Caput XII.

1 In illo tempore abiit Jesus per segetis sabbatis †: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. 2 Pharisaei autem videntes illos, † dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. 3 Ad ipse dixit eis: Non legistis quid fecerit David, cum esuriret ipse, et qui cum illo erant: 4 quomodo introivit in domum Dei, et panes propositionis manducabit, quod † non licebat eis manducare, neque his qui cum illo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine 6 sunt? Dico autem vobis, quia sabbato major est hic. 7 Si enim sciretis, quid est; Misericordiam volo, quam sacrificium: numquam condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim sabbati filius hominis. 9 Et inde transiens venit in synagogam 10 eorum. Et ecce homo erat † manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent 11 eum. Ipse autem dixit illis: Quis ex vobis, habet † ovem unam, et ceciderit in † fobeam sabbatis ea, non tenebit eam et levabit? 12 Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis 13 benefacere? Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit manum suam, et restituta est ei sicut altera. 14 Et exeuntes Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, ut eum perderent. 15 Jesus autem sciens secessit inde: Et sequebantur eum multi, et curavit eos. Omnes autem quos curavit † prae- 16 cepit eis, ne pervulgarent il- 17 lum. Ut adimpleretur quod dictum est per Eseiam prophetam, dicentem: 18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit anima mea †. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus adnuntiabit. 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem 20 ejus: arundinem quassatam non confringet, et linum fumigantem non extinguet, donec eiciat victoriam ad 21 judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt. 22 Tunc oblatus est ei homo daemonium habens, caecus, et mutus et surdus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret, et audiret. 23 Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24 Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eicit daemones nisi in Belzebul † principem daemoniorum. 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. 26 Si enim Satanas Satanan eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum 27 ejus? Quod si ego in Belzebul eicio daemonia †, fili vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri. 28 Si autem in spiritu Dei eicio daemonia, utique adpripiavit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quis intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius ipsum alligaberit fortem? et tunc domum illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum dispargit. 31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; qui autem in Spiritum sanctum blasphemaberit non remittetur illi peccatum. 32 Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: nam ex fructu arbor cognoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus enim homo de bono thensauro profert bona: et malus homo de malo thensauro profert mala. 36 Amen dico vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent ejus rationem in die judicii. 37 Unusquisque enim verbis suis justificabitur, et verbis suis condemnabitur. 38 Tunc adierunt eum quidam de Scribis, et Farisaeis, dicentes: Magister, volumus aliquid a te signum videre. 39 Jesus autem respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit et † Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninevitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia paenitentiam egerunt in praedicationem Jonae. Et ecce plus hic quam Jonas. 42 Regina austri resurget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit ab ultimis partibus terrae audire sapientiam Solomonis, et ecce plus hic quam Solomon. 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et deserta quaerens requiem, et non 44 inveniet. Tunc dicit: Revertar in domum, unde exivi. Et veniens si invenerit vacentem, scopis mundatam, 45 et ornatam. Tunc vadit, et adsumit secum alios septem spiritus nequiores quam se; et intrantes habitant in eo: et fiunt novissima hominis illius pejora magis quam priora. Sic erit generationi huic pessimae. 46 Haec eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui cum eo. 47 Dixit autem ei quidam: ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum. 48 Ad ipse respondens, dicenti sibi, ait: Quae est mihi mater mea, et fratres 49 mei? Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres 50 mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus et frater, et soror, et mater est.