Caput XIIII.

1 In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Jesu: et ait pueris 2 suis: Numquid † hic est Johannes Baptista quem ego decollavi †; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo, 3 Herodes enim tenuit Johannen, et alligavit eum: et misit in carcere † propter Herodiadem uxorem fratris sui Filippi 4 †. Dicebat enim illi Johannes: Non licet tibi habere eam; 5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio triclinio, et placuit Herodi. 7 Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset 8 ab eo. Ad illapraemonita a matre sua, dixit: Da † mihi in disco caput Johannis Baptistae. 9 Et contristatus est rex Herodes propter juramentum, et propter † simul recumbentes, jussit 10 dari. Misit autem et decollavit Johannem in carcere. 11 Et adlatum est caput ejus in disco, et datum est puellae: puella autem detulit matri suae. 12 Et accesserunt discipuli Johannis et tulerunt corpus, et sepelierunt illud: et venerunt, et renunciaverunt Jesu. 13 Quo audito Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum. Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus, et 14 villis. Et ut vidit turbam multam, misertus est illis, et curavit languidos eorum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli, dicentes: Desertus locus est, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. 16 Jesus autem dixit: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. Responderunt 17 ei: Non habemus nisi quinque panes, et duos pisces. 18 Et ait Jesus: Adferte eos ad me. 19 Et cum jussisset turbam discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis suis, discipuli autem posuerunt 20 turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et reliquias collegerunt fragmentorum, duodecim cofinos 21 plenos. Manducantium autem fuit numerus v. milia virorum, exceptis pueris et mulieribus. 22 Et statim Jesus jussit discipulos suos † ascendere in naviculam, et praecedere † trans fretum, donec ipse dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat 24 ibi: Navicula autem jam † in medio mari jactabatur a fluctibus †: erat enim illis ventus 25 adversarius. Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos Jesus † ambulans supra 26 mare. Videntes autem † illum, turbati sunt, dicentes: Quia fantasma est. Et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Jesus locutus est illis, dicens: Constantes estote nolite timere, ego sum. 28 Respondens autem ei Petrus dixit: Domine, si tu es, juve me venire ad te super 29 aquam. Ad ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum 31 me fac. Et continuo Jesus extendens manum, adpraehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? 32 Et cum ascendisset in naviculam, cessavit 33 ventus. Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es tu †. 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram 35 Genesar. Et cum cognovissent eum viri loci illius, adorabant eum. Et confestim miserunt in universam regionem illam, et optulerunt ei omnes male 36 habentes. Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicunque tetigerunt, salvi facti sunt.