Caput XX.

1 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam 2 suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, invenit † alios stantes in foro 4 otiosos, et ait illis: Ite et vos in vineam †, et quod justum fuerit dabo 5 vobis. Illi autem abierunt. Iterum † exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. 6 Circa undecimam autem exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die 7 otiosi? Dicunt ei: Quia nemo conduxit nos. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a nobissimis usque ad primos. 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10 Venientes et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11 Et accipientes murmuraverunt † adversus patrem 12 familias, dicentes: Hi nobissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus? 13 Ad ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi injuria: nonne ex denario convenisti mecum? 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic nobissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequa est, quia ego bonus sum? 16 Sic erunt nobissimi primi, et primi nobissimi. Multi sunt enim vocati, pauci autem electi. 17 Et ascendens Jesus Hierosolyma adsumpsit XII. discipulos, et ait illis: 18 Ecce ascendimus Hierosolyma, et filius 19 hominis tradetur principibus sacerdotum, ut scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. 21 Ipse autem dixit ei: Quid vis? Ait ei illa: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dextram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22 Respondens autem Jesus, dixit illis: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. 23 Ait illis Jesus †: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam aut sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 24 Et audientes decem contristati sunt de duobus fratribus. 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quod principes gentium dominentur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, erit † vester 27 minister: et qui voluerit inter vos primus esse: erit vester servus. 28 Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis. Vos autem quaeritis de pusillo crescere, et de minore majores esse †. Intrantes † autem, et rogati ad cenam †, nolite recumbere in locis eminentioribus, ne forte clarior te superveniat; et adcedens qui ad cenam vocavit te †, dicat tibi: Adhuc deorsum accede, et confundaris. Si autem in loco inferiori recubueris, et supervenerit humilior te †, dicet tibi qui ad cenam vocavit te: Accede adhuc sursum. Et erit hoc tibi utilius †. 29 Et egredientibus eis ab Jericho, secuta est eum 30 turba multa: et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quod Jesus transit: et clamaverunt, dicentes: Miserere nobis, fili David. 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. Ad illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nobis, fili David. 32 Et stetit Jesus, et vocavit et ait: Quid vultis faciam 33 vobis? Dicunt illi, Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34 Misertus autem illorum Jesus, et tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum;