Caput VI.

1 Adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, et videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis aput Patrem vestrum, qui in caelis 2 est. Cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt † mercedem 3 suam. Te autem facientem elemosynam, nesciat sinistra tua, quod facit dextera tua: ut sit 4 elemosyna tua in absconso, et pater tuus, qui videt te in absconso, reddet tibi in pala. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant stare in synagogis et angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et cluso ostio, ora patrem tuum in absconso; et pater tuus qui videt te in absconso, reddet tibi in pala. 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquium suum exaudiuntur. 8 Nolite ergo similare eis. Scit enim pater vester, quid vobis opus sit, antequam petatis 9 ab eo. Sic ergo orabitis. Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum. 10 Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua in caelo, et in 11 terra. Panem nostrum cottidianum da nobis 12 hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus 13 nostris. Et ne nos inducas in temptationem. Sed libera nos a malo . 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet vobis et Pater vester qui est in 15 caelis. Si autem non remiseritis hominibus peccata: nec Pater vester remittet vobis peccata vestra. 16 Cum autem jejunatis, nolite fierit sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, habent mercedem suam. 17 Vos autem, cum jejunatis, unguite caput vestrum, et faciem vestram 18 lavate, ne pareatis hominibus jejunantes, sed patri vestro, qui est in absconso: et Pater vester, qui videt in absconso, reddet vobis in palam. 19 Nolite vobis thensaurizare thensauros in terra: ubi erugo, et tinea exterminat: et ubi fures effodiunt, et furantur 20 Thensaurizate autem vobis thensauros in caelo: ubi neque erugo, neque tinea exterminat; et ubi fures non effodiunt, et 21 furantur. Ubi enim fuerit thensaurus tuus, ibi erit † et cor tuum. 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. 23 Si enim oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequa fuerit: totum corpus tuum tenebrosum est. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipse tenebrae quantae sunt? 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut unum odiet, et alterum amavit: aut unum pati erum, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et Mamonae. 25 Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro quid manducetis, neque corpori quid induatis. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus est quam vestimentum? 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congraegant in horreis: et pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis plures estis illis? 27 Quis autem potest vestrum adicere ad staturam suam cubitum unum? 28 Et de vestimento solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque neunt. 29 Dico autem vobis, quoniam nec Solomon in omni gloria sua ita coopertus est, sicut unum ex istis. 30 Si enim faenum agri, quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quid † operiemur? 32 haec enim gentes inquirunt. Scit autem pater vester, quoniam horum omnium indigetis. 33 Quaerite ergo regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia praestabuntur 34 vobis. Nolite solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.