Caput XXVIII.
1
Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalena, et altera
Maria, videre sepulchrum.
2
Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et adcedens
revolvit lapidem, et sedebat super eum:
3
erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus candida † sicut nix.
4
Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum,
qui crucifixus est, quaeritis: non
6
est hic: surrexit enim, sicut dixit: Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
7
Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit: et praecedit vos in Galilaeam:
ibi eum videbitis. Ecce dixi † vobis.
8
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis
ejus.
9
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Habete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt
pedes ejus, et adoraverunt eum.
10
Tunc ait illis: Nolite timere vos: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam,
ibi me videbunt.
11
Quae + cum abissent, + ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt
principibus sacerdotum omnia quae facta sunt.
12
Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam
13
copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt,
et furati sunt eum, nobis dormientibus.
14
Et si hoc auditum fuerit a Praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
15
Ad illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istut
aput Judaeos, usque in hodiernum diem.
16
XI autem discipuli abierunt in monte, ubi constituerat illis
17
Jesus. Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
18
Et accedens Jesus locutus est illis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo,
et in terra.
19
Euntes nunc † docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Fili, et Spiritus
20
sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Amen †.