Caput VII.

1 Nolite judicare, ut non judicemini. 2 In quo enim judicio judicaberitis, judicabitur de vobis: et in qua mensura mensi fueritis, metietur de vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides? 4 Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine eiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabis est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos: ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. 7 Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur 8 vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti 9 aperietur. Aut quis ex vobis homo a quo petet filius ejus panem, numquid lapidem porrigit ei? 10 Aut si piscem petit, numquid serpentem 11 porrigit ei? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. 12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita † et vos facite illis. Haec est enim lex, et Prophetae. 13 Intrate per angustam portam: quam † lata, et spatiosa est via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant 14 per eam. Quam angusta porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15 Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Num colligunt de spinis uvas, aut de tribolis ficus? 17 Sic omnis arbor bona bonos fructos facit: mala autem arbor malos fructos 18 facit. Non potest arbor bona malos fructos facere, neque arbor mala bonos fructos 19 facere: Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20 Itaque ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 Non omnis, qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed his, qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 22 Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, non ne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas 23 fecimus? et tunc jurabo illis: Quia non nobi vos: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. 24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec, et facit ea, similis est viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: 25 descendit plubia, flaverunt venti, advenerunt flumina, et offenderunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super 26 petram. Et omnis, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificabit domum suam supra harenam: 27 discendit pluvia, flaverunt venti, advenerunt flumina, et offenderunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna. 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribae, et Pharisaei eorum.