Caput IV.

1 Tunc Jesus ductus est in Desertum ab Spiritu, ut temptaretur a Diabulo. 2 Et cum jejunasset XL. diebus, et XL. noctibus, postea esuriit. 3 Et accessit ad eum temptator, et dixit illi: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4 Cui respondens, dixit Jesus: Scriptum est: Non in pane tantum vivet homo, . . . verbo Dei. † 5 Tunc adsumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnam templi, et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. 6 Scriptum est enim: Quod Angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte . . . lapidem pedem tuum. 7 Ait illi iterum: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum. 8 Iterum adsumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna Mundi, et honorem 9 eorum, et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraberis me. 10 Tunc dixit ei Jesus: Vade retro me † Satanas: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11 Tunc reliquid eum Diabolus: et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. 12 Cum audisset autem Jesus quod Johannis traditus est, secessit in Galilaeam: 13 et relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritimam, in finibus Zabulon 14 et Neptalim: ut impleretur quod per Eseiam Prophetam dictum erat: Terra Zabulon, et Terra 15 Neptali . . . maris trans Jordanen Galileae † gentium, populus 16 qui sedebat in tenebris, lucem viderunt † magnam: qui sedebant † in regione umbrae mortis, lux orta est eis. 17 Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Paenitentiam agite, adpropinquavit enim regnum caelorum. 18 Cum transiret autem secundum mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui dicitur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes retiam in mari, erant enim piscatores, et ait illis: 19 Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20 Ad illi continuo relictis retiis suis, secuti sunt eum. 21 Et praecedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Johannen fratrem ejus, in navicula cum Zebedaeo patre ipsorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. Illi autem, 22 relictis retiis suis, et patre suo, secuti sunt eum. 23 Et circumibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in . . . 24 . . opinio ejus in totam Syriam, et optulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis conpraehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et 25 omnes † curavit: et sequebantur eum turbae multae. . . a Decapoli, et ab Hierosolymis, et a Judaea, et trans Jordanen.