Caput XIX.

1 Et factum est, cum locutus esset † sermones istos Jesus, transtulit se a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans 2 Jordanem, et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 Et respondens Jesus ait illis: Non legistis, quia qui fecit masculum et feminam ab initio fecit eos? et dixit: 5 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjucxit, homo non separet. 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari librum repudii, et dimittere uxorem? 8 Ait illis Jesus: Quoniam ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. 9 Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, † et aliam duxerit, moecatur. 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa viri cum uxore, non expedit nubere. 11 Dixit autem illis Jesus: Non omnes capiunt verbum istut, sed quibus datum est. 12 Sunt enim spadones, qui de matris suae utero sic nati sunt: et sunt spadones, qui facti sunt ab hominibus: et sunt spadones, qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat. 13 Tunc oblati sunt ei pueri, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem prohibebant 14 eos. Jesus vero ait †: Sinite eos, et nolite prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. 15 Et impositis illis manibus, abiit inde. 16 Et ecce unus accessit ad illum, et ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? 17 Ad Jesus dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Sed si vis in vitam aeternam venire, serva 18 mandata. Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non occidis: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: 19 Honora patrem tuum, et matrem tuam: et, diliges proximum tuum sicut te ipsum. 20 Dicit illi adulescens: Omnia haec custodivi a juventute mea, quid adhuc mihi deest? 21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thensaurum in caelo: et veni, sequere me. 22 Cum audisset autem adulescens verbum hoc, abiit tristes: erat enim habens multas possessiones. 23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quod dives difficile intravit in regno caelorum. 24 Iterum dico vobis: Facilius est camillum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. 25 Auditis autem discipulis haec, mirabantur, et timebant † valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26 Aspiciens autem Jesus, dixi illis: Aput homines hoc impossibile est: aput Deum autem omnia possibilia sunt. 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes XII. judicantes duodecim tribus Is trahel. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratrem, aut sorores, aut matrem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. 30 Multi autem sunt primi nobissimi, et nobissimi primi.