Caput XIII.

1 Eodem die exiit † Jesus secus mare, et sedebat. 2 Et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet, et sederet, et omnes turbae stabant 3 in littore: et locutus est ad eos multa in parabolis dicens: Ecce exiit seminator seminare semen suum. 4 Et cum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. 5 Quaedam autem ceciderunt in petrosa loca, ubi non habebant terram multam; et continuo exhorta sunt, quia non habebant altitudinem 6 terrae. Sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinis: et creverunt spinae, et suffocaverunt 8 ea. Alia vero ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, quaedam centensimum, aliud sexagensimum, aliut vero tricensimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et accedentes discipuli ejus dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris ad eos? 11 Ad ipse respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse misteria regni: illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 Ideo non in parabolis loquor illis: ut videntes non videant, et audientes audiant, et non intellegant: ne quando 14 convertantur. Et tunc † in illis sermo Prophetae dicentis: Vade et dic populo huic †; aure audietis, et non intellegetis: et videntes videbitis, et non 15 videbitis. Ingrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos gravaberunt: ne quando oculis videant, et auribus audiant, et corde intellegant, et convertantur, et sanem eos. Incrassatum est enim cor populi hujus, et aures eorum obstrue, et oculos eorum grava: ne quando convertantur, et sanem illos dicit Dominus. 16 Vestri autem beati oculi qui vident, et aures quae audiunt. 17 Amen dico vobis, quod multi prophetae et justi cupierunt videre quae vidistis, et non viderunt; et audire quae vos audistis, et non audierunt. 18 Vos ergo audite parabolam 19 seminantis. Omnis qui audit verbum regni, et non intellegit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde illius: hic est qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem supra petrosa loca seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: 21 sed non habet in se radicem, sed est temporalis. Facta autem tribulatione vel † persecutione propter verbum, continuo scandalizantur. 22 Qui autem in spinis seminatus est, hic est, qui verbum audit, et per sollicitudinem saeculi hujus, et voluptates divitiarum, suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est, qui audit verbum, et intellegit, tunc † fructum adferet, et facit alium quidem centensimum, aliut sexagesimum, aliud vero tricensimum. Qui habet aures audiat. 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 Cum autem dormirent homines ejus venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in triticum, et abiit. 26 Sed cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. 27 Accesserunt autem servi patris familias, et dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Dicunt ei servi †, Vis, imus, et colligimus ea? 29 Ad ait illis: Nolite: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et † triticum. 30 Sed sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea fasciculis ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. 31 Aliam parabolam locutus est † illis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agrum suum: 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus fit omnibus holeribus, et fit arbor talis, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus. 33 Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinam mensuris tribus, donec fermentatum est totum. 34 Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: 35 ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, ructuabor absconsa ante constitutionem mundi. 36 Tunc, dimissis turbis, abiit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Enarra nobis parabolam tritici et zizaniorum agri. 37 Ad Jesus respondens ait: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38 Ager autem, est hic mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regui. Zizania autem, filii sunt iniqui. 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, diabolus est. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummationem saeculi. 41 Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt 42 iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat. Aliam similitudinem adjecit, dicens: 44 Simile est regnum caelorum thensauro absconso in agro: quem cum invenerit homo, abscondit eum, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotianti, quaerenti bonam margaritam. 46 Inventa autem praetiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quaecumque habuit, et emit 47 eam. Iterum simile est regnum caelorum retiae missae in mari, quae ex omni genere piscium collegit. 48 Cum autem † esset impleta, eduxerunt eam † ad litus, † et sedentes, ellegerunt optimos † pisces in vasis suis, malos autem miserunt foris. 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio 50 justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stri . . . dentium 51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine †. 52 Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thensauro suo nova et vetera. 53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit 54 inde. Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? 55 Nonne hic est filius Josephi fabri? Nonne mater ejus dicitur Maria; et fratres ejus Jacobus, et Joseph, et Simon, 56 et Judas? et sorores ejus nonne omnes aput 57 nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo 58 sua. Et ideo non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem illorum.