Caput VIII.
1
Et descendente eo de monte, secutae sunt
2
eum turbae multae: et ecce leprosus quidam veniens, adorabat eum dicens: Domine, si
vis potes me mundare.
3
Et extendens manum tetigit eum Jesus, dicens: Volo mundare. Et confestim mundata est
lepra ejus.
4
Et ait illi Jesus: vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offers
munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
5
Post haec autem, cum introisset Chafarnaum, accessit ad eum quidam Centurio, rogans
eum, et dicens:
6
Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7
Ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.
8
Et respondens Centurio, ait illi: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum:
sed tantum dic verbo, et sanabitur
9
puer. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico
huic: Vade, et vadit; et alio, Veni, et venit; et servo meo dico, Fac hoc, et facit.
10
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni
tantam fidem in Istrahel.
11
Dico autem vobis, quod multi ab oriente, et occidente venient, et recumbent cum Abraham,
et Isac, et Jacob in regno caelorum:
12
filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor
dentium.
13
Et dixit Jesus Centurioni: Valde, sicut credidisti fiat tibi, Et sanatus est puer
ex illa hora.
14
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:
15
et tetigit manum ejus, et remisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis.
16
Vespere autem facto, optulerunt illi multos daemonia habentes: et eieciebat spiritus
immundos verbo, et omnes male habentes
17
curavit: ut adimpleretur quod dictum est per Eseiam Prophetam, dicentem: Quia ipse
infirmitates nostras accepit: et aegrimonia nostra portatavit.
18
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos † ire trans fretum.
19
Et accedens quidam Scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
20
Dicit ei Jesus: Vulpes fobeas habent, et volucres caeli nidos ubi requiescant: filius
autem hominis non habet ubi caput suum declinet.
21
Alius autem discipulus ait illi: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem
22
meum. Ad ipse ait illi: Sequere me, et remitte mortuos sepelire mortuos suos.
23
Et ascendente eo in navicula, secuti sunt eum discipuli ejus:
24
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse
vero
25
dormiebat. Et accesserunt discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine,
libera nos, perimus.
26
Ait illis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit vento et
mari, et facta est tranquillitas magna.
27
Illi autem homines mirati sunt, dicentes: qualis est hic, quod venti et mare obaudiunt
eum?
28
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines daemonia
habentes, de monumentis exeuntes, nimis periculosi, ita ut nemo possit transire per
viam illam.
29
Et clamabant, dicentes: Quid nobis, et tibi, Jesu fili Dei? Venisti ante tempus torquere
nos?
30
Erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascentium.
31
Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum.
32
Et ait illis Jesus: Ite. Ad illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetum abiit
totus grex ille per praeceps in mare: et mortui sunt
33
in aquis. Hii autem qui eos pascebant fugierunt: et venientes in civitate, nontiaverunt
omnia, et de his, qui daemonia habebant.
34
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu. et viso eo rogabant eum, ut transiret a finibus
eorum.