Caput XXVII.

1 Mane autem factum, consilium acceperunt † omnes principes sacerdotum et seniores plebis adversus Jesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. 3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quia damnatus est; paenitentia ductus, redtulit XXX. argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4 dicens: Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum. Ad illi dixerunt: Quid ad nos? tu 5 videris. Et projectis argenteis in templo, secessit: et abiit, et laqueo se suspendit. 6 Tunc principes sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet mittere eos in loculum: quia praetium sanguinis est. 7 Consilio autem accepto inter se , emerunt † agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Acheldemach, quod est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Prophetam, dicentem: Et acceperunt XXX. argenteos praetium adpraetati, quod adpraetiaverunt a filiis Istrahel: 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. 11 Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit ei Jesus: Tu dicis. 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondebat †. 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14 Et non respondit ei ullum † verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15 Per diem autem sollemnem consueberat praeses dimittere populo unum vinctum, quem voluissent. 16 Habebant † autem vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17 Congregatis autem illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam: Barabban, an Jesum, qui dicitur Christus? 18 Sciebat enim quod per invidiam tradiderant eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus, dicens: Nihil sit tibi, et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populo ut peterent Barabban, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem praeses, ait: Quem vultis de duobus vobis dimittam †? Ad illi dixerunt: Barabban †. 22 Dicit illis Pilatus: Quid ergo faciemus Jesum, qui dicitur Christus? 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? Ad illi magis clamabant: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficit †, sed magis tumultum fieri in populo, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus: vos videritis. 25 Respondens uni versa turba, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabban: Jesum vero flagellis caesum tradidit ut cruci eum figerent. 27 Tunc milites praesidis susceperunt eum in praetorio, et congregaverunt ad eum universam cohortem: et induerunt 28 tunicam purpuream †, et clamydem coccineam circundederunt ei: et coronam 29 de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dexteram ejus. Et adgeniculantes se ante eum deludebant, dicentes: Habe rex Judaeorum. 30 Et expuentes in faciem ejus, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 31 Et postquam illuserunt eum, exuerunt eum clamydem, et induerunt eum vestimenta ejus, et duxerunt ut cruci eum figerent. 32 Exeuntes invenerunt hominem Cyrenaeum venientem obviam sibi †, hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golcotha, quod est Calvariae locus. 34 Et dederunt ei bibere vinum cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35 Posquam autem crucifixerunt eum, diviserunt sibi vestimenta ejus, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per profetam, dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea. Et super vestem meam miserunt sortem. 36 Et sedentes servabant eum. 37 Et posuerunt super caput ejus causam ejus scriptam: Hic est rex Judaeorum. 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus ad sinistris. 39 Transeuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et 40 dicentes: Va qui destruebas templum Dei, et in triduo illut reaedificabas: libera te. Si filius Dei es, et descende de cruce. 41 Similiter principes sacerdotum deludentes cum scribis, et pharisaeis † 42 dicebant: Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest? si rex Istrahel est, descendat de cruce nunc, et credimus ei: 43 si † confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult eum †: dixit enim: Quia Dei filius sum. 44 Id ipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45 Et postquam crucifixus est a sexta hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Circa horam nonam clamavit Jesus voce magna: Heli, Heli, lama zaptani †? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? 47 Quidam autem illic stantes, et audientes dicebant: Helian vocat iste. 48 Et continuo currens unus ex eis accepta spongia implevit aceto, et imposuit harundini, et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dixerunt †: Sine videamus si † veniet Helias, et liberavit † eum, 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae fissae 52 sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum dormientium, surrexerunt, 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ipsius, venerunt in sanctam civitatem. et multis apparuerunt. 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terremotu et his quae fiebant; timuerunt valde, dicentes: Vere filius Dei erat hic. 55 Erant autem ibi multae a longe, videntes, † quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes 56 ei: inter quas erat Maria Magdalena, et Maria Jacobi, et Joseph, et mater filiorum Zebedaei. 57 Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimatia †, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat 58 Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 59 Et accepto corpore Jesu, involvit illud in sindone 60 munda. Et posuit eum in monumento suo novo, quod excidit † in petra. Et advolvit saxum magnum ad osteum monumenti, et abiit. 61 Erat autem ibi Maria Magdalena, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 Altera autem die, quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum, et farisaei ad Pilatum, dicentes: 63 Domine, rememorati sumus, quod seductor ille dixit adhuc vivens: Post tertium diem resurgam. 64 Juve ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis. Et erit novissimus error pejor priori. 65 Ait illis Pilatus: Habetis custodes †, ite, custodite sicut scitis. 66 Illi autem euntes munierunt sepulchrum, signantes lapidem cum custodibus.