Caput V.

1 Videns autem turbam multam, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2 Et aperuit os suum, et docebat eos, dicens: 3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. 5 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. † 6 Beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes, quia ipsis miserebitur Deus. 8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 Beati eritis cum vos maledi- . . . quent. . . cent † omne malum adversum vos propter 12 justitiam: † gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelo. † Sic enim persecuti sunt et prophetas eos, qui fuerant ante vos, patres eorum. 13 Vos estis sal. . . evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet, , nisi ut mittatur foris: et conculcetur ab hominibus. 14 Vos estis lux hujus mundi. Non potest civitas supra montem posita abscondi. Neque accendunt 15 lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat 16 omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent patrem vestrum, qui est in caelis. 17 Nolite putare quia veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. 18 Amen dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum, vel unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. 19 Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 20 Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum, et Phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum. 21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit judicio. 22 Ego autem dico vobis: quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, Qui autem dixerit fratri suo, racha: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatuae: reus erit gehennae ignis. 23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi rememoratus fueris quia frater tuus habet aliquid 24 adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade, prius reconciliare fratri tuo: et tunc veniens offers munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito cum es cum illo in via: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas usque ad nobissimum quadrantem. 27 Audistis quia dictum est : Non moechaberis. 28 Ego autem dico vobis: quoniam omnes, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam quod corpus tuum totum eat in gehennam. 30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abside eam, et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat † in gehennam. 31 Dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi repudium. 32 Ego autem dico vobis, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari . 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta 34 tua. Ego autem dico vobis, non non jurare omnino, neque per caelum, quia. 35 thronus Dei est: neque per terram, quia scabillum est pedum ejus: neque per 36 Hierosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum juraberis, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester, est, est: et non, non: quod autem abundantius est, a malo est. 38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro 39 dentem. Ego autem dico vobis, non resistere malo; Sed si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et sinistram: Et ei, 40 qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere desiderat, dimitte ei et pallium: 44 Et quicumque. te angariaverit mille passus, vade cum illo adhuc † alia duo. 42 Omni petenti te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris te. 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum. 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, bene facite hiis qui odiunt vos: et orate pro calumniantibus, et persequentibus vos: † 45 ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri jubet super malos et bonos: et pluit super justos et injustos. 46 Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani 47 hoc faciunt? Et si salutatis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc faciunt? 48 Estote ergo et vos perfecti, sicut Pater vester, qui in caelis est † perfectus est.