Caput II.

1 Cum ergo natus esset Jesus in Betlehem civitatem Judeae, † in diebus Herodis regis. . . Oriente venerunt in Hierosolyma, † dicentes: 2 Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam illius in Orientem, et venimus adorare eum. 3 Audiens autem Rex Herodis, turbatus est, et omnes Hierosolyma cum illo. 4 Et congrega. . . Sacerdotum et Scribas populi, et interrogavit ab eis ubi Christus nasceretur. Ad illi dixerunt ei, 5 in Bethleem civitatem Judaea: sic enim dictum est per 6 Prophetam: Et tu Bethleem Judaea, non es minima inter princi. . . exiet Princeps, qui regat populum meum Istrahel. Tunc Herodes occulte vocavit 7 ad se Magos, et diligenter exquisibit ab eis tempus, quando apparuit eis stella: 8 et misit illos in Bethleem, dicens: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniam, et adorem eum †. 9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum venit, et stetit supra puerum †. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes in domum †, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thensauris suis optulerunt ei munera, aurum, tus, 12 et murram. Et admoniti. . . ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in suam regionem. 13 Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnes Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque. . . est enim ut Herodes quaerat puerum istum perdere. 14 Surgens autem Joseph, accepit puerum, et matrem 15 ejus nocte, et abiit in Aegyptum, et erat ibi usque ad consummationem Herodis: ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. 16 Tunc Herodes, ut vidit quoniam delusus est a Magis, iratus est valde; et misit, et occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem, et omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod 17 exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam Prophetam dicentem: Vox in Rama audita 18 est, ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos . . . consolari, quia non sunt. 19 Defuncto autem Herode, ecce apparuit Angelus Domini in somnis Joseph in 20 Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Istrahel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam . . . 21 . . Et surgens accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Istrahel. 22 Audiens autem quod Arcelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes 23 Gallileae. Et venit, et habitavit in civitatem † quae vocatur Nazareth; ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam: quoniam Nazoreus † voca bitur.