Caput XXV.

1 Tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem virginibus: quae acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso, et sponsae. 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: 3 sed quinque fatuae, acceptis lampadibus suis †, non sumpserunt oleum secum: 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis †. 5 Mora autem sponso faciente dormitaverunt omnes, et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. 7 Tunc surrexerunt omnes illae virgines, et acceperunt lampades suas. 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae extinguuntur. 9 Responderunt prudentes, dicentes: Non: ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10 Dum eunt emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo in nuptias, et clusa est janua. 11 Nobissimae veniunt relique † virgines, dicentes: Domine, Domine aperi nobis. 12 Ad ille respondens ait: Amen dico vobis, quod nescio vos. 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. 14 Sicut enim homo peregre afuturus, vocabit servos suos, et tradidit illis bona sua: 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem suam †, et profectus est. 16 Continuo abiit qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis alia quinque. 17 Similiter qui duo accepit, lucratus est in eis alia duo. 18 Qui autem unum talentum accepit, fodit † in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, optulit alia quinque super talenta, dicens: Domine, quinque talenta mihi dedisti, ecce alia quinque superlucratus sum. 21 Ait illi dominus ejus: Euge bone serbe, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, (intra in gaudium domini tui.) 22 Accessit autem qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, tradidisti mihi duo talenta, ecce alia duo lucratus sum. 23 Ait illi dominus ejus: Euge serbe bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. 24 Accedens autem qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo austeris es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: 25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: habes ecce quod tuum est. 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quod meto, ubi non semino, et congrego ubi non 27 sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam nummulariis, et veniens ego cum usuris recepissem quod meum est. 28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet X. talenta. 29 Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod habet †, auferetur ab eo, 30 Et nequam servum proicite foras † in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. 31 Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae: 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem. 33 sicut pastor segregat oves ab aedis et statuet oves † ad dextris suis, aedos autem ad sinistris. 34 Tunc dicet rex his, qui ad dextris ejus sunt: Benite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35 Esurii enim et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi potum: 36 ospes eram, et collexistis me: nudus, et operuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcerem eram, et venistis ad me. 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperui- 39 mus te: aut quando infirmum, aut in carcerem, et venimus ad te? 40 Et respondens rex dicit illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum fratruum † meum minimorum, mihi fecistis. 41 Tunc dicit is, qui ad sinistris ejus sunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, quem paravit Pater meus † diabulo, et angelis ejus. 42 Esurii enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: 43 hospes eram, et non collexistis me: nudus, et non operuistis; infirmus, et in carcerem, et non visitastis me. 44 Tunc respondebunt et ipse †, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, vel in carcerem, aut infirmum, et non ministrabimus tibi? 45 Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Et ibunt hi in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam.