Caput XV.
1
Tunc accesserunt ad eum Scribae, et Farisaei ab Hierosolymis,
2
dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant
manus suas, cum panem manducant,
3
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter
traditionem vestram? Nam Deus dixit:
4
Honora patrem tuum †, et matrem tuam; et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte
moriatur.
5
Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri corbam, quod est, munus quodcumque
est ex me, tibi proderit,
6
non honorificavit patrem suum, et matrem: et irritum facitis verbum Dei propter traditionem
7
vestram. Hypocrite, bene prophetavit de vobis Eseias †, dicens:
8
Plebs haec labiis me diligit, cor autem illorum longe est a me.
9
Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum.
10
Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite vos, et intellegite.
11
Non quod intrat in os, inquinat hominem: sed quod procedit de ore, hoc inquinat hominem.
12
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quod Farisaei audito . . .
23
vexatur. Ad Jesus non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli rogabant eum dicentes:
Dimitte eam: quia sequitur, et clamat post nos.
24
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves. quae perierunt domus Istrahel.
25
Ad illa veniens adorabat † eum, dicens: adjuva me, Domine.
26
Ipse autem respondens ait: Non licet † accipere panem filiorum, et dare canibus.
27
Ad illa dixit: Utique Domine: nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa
dominorum suorum.
28
Tunc respondens Jesus, ait: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et
sanata est filia ejus ex illa hora.
29
Et cum transisset inde, venit iterum secus mare Galilaeae: et ascendens in monte,
sedebat
30
ibi. Et accesserunt ad eum turbae, habentes secum clodos, caecos, debiles, mutos,
et alios multos: et projecerunt eos sub † pedes ejus, et curavit eos omnes †:
31
ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, clodos ambulantes, caecos videntes:
et magnificabant Deum Istrahel.
32
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor huic turbae, quia triduum
est jam quod † perseverant mecum, et non habent escam: et dimittere eos jejunos nolo,
ne deficiant in via.
33
Dicunt autem ei discipuli: unde ergo modo in deserto panes tantos, ut saturentur
34
turbae istae? Et ait illis Jesus: Quod panes habetis? Ad illi dixerunt: Septem, et
paucos
35
pisciculos. Et praecepit turbae recumbere † supra
36
terram. Et accepit Jesus VII. panes, et pisces, et gratias egit, ac fregit, et dedit
discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et quod habundavit de panibus, tulerunt
VII. sportas
38
plenas. Erant enim, qui manducaverant, quattuor milia hominum, extra pueros, et mulieres.
39
Et dimissa turba, ascendit in navicula: et venit in finibus terrae Magedan.