Caput XII.
1
In illo tempore abiit Jesus per segetis sabbatis †: discipuli autem ejus esurientes
coeperunt vellere spicas, et manducare.
2
Pharisaei autem videntes illos, † dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non
licet eis facere sabbatis.
3
Ad ipse dixit eis: Non legistis quid fecerit David, cum esuriret ipse, et qui cum
illo erant:
4
quomodo introivit in domum Dei, et panes propositionis manducabit, quod † non licebat
eis manducare, neque his qui cum illo erant, nisi solis sacerdotibus?
5
Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et
sine crimine
6
sunt? Dico autem vobis, quia sabbato major est hic.
7
Si enim sciretis, quid est; Misericordiam volo, quam sacrificium: numquam condemnassetis
innocentes.
8
Dominus est enim sabbati filius hominis.
9
Et inde transiens venit in synagogam
10
eorum. Et ecce homo erat † manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si
licet sabbatis curare? ut accusarent
11
eum. Ipse autem dixit illis: Quis ex vobis, habet † ovem unam, et ceciderit in † fobeam
sabbatis ea, non tenebit eam et levabit?
12
Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis
13
benefacere? Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit manum suam, et restituta
est ei sicut altera.
14
Et exeuntes Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, ut eum perderent.
15
Jesus autem sciens secessit inde: Et sequebantur eum multi, et curavit eos. Omnes
autem quos curavit † prae-
16
cepit eis, ne pervulgarent il- 17 lum. Ut adimpleretur quod dictum est per Eseiam
prophetam, dicentem:
18
Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit anima mea †. Ponam
spiritum meum super eum, et judicium gentibus adnuntiabit.
19
Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem
20
ejus: arundinem quassatam non confringet, et linum fumigantem non extinguet, donec
eiciat victoriam ad
21
judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt.
22
Tunc oblatus est ei homo daemonium habens, caecus, et mutus et surdus, et curavit
eum ita ut loqueretur, et videret, et audiret.
23
Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David?
24
Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eicit daemones nisi in Belzebul † principem
daemoniorum.
25
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur:
et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit.
26
Si enim Satanas Satanan eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum
27
ejus? Quod si ego in Belzebul eicio daemonia †, fili vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi
judices erunt vestri.
28
Si autem in spiritu Dei eicio daemonia, utique adpripiavit in vos regnum Dei.
29
Aut quomodo potest quis intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius
ipsum alligaberit fortem? et tunc domum illius diripiet.
30
Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum dispargit.
31
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; qui autem in Spiritum
sanctum blasphemaberit non remittetur illi peccatum.
32
Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit
contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
33
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum
ejus malum: nam ex fructu arbor cognoscitur.
34
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim
cordis os loquitur.
35
Bonus enim homo de bono thensauro profert bona: et malus homo de malo thensauro profert
mala.
36
Amen dico vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent
ejus rationem in die judicii.
37
Unusquisque enim verbis suis justificabitur, et verbis suis condemnabitur.
38
Tunc adierunt eum quidam de Scribis, et Farisaeis, dicentes: Magister, volumus aliquid
a te signum videre.
39
Jesus autem respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum
non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae.
40
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit et
† Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
41
Viri Ninevitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia
paenitentiam egerunt in praedicationem Jonae. Et ecce plus hic quam Jonas.
42
Regina austri resurget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit
ab ultimis partibus terrae audire sapientiam Solomonis, et ecce plus hic quam Solomon.
43
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et deserta quaerens
requiem, et non
44
inveniet. Tunc dicit: Revertar in domum, unde exivi. Et veniens si invenerit vacentem,
scopis mundatam,
45
et ornatam. Tunc vadit, et adsumit secum alios septem spiritus nequiores quam se;
et intrantes habitant in eo: et fiunt novissima hominis illius pejora magis quam priora.
Sic erit generationi huic pessimae.
46
Haec eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui
cum eo.
47
Dixit autem ei quidam: ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes loqui
tecum.
48
Ad ipse respondens, dicenti sibi, ait: Quae est mihi mater mea, et fratres
49
mei? Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres
50
mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus et
frater, et soror, et mater est.