Caput XVIII.
1
In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis utique major est in regno
caelorum?
2
Et Jesus vocabit puerum, et statuit eum in medio eorum,
3
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut pueri, non
intrabitis in regno caelorum.
4
Quicumque ergo humiliaberit se sicut puer iste, hic major erit in regno caelorum.
5
Et qui acceperit unum puerum talem in nomine meo, me accipit.
6
Qui autem scandalizat unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur
mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
7
Vae autem huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala: verumtamen vae
homini illi, per quem scandalum venit.
8
Quod si manus tua scandalizat te, vel pes tuus, abscide eum, et proice abs te: bonum
tibi est in vitam venire debilem vel clodum, quam duos pedes vel duas manus habentem
mitti in ignem aeternum.
9
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te: bonum tibi est enim
oculum habentem in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, qui credunt in me †: dico enim vobis,
quod angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in
11
caelis est. Venit Filius hominis salvare, quod perierat.
12
Quid vobis videtur? si fuerint alicui homini † centum oves, et erraverit una ex eis:
nonne relinquet XC et Viiii. in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit,
13
et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quod gaudebit in eam magis quam
in Xcviiii. quae non erraverunt.
14
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis
istis.
15
Quod si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum.
Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
16
Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos; ut in ore duorum testium,
vel trium stet omne verbum.
17
Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi
sicut ethnicus et publicanus.
18
Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt alligata et in caelo:
et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
19
Iterum amen † dico vobis, quia si duobus ex vobis convenerit supra terram, de omni
re quaecumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in
20
caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi et ego sum in
medio eorum.
21
Tunc accedens ad eum Petrus dixit ei: Domine si peccaberit in me frater meus, quotiens
remittam ei? usque septies?
22
Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies; sed usque septuagies et septies.
23
Ideo similis est habitus regni caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum
24
servis suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui X debebat
milia talenta.
25
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem
ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi debitum.
26
Procidens autem servus ille orabat eum, dicens: Patientiam habe domine, et omnia
27
reddam . Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum remisit ei.
28
Egressus autem servus ille, invenit unum ex conservis suis, qui debebat ei centum
denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes.
29
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et reddam
tibi.
30
Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcere, donec redderet debitum.
31
Videntes autem conservi illius quae fiebant, contristati sunt: et venerunt, et narraverunt
domino suo omnia quae facta erant.
32
Tunc vocavit eum dominus suus: et ait illi: Serve nequa, omne debitum remisi tibi,
quoniam rogasti
33
me: non ergo oportuit te quoque misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus
34
sum? Et iratus Dominus ejus tradidit eum tortoribus, quo ad usque redderet universum
debitum.
35
Sic et vobis faciet Pater meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri
suo de cordibus vestris.