Caput XVI.
1
Et accesserunt ad eum Pharisaei, et Sadducaei temptantes: et rogaverunt eum, ut signum
de caelo ostenderet illis.
2
Ad ille respondens, ait illis: Cum sero factum est, dicitis: Serenum, rubicundum est
enim cum nubibus
3
caelum. Et mane dicitis; Hodie tempestas, rubicundum est enim cum tristitia
4
coelum. pocritae, † Hyfaciem caeli nostis aestimare: signa autem temporum non potestis
cognoscere? Generatio mala, et adultera quaerit signum: et signum non dabitur ei,
nisi signum Jonae Prophetae. Et relictis illis,
5
abiit: Et cum venisset trans fretum; obliti sunt discipuli ejus panes accipere.
6
Jesus autem † dixit illis. Attendite vobis a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
7
Tunc † cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
8
Quibus cogitantibus, dixit Jesus: Quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes
non habetis?
9
Nondum intellegitis, neque meministis de quinque panibus, et quinque milibus hominum,
et quod cophinos
10
sumpsistis? neque septem panes †, et quattuor milia hominum, et quod sportas
11
sumpsistis? Quare non intellegitis, quia non de pane dixi †: Attendite a fermento
Pharisaeorum, et Sadducaeorum?
12
Tunc intellexerunt, quia non dixit † a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum, attendere
sibi.
13
Venit autem Jesus in partem Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens:
Quem me † homines dicunt esse, Filium
14
hominis? Ad illi dixerunt: Johannem † Baptistam; alii autem vero Jeremian, aut unum
ex prophetis.
15
Dicit illis Jesus: Vos autem quem me dicitis esse?
16
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar-Jona: quia caro et sanguis non
revelabit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
18
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam,
et portae inferi non praevalebunt
19
ei. Et tibi dabo clavem regni caelorum. Et quaecumque ligaberis super terram, erunt
ligata et in caelis: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis.
20
Tunc imperavit discipulis suis, ut nemini dicerent quod ipse esset Christus.
21
Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum ire Hierosolima †,
et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et post
tertium diem † resurgere.
22
Et adsumens eum Petrus coepit increpare, et dicere †: Absit a te propitius esto †,
Domine, non erit istut.
23
Ad ipse † conversus Petro, dixit: Vade retro post me Satanas: scandalum es mihi: quia
non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
24
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se sibi, et
tollat crucem suam, et sequatur me.
25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam
suam propter me, inveniet eam.
26
Quid enim prodeest homini, si hunc mundum lucrifaciat, animae vero suae detrimentum
patiatur? Aut quam dabit homo commutationem animae suae?
27
Nam Filius hominis venturus est in majestate Patris sui cum angelis suis sanctis †:
et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
28
Amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de istis adstantibus, qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.