Caput X.
1
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum,
ut eicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem in plebe.
2
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus, et
Andreas
3
frater ejus. Jacobus Zebedaei. et Johannes frater ejus, Philippus, et Bartholomaeus,
et Mattheus publicanus, et Jacobus Alphei, et Judas Zelotes, et Thomas, et †
4
Simon Cananeus, et Judas Carioth, qui tradidit eum.
5
Hos XII. misit Jesus, praecipiens eis, et † dicens: In viam gentium ne abieritis,
et in civitatibus Samaritanorum ne intraveritis:
6
sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Istrahel.
7
Euntes autem praedicate, dicentes: Quia adpropinquavit regnum caelorum.
8
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosus mundate, daemonia eicite, gratis accepistis,
gratis date.
9
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
10
non peram in viam, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam in manibus
vestris: dignus est enim operarius mercedem † suam.
11
In quamcumque enim civitate intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi
manete donec
12
exeatis. Intrantes autem in domum, salulate eam dicentes: Pax huic domui.
13
Et si fuerit domus illa digna, pax vestra veniet super eam: si autem non fuerit digna,
pax vestra ad vos revertetur.
14
Et quicumque non receperint vos, neque audierint sermones vestros: exeuntes foras
de domo illa vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
15
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorreorum in die judicii,
quam illi civitati.
16
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes,
et simplices sicut columbae.
17
Et adtendite vobis ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis
flagellabunt
18
vos: et aput reges et praesides stabitis † propter me, in testimonium illis, et gentibus.
19
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa
hora, quid loquamini.
20
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, loquitur in vobis.
21
Tradet autem frater fratrem in mortem, et Pater filium: et insurgent fili in parentes,
et morte eos
22
adficient: et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: qui autem perseveraberit
usque in finem, hic salvus erit.
23
Cum autem persequentur vos in istam civitatem, fugite in aliam. Quod si in aliam persequentur
vos, fugite in aliam. † Amen dico vobis, non consummabitis civitates Istrahel, donec
veniat filius hominis.
24
Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum .
25
Satis est discipulo, ut sit sicut magister ejus; et servo sicut dominus ejus. Si patrem
familias Velzebul vocaberunt: quanto magis domesticos
26
ejus? Ne ergo timueritis eos. Nihil enim opertum, quod non revelabitur, et occultum,
quod non scietur.
27
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate
28
super tecta. Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere:
sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
29
Nonne duo passeres asse veniunt: et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate
Patris vestri, qui est in
30
caelis? sed et capilli capitis vestri † numerati sunt omnes.
31
Nolite ergo timere: multo vos meliores estis passeribus.
32
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego
33
eum coram Patre meo, qui est in caelis: Qui autem negaberit me coram hominibus, negabo
et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
34
Nolite arbitrari quia veni mittere pacem in terram: non veni pacem mittere, sed
35
gladium. Veni enim separare filium † adversus patrem suum, et filiam adversus matrem
suam, et nurum adversus socrum suum:
36
et inimici hominis, domestici. ejus.
37
Qui diligit patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium
aut filiam suam plus quam me, non est me dignus
38
†. Et qui non acceperit crucem suam, et secutus fuerit me, non est me dignus.
39
Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet
eam.
40
Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
41
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit
justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. †
42
Et quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine
meo: amen dico vobis, quia non peribit merces sua. †