Caput XXII.
1
Et respondens Jesus, dixit illis iterum in parabolis, dicens:
2
Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et noluerunt venire. Iterum misit
alios servos, dicens:
4
Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri et saginata occisa sunt, et omnia
parata sunt: venite ad nuptias.
5
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alii in villam suam, alii vero ad negotiationem
suam:
6
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia adfectos occiderunt.
7
Ille † rex cum audisset, iratus est: et misit exercitum † suum, et perdidit homicidas
illos, et civitatem illorum succendit.
8
Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui erant invitati non fuerunt
digni.
9
Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad
10
nuptias. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quod quod † invenerunt,
malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum vestem
† nuptialem.
12
Et ait illi: Amice, quomodo hoc venisti non habens vestimentum nuptialem? Ad ille
ommutuit.
13
Tunc dixit rex ministris: Tollite illum pedibus, et manibus, et † mittite in tenebras
exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
14
Multi autem sunt vocati, pauci vero electi.
15
Tunc abierunt Pharisaei, et consilium acceperunt ut caperent eum in sermone.
16
Et mittunt discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es,
et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personas
hominum:
17
quid † tibi videtur, licet censum dare Caesari, aut non?
18
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me temptatis hypocritae?
19
ostendite misma census. Ad illi obtulerunt ei denarium.
20
Ait † illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
21
Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et
quae sunt Dei,
22
Deo. Et illi audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23
In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem; et interrogaverunt
eum dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium: ut
ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25
Erant autem aput nos septem fratres; et primus, uxore ducta, defunctus est semen non
habens, reliquid uxorem suam fratri suo.
26
Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum.
27
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28
In ressurectione autem cujus erit uxor? septem enim eam habuerunt.
29
Respondens. Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem
30
Dei. In resurrectione autem neque nubunt, neque uxores ducunt: sed sunt sicut angeli
† in caelo.
31
De resurrectione autem mortuorum non legistis quia dictum est a Deo dicente vo-
32
bis: Ego Deus Abraham, et Deus Isac, et Deus Jacob?
33
Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et cum audirent turbae mirabantur super doctrinam
ejus.
34
Pharisaei autem audientes quod silentium posuit Sadducaeis,
35
convenerunt ad eum †: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, temptans eum,
36
et dicens †: Magister, quod est mandatum magnum
37
in lege? Ait illis Jesus: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota
anima tua, et in tota mente
38
tua. Hoc est maximum, et primum mandatum,
39
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum.
40
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
41
Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens:
42
Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei:
43
David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens:
44
Dicit Dominus Domino meo: sede ad dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus
tuis †?
45
Si ergo David eum in spiritu † vocat Dominum, quomodo filius ejus est?
46
Et nemo poterat respondere ei verbum: neque ausus est quisquam ex illa die eum amplius
interrogare.