Caput III.

1 In illis diebus † venit Johannes Baptista praedicans 2 in deserto Judeae, et dicens. Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum Caelorum. 3 Hic est enim, de quo dictum est per Eseiam Prophetam: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri. . . 4 Ipse autem Johannes habuit vestitum. . . camellorum, et zona pellicia circa lumbos ejus: esca autem ejus erat lucustae, et mel silvestrae. 5 Tunc exiebant ad eum ex Hierosolymis omnis Judaea, et omnes qui morabantur circa Jordanem; et baptizabantur. . , . 6 danen, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientis ad Baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab 8 ira futura? † facite ergo fructum 9 dignum peanitentiae; et nolite praeferre vos, dicentes: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 10 Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor non fatiens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11 Ego quidem baptizo vos in aquam in paenitentiam: qui autem post me venit, fortior me est, cujus non sum dignus calciamenta portare: ipse vos baptizavit in Spiritu. . . 12 qui habet ventilabrum in manu sua: et permundavit aream suam: et congregavit triticum in horreo suo, paleas autem comburet igni inextinguibili: 13 Tunc venit Jesus a Galilaea ad Johannen, ut baptizaretur 14 ab eo in Jordanen . . . eum Johannes, dicens: Ego a te debeo 15 baptizari, et tu venisti ad me? Respondens autem Jesus, dixit ei: sine modo: sic enim oportet nos implere omnem justitiam. 16 Tunc dimisit eum, Et baptizato Jesu, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit spiritum Dei descendentem de Caelo † sicut columbam venientem in ipsum. Et ecce vox de caelo dicens ad eum: † Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui.