Codex Veronensis. Caput Primum.
. . Babylonis. Et post transmigrationem
12
Babylonis Jeconias genuit Salathiel. Salathiel autem. genuit Jerobabel.
13
Jerobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem
14
genuit A. . . au . . . Ach . . .
15
genuit Elium. Elium autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Matthan. †
16
Matthas autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph, cui desponsata erat Virgo Maria.
Virgo autem Maria genuit Jesum . . .
17
Ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes sunt Xiiii. Et a David usque
ad transmigrationem Babylonis generationes sunt Xiiii Et a transmigratione Babylonis
usque ad Christum generationes sunt Xiiii. Omnes itaque generationes ab Abraham usque
in adventum Jesu Christi generationes sunt XLII. Christi autem generatio sic erat.
18
Cum esset desponsata Mater ejus Maria Joseph . . . in utero habens de Spiritu Sancto.
Joseph autem Vir ejus cum esset homo justus,
19
et nollet eam traducere, voluit tacite illam dimittere.
20
Haec eo cogitante, ecce Angelus Domini apparet . . . Mariam conjugem tuam; quod enim
ex ea nascetur, de Spiritu Sancto est.
21
Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum
suum a peccatis eorum . . . est a Domino per Eseiam †
22
Prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero concipiet,
23
et pariet filium, vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus.
. .
24
a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini: et accepit conjugem suam
25
et non cognovit † eam. donec peperit Filium, et vocavit nomen ejus Jesum.