Caput XXVI.

1 Et factum est: postquam consummavit Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, Et filius hominis traditur † ut crucifigatur. 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principes sacerdotum qui dicebatur 4 Caifas: et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5 Dicebant autem: Ut non die festo, tumultus fieret in populo. 6 Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis 7 leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti praetiosi, et infudit super caput ejus recumbente ipso †. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec fit hujus 9 unguenti †? potuit enim istut venundari praetio, et dari pauperibus. 10 Quod ut cognovit Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me, 11 Nam semper pauperes habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis. 12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoria ipsius. 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui Judas dicitur Scarioth, ad principes sacerdotum, et ait illis: 15 Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? 16 Ad illi constituerunt ei XXX. stateres †. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet eis †. 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi bis paremus tibi Pascha manducare? 18 Ad ille † dixit eis: Ite in civitate, ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, aput te facio Pascha cum discipulis meis. 19 Et fecerunt discipuli sicut praecepit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discubuit cum XII. discipulis 21 suis. Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quod unus vestrum me traditurus est. 22 Et contristati nimis, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23 Ad ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in parabside, hic me tradet. 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi: per quem filius hominis traditur: bonum erat homini illi 25 non nasci. Respondens autem Judas, qui traditurus erat † eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi Jesus: Tu dixisti. 26 Ipsis autem cenantibus accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et manducate ex hoc omnes: hoc est enim corpus meum. 27 Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Accipite, et bibite ex hoc. 28 Hic est enim sanguis meus novi, et aeterni testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hac creatura vitis hujus, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum nobum, in regno Patris mei. 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Olibeti. + 31 Tunc dicit il- + lis: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispargentur oves greges. 32 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galileam. 33 Respondens autem Petrus, ait: Si † omnes scandalizabuntur in te, ego numquam scandalizabor. 34 Dicit illi Jesus: Amen dico tibi, quod hac † nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. 35 Ait illi Petrus: Etiamsi me opportuerit mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36 Tunc venit Jesus cum illis in praedium, quod dicitur Gedsamani +, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec eo illuc orare. 37 Et adsumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari, et mestuus esse. 38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum: 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans, et dicens: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem istum. Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et ait Petro: sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate, et orate ut non veniatis in temptationem. Spiritus quidem promptus, caro autem infirmis. 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater meus, si non potest hoc † transire nisi illud bibam, fiat voluntas 43 tua. + Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati a 44 somno. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit, eundem sermonem dicens. 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce adpropiavit hora, et filius hominis traditur † in manibus peccatorum. 46 Surgite eamus: ecce adpropiavit qui me tradet. 47 Adhuc ipso loquente, ecce Judas unus de XII. venit, et cum eo turba multa, cum gladiis, et fustibus missi a principibus sacerdotum, et senioribus plebis. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Habe Rabbi. Et osculatus 50 est eum. Dixitque illi Jesus: Amice, ad quod venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesum, extendens manum, exemit gladium suum, et percussit † servum principis sacerdotum et amputavit † auriculam ejus. 52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in loco suo. Omnes enim, qui accipiunt gladium, gladio peribunt. 53 Aut non putas posse me modo † rogare Patrem meum, et exibebit mihi plus XII. milia legiones angelorum? 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae Prophetarum, quia sic oportet fieri? 55 In illa hora dixit Jesus turbis: Quasi ad latronem venistis † cum gladiis et fustibus conprehendere me: cotidie aput vos sedebam in templo docens, et non me tenuistis. 56 Hoc autem totum factum est, ut impleantur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugierunt. 57 Ad illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caifan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem rei. 59 Principes autem sacerdotum, et universum concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Audivimus hunc dixisse †: 61 Possum destruere templum hoc Dei, et post triduo illud reaedificare. 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur? 63 Jesus autem tacebat. Et respondens † princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus + filius Dei. + 64 Dicit illi Jesus. Tu dixisti: amen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem ad dextram virtutis †, et venientem cum nubibus caeli. 65 Tunc principes sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Balphemavit, quid adhuc egemus testibus? + ecce + nunc audistis blasfemiam ejus †: quid vobis videtur? 66 Ad illi responderunt omnes, et dixerunt †: Reus est mortis. 67 Tunc expuerunt in faciem, et colaphis eum caeciderunt, 68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? 69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit una ancilla ad eum, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. 70 Ad ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis, neque intellego †. 71 Exeuntem † autem illum januam, vidit illum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72 Et iterum negavit cum juramento, dicens: Non novi † hominem. 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere ex illis es tu †: nam et loquella tua similis 74 est †. Tunc coepit devotare se et jurare quod non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75 Et rememoratus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat ei †: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, amarissime ploravit.