Caput XVII.
1
Et factum est † post dies sex adsumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Johannem fratrem
ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
2
et transfiguratus est Jesus † ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta
autem ejus facta sunt candida sicut
3
nix. Et ecce apparuit † illis Moyses et Helias cum eo loquentes.
4
Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciam
hic tria tabernacula, tibi unum, Heliae unum, et Moysi
5
unum. Adhuc eo loquente, ecce nubs lucida inumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
6
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt
7
valde. Et accessit Jesus, et tetigit eos; dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
8
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
9
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus dicens: Nemini dixeritis visum,
donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt quod Heliam oportet
primum venire?
11
Ad ipse respondens, ait: Helias quidem venturus est restituere †
12
omnia. Dico autem vobis, quod Helias jam venit, et non cognoverunt eum, et fecerunt
ei † quanta voluerunt.
13
Et tunc intellexerunt discipuli quod de Johanne Baptista dixerit illis: Sic et Filius
hominis necesse habet pati ab eis †.
14
Et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, rogans
eum, et dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male torquetur:
nam saepe cadit in ignem, et aliquando † in
15
aquam. Et optuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
16
Respondens Jesus, ait: O generatio incredibilis, et perversa, quousque patiar vos?
quousque ero vobiscum? Adferte huc illum ad me.
17
Et increpavit eum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
18
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt ei, Domine: Quare nos non
potuimus eicere illum?
19
Dicit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen dico vobis, si habueritis
fidem, sicut granum sinapis, diceretis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit,
et nihil impossibile erit vobis.
20
Hoc autem genus daemonium non eicitur nisi per orationem, et jejunium.
21
Ipsis autem conversantibus in Galilaeam, dixit Jesus: Futurum est, ut Filius hominis
tradatur in manibus hominum:
22
et occident eum. et post tertium diem † resurget. Et cum hoc audissent discipuli contristati
sunt vehenmenter.
23
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didragma exigebant ad Petrum, et dixerunt
ei: Magister vester quare non solvit didragma, vel
24
censum? ait Utique non. Et intranti † in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid
tibi videtur Simon? Reges terrae, a quibus accipiunt tributum bel censum? a filiis
suis, aut
25
ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi: Ergo liberi sunt filii? Respondit
26
certe. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem,
qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies ibi † staterem: illum sumens
da eis pro me, et pro te.