. Et post malevolas significationes,
Similem, inquit,
secundum Scripturas Filium genitori suo patri. Si usquam in sanctis voluminibus hoc scriptum est, habet innocentiae professionem. Si
0615D Ex mss. revocatur particula
vero, qua perspicuior sit Hilarii sententia: puta, si contra in Scripturis Pater et Filius unum dicuntur naturae veritate, non
qualicumque similitudine.
vero veritate divinitatis Filius et Pater unum sunt, quid similitudinis imperfecta opinio antefertur? Imago quidem Dei Christus
est (Vid. lib. in Constant. n. 20) : sed et hominem imaginem Dei esse non dubium est, cum ad imaginem et similitudinem Dei
Adam factus sit. Quid tu, haeres Arii, Christo tantum nostra concedis? Quid Regem, quid Comites, quid Dei Ecclesiam, patris
tui, id est, satanae
0616A arte circumvenis? Christum Deum dicis: quid fallis in nomine? Nega Moysen Pharaoni deum dictum (Exod. VII, 1) . Christum
filium et primogenitum Dei loqueris: nega primogenitum filium Israel Deo esse (Esai. I, 2) . Christum ante tempora natum
asseris (Vid. l. XII de Trin. n. 35) : et creatum nega diabolum ante tempora et saecula substitisse. Christum similem Patri
memoras: nega ad imaginem et similitudinem Dei hominem esse coepisse. Solum Christo quod est denegas, ne Deus verus et unius
cum Patre divinitatis atque substantiae sit. Et solitus es una cum magistris tuis me haereticum arguere: expone, quibus potes
litteris, impietatis meae causam, et blasphemiarum mearum titulum propone. Mihi autem antichristus est ille, qui unius divinitatis
0616B esse Filium cum Patre non confitetur: quique non ita unum verum Deum Patrem praedicat, ut veritas quoque divinitatis non
intelligatur in Filio. Si unius divinitatis Christus et Deus sunt, cur hoc non simpliciter scripsisti? Si tibi non sunt, cur
hoc non simpliciter denegasti?
12.
Ecclesiae parietum ne nimius sit amor.—Arcanum igitur tam pestiferi mysterii optassem, Fratres, ipse potius quam per litteras revelare, et omnes blasphemias Auxentii
verbis singulis explicare. Verum quia id non licet, saltem unusquisque quod sibi liceat intelligat. Multa alia proferre Ecclesiae
me pudor inhibet, et committere epistolae Arianorum blasphemiarum dedecora pertimesco. Unum moneo: cavete antichristum 600:
male enim vos parietum
0616C amor cepit, male Ecclesiam Dei in tectis aedificiisque veneramini, male sub his pacis nomen ingeritis (haec citat Facundus,
Spicil. t. III, p. 118) . Anne ambiguum est, in his antichristum esse sessurum? Montes mihi, et sylvae, et
0616D Mss. summo consensu,
lucus: quam vocem, nisi
luci non
lucus obtineret rectus casus pluralis, praeferre licuisset: quasi affectasset Hilarius ecclesiis haereticorum ingressu pollutis
gentilium lucos conferre, imo anteferre. Quamquam si cum his comparemus illud capitis v in Matth. n. 1:
In omni loco precem fundere edocemur: et sanctorum oratio inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris ac bestiae
ventre suscepta est;
patet retinendum esse
lacus vocabulum, eoque alludi vel ad profundum maris, in quod Jonas demersus est; vel ad lacum leonum, in quem dejectus Daniel,
ac positus inter feras, a Deo respici meruit. Huc conferre licet, quod scribit Dionysius Alexandr., apud Euseb. edit. Vales.,
lib I Hist. Eccl. c. 22:
Cum soli ab omnibus fugaremur atque opprimeremur, nihilominus tunc quoque festos egimus dies. Quivis denique locus, in quo
varias aerumnas singillatim pertulimus; ager, inquam, solitudo, navis, stabulum, carcer, instar templi ad sacros conventus
peragendos fuit.
lacus, et carceres, et voragines sunt tutiores: in his enim prophetae, aut manentes, aut demersi, Dei spiritu prophetabant.
Absistite itaque ab Auxentio satanae angelo, hoste Christi, vastatore perdito, fidei negatore: quam sic est regi professus,
ut falleret; sic fefellit, ut blasphemaret. Congreget nunc ille quas volet in me synodos, et haereticum me, ut saepe jam fecit,
publico titulo proscribat, et quantam volet iram in me potentium moliatur:
0617A mihi certe ille numquam aliud quam diabolus erit, quia Arianus est: neque pax aliquorum umquam optabitur, nisi eorum, qui
secundum patrum nostrorum apud Nicaeam tractatum, anathematizatis Arianis, Christum Deum verum praedicabunt.
0617C In ms. Carn. adjicitur clausula
Amen.