Caput XXIV.

1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei structuras 2 templi. Ipse autem respondens dixit illis; Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. 3 Sedente autem ipso super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? 4 Et respondens Jesus, dixit: Videte ne quis vos seducat ullo 5 modo. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. 6 Audientes autem praelia, et opiniones bellorum. Videte, ne turbemini. Oportet enim fieri haec, sed nondum est finis. 7 Insurget enim gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, et terremotus per loca 8 omnia. Haec initia sunt dolorum. 9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11 Et multi pseudoprophetae insurgent, et seducent multos. 12 Et quoniam abundabit, iniquitas, refrigescet caritas multorum. 13 Sed qui permanserit in finem, in finem, hic salvus erit. 14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quod dictum est a Daniel propheta, stans † in loco sancto, qui legit intellegat: 16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant 17 in montibus: et qui in tecto non discendat tollere aliquid de domo: 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 Vae autem pregnantibus et ubera dantibus in illis diebus. 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. 21 Erit enim tribulatio magna, qualis non fuit ab initio saeculi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi brebiati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos brebiabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus †, ecce illic: nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis. 26 Si autem dixerint vobis, Ecce in deserto est, vel ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque occidentem: ita erit et adventus fili hominis. 28 Ubicumque erit corpus, illic congregabuntur aquile †. 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum 30 commovebuntur: et tunc parebit signum fili hominis in caelo: et tunc concident se omnes tribus terrae: et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et majestate. 31 Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna: et congregabunt electos ejus a quattuor angulos caeli, a summis caelorum usque ad terminum eorum. Cum coeperint autem haec fieri, respicite, et levate capita vestra, quoniam adpropiat redemptio vestra †. 32 A fici autem arbore discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nascuntur, scitis quia prope est aestas, 33 et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis. 34 Amen dico vobi, quia non praeteribit haec generatio, donec omnia 35 fiant. Caelum et terra transibunt; verba vero mea non praeteribunt. 36 De die autem illa vel hora nemo scit, neque angeli caelorum, nec filius †, nisi pater solus. 37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus fili hominis. 38 Sicut erat in diebus illis † ante dilubium, manducantes, et bibentes, nubentes, et nupto tradentes usque eo die, quo intrabit in arcam, 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit adventus fili hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus adsumetur, et unus relinquetur. Duae molentes ad molam: una adsumetur, et una relinquetur. 41 Duo in lecto: unus adsumetur, et unus relinquetur †. 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est. 43 Illut autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur venit †, vigilaret utique, et non sineret perfodiri domum 44 suam. Ideo et vos nescitis qua hora filius hominis venturus est. 45 Quisnam est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus ejus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore. 46 Beatus ille servus, quem veniens dominus ejus, inveniet † sic facientem. 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia constituet eum. 48 Si autem dixerit malus ille servus in corde suo: Moram facit dominus meus venire; 49 et incipiet percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: 50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat, et dividet eum, 51 partemque ejus ponit cum hypocritis, illic erit fletus, et stridor dentium.