Caput XXIII.

1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et discipulos suos, 2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae, et Farisaei. 3 Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum facta vero eorum nolite facere: dicunt enim, et ipsi non faciunt. 4 Alligant autem onera gravia, et ponunt in umeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim fylacteria sua, et magnificant fimbrias suas. 6 Amant autem primum recubitum † in conviviis, et primas catedras in synagogis, et 7 salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8 Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres 9 estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in caelis est. 10 Nec vocemini magistri: quia Magister vester, unus Christus. 11 Qui major est vestrum, erit vester minister. 12 Qui autem se exaltaberit, humiliabitur: et qui se humiliabitur, exaltabitur. 13 Vae autem vobis Scribae et Farisaei hypocritae, quia clyditis regnum caelorum hominibus. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. 14 Vae vobis Scribae et Farisaei hypocritae: quoniam comeditis domos viduarum, occansione longa † orantes: propter hoc accipietis amplius judicium. 15 Vae vobis Scribae et Farisaei hypocritae: quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. 16 Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templo †, nihil est: qui autem juraberit in auro templi, debet. 17 Stulti, et caeci: Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat 18 aurum? Et qui . . . hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate. 29 Vae vobis Scribae et Farisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et 30 dicitis: Quia si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. 31 Itaque testimonium redditis vobis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33 Generatio viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, et persequimini de civitate in civitatem: 35 ut veniat super vos omnes sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariae fili Barachie, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. 37 Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens volui congraegare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluistis? 38 Ecce relinquitur † vobis domus vestra deserta. 39 Dico autem vobis, quia † non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui benit in nomine Domini.