Caput XVIII.

1 In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis utique major est in regno caelorum? 2 Et Jesus vocabit puerum, et statuit eum in medio eorum, 3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut pueri, non intrabitis in regno caelorum. 4 Quicumque ergo humiliaberit se sicut puer iste, hic major erit in regno caelorum. 5 Et qui acceperit unum puerum talem in nomine meo, me accipit. 6 Qui autem scandalizat unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7 Vae autem huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. 8 Quod si manus tua scandalizat te, vel pes tuus, abscide eum, et proice abs te: bonum tibi est in vitam venire debilem vel clodum, quam duos pedes vel duas manus habentem mitti in ignem aeternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te: bonum tibi est enim oculum habentem in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, qui credunt in me †: dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in 11 caelis est. Venit Filius hominis salvare, quod perierat. 12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui homini † centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquet XC et Viiii. in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit, 13 et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quod gaudebit in eam magis quam in Xcviiii. quae non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis istis. 15 Quod si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16 Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos; ut in ore duorum testium, vel trium stet omne verbum. 17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt alligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. 19 Iterum amen † dico vobis, quia si duobus ex vobis convenerit supra terram, de omni re quaecumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in 20 caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum. 21 Tunc accedens ad eum Petrus dixit ei: Domine si peccaberit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? 22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies; sed usque septuagies et septies. 23 Ideo similis est habitus regni caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum 24 servis suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui X debebat milia talenta. 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi debitum. 26 Procidens autem servus ille orabat eum, dicens: Patientiam habe domine, et omnia 27 reddam . Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum remisit ei. 28 Egressus autem servus ille, invenit unum ex conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et reddam tibi. 30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcere, donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi illius quae fiebant, contristati sunt: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta erant. 32 Tunc vocavit eum dominus suus: et ait illi: Serve nequa, omne debitum remisi tibi, quoniam rogasti 33 me: non ergo oportuit te quoque misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus 34 sum? Et iratus Dominus ejus tradidit eum tortoribus, quo ad usque redderet universum debitum. 35 Sic et vobis faciet Pater meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.