Caput XI.

1 Et factum est, cum consummasset Jesus verba haec, † praecipiens XII. discipulis suis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. 2 Johannes autem cum audisset in carcere opera Christi, mittens discipulos suos, † 3 et ait illis: Euntes dicite: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus. 4 Respondens autem Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Johanni, quae auditis, et videtis †. 5 Caeci vident, et claudi ambulant, leprosi mundatur, et surdi audiunt, et mortui resurgunt, et pauperes evan- 6 gelizantur: Et beatus, qui in me non fuerit scandalizatus. 7 Abeuntibus autem illis, coepit Jesus docere ad turbas de Johanne Baptista: Quid existis in desertum videre? arundinem a vento 8 moveri? Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis † indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? prophetam? Dico vobis etiam plusquam prophetam. 10 Hic est de quo scriptum est. Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam et paravit viam tuam, ante te. 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum propheta major Johanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, major ejus est. 12 A diebus autem Johannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. 13 Omnis enim propheta, et lex, usque ad Johannem, prophetaverunt: 14 et si vultis scire, ipse est Helias, qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi, audiat. 16 Cui autem simile aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad invicem, di- 17 centes: Cantabimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, † et non plan- 18 xistis. Venit enim Johannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet: 19 Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator, publicanorum et peccatorum amicus. 20 Tunc coepit improperare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quod non egerint poenitentiam. 21 Vae tibi Corozain, et † Betsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sydoni tolerabilius erit in die judicii, quam 23 vobis. Et tu Capharnaum, numquid usque ad caelum exaltaberis? aut † usque in infernum discendis. Quia, si in Sodomis factae fuissent ( hic fuerunt omissa ab antiquario verba, virtutes, quae factae sunt) in te, forte mansissent usque in hodiernum diem. 24 Amen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam vobis. 25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine Deus caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea 26 parvolis. Ita Pater: quoniam sic fuit beneplacitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit 28 Filius revelare. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam 29 vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animis 30 vestris. Jugum enim meum suabe est, et honus meum leve est.