Caput XXI.

1 Et factum est, cum adpropinquasset Hierosolymis, et benissent in † Bethphage in montem Oliveti: Tunc Jesus misit duos discipulos 2 suos, dicens: Ite in castellum, quod contra vos est, et invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite 3 mihi: et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus operam eorum desiderat: et confestim remittet eos. 4 Hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Dicite filiae 5 Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super pullum asinae nobellum subjugalem †. 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eum vestimenta, et sedebat super eum †. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: Alii autem cedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Ossanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: Ossanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Hierosolyma, commota est universa civitas, dicentes: 11 Quis est hic? Multi autem dixerunt †: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. 12 Et intravit Jesus in templum , et eiciebat omnes vendentes, et ementes in templum; et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 13 et dixit illis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. 14 Et accesserunt ad eum caeci, et clodi in templo: et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum, et scribae mirabilia, quae fecit Jesus, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Ossanna filio David: in- 16 dignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit illis: Utique non legistis : Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. 18 Mane autem transiens † in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? 21 Respondens autem Jesus, ait: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non aesitaberitis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tollere, et mittere † in mare, fiet. 22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? 24 Respondens Jesus dixit illis: Interrogo vos et ego unum verbum: quod dicite mihi, quod ssi dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. 25 Baptismum Johannis unde erat? de caelo, an ex hominibus? Ad illi cogitabant intra se, dicentes: 26 Si dixerimus de caelo, dicet nobis: Quare non creditis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habent † Johannen sicut prophetam. 27 Et responderunt ad Jesum, et dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego vobis dico in qua potestate haec facio. 28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios; et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operare in 29 vineam . Ille autem respondens ait: Nolo. Postea Paenitentia motus abiit in vineam. 30 Accessit autem ad alterum, et dixit similiter. Ad ille respondens, ait: Eo, domine, et 31 non iit. Quis ex duobus fecit patris voluntate? Dicunt ei: Nobissimus †. Dicit illis Jesus: Ame dico vobis, quod meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei. 32 Venit enim ad vos Johannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem, et meretrices crediderunt ei vos autem videntes, nec paenitentiam habuistis postea, quod non credidistis ei. 33 Aliam parabolam audite: Homo erat pater familias, qui plantavit vineam, et saepe circumdedit ei, et fodit in eam torcular, et aedificavit turrem, et locavit eam colonis, et peregre profectus est. 34 Cum tempus autem fructuum adpropinquasset, misit servos suos ad colonos, ut acciperent de fructibus 35 suis. Et coloni adprehensis servis, unum ceciderunt, alium autem lapidaverunt, alium vero occiderunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus; et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit illis filium suum unicum, dicens: Forsitam † verebuntur filium meum. 38 Coloni autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est heres, venite occidamus eum, et habebimus hereditatem ejus. 39 Et adprehensum eum occiderunt, et ejecerunt extra vineam †. 40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet colonis illis? 41 Ajunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locavit aliis colonis, qui reddent ei fructus † temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: numquam legistis in Scripturis. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factus est iste †, et est mirabilis in oculis nostris? 43 Ita dico vobis. quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus . 45 Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis 46 dicit. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbam: quoniam sicut prophetam eum habebant.