SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo III .

Ut perfecerunt omnia secundum Legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, Lucae secundo Describens beatus Lucas solemnitatem purificationis beatae Virginis, post plenitudinem narrationis in fine subiungit praemissum verbum ad modum conclusionis, in quo satis notabiliter datur intelligi sublimitas praesentis festivitatis, quae recte pro sui nobilitate appellari potest perfectio Legis ex nomine singulari . Ante enim hanc oblationem Lex neminem perficiebat propter defectum veritatis, iuxta quod dicitur ad Hebraeos septimo : Nihil ad perfectum adduxit Lex. Ratio huius redditur ad Hebraeos decimo: Umbram enim habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere. A nemine etiam perficiebatur propter obligationem necessitatis et defectum virtute: nam Deuteronomii vigesima septimo: Maledictus homo, qui non permanet in sermonibus Legis huius nec eos opere perficit. Unde Actuum decimo quinto dixit Petrus: Nunc ergo, quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Et ideo ad Galatas tertio: Quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt.

Sed beata Virgo non maledicta, sed benedicta fuit;et ideo perfecit omnia secundum Legem propter oblationem ipsius Christi, Filii sui, per omnes oblationes figurati ;unde poterat ei competere illud ad Hebraeos decimo: Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Obtulit enim Christum, in quo est omnis legalis oblationis impletio, secundum illud ad Romanos : Finis Legis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Perfecit etiam omnia per oblationem libertatis; psa enim non fuit sub obligatione Legis ;imae ad Timotheum primo: Lex iusto non est posita, intelligendo per se: et beata Virgo absque omni peccato concepit: non ergo tenebatur ad legem purificationis. Quoniam ergo non fecit timore necessitatis, sed amore caritatis, ideo Legem perfecit, sicut dicitur ad Romanos decimo tertio: Plenitudo Legis est dilectio. - Et hoc potissime de lege purificationis debet intelligi: si enim purificatio non imponitur nisi immundis, patet, quod non erat astricta legi humanae beata Virgo, et hoc exprimit legislator Levitici duodecimo :ulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus etc. Quoniam ergo concepit non ex virili semine, exempta erat omnimode ab hac lege. Dum ergo huic legi humiliter se subiecit, secundum illud Matlhaei tertio: Sic decet nos implere omnem iustitiam, id est humilitatem, omnia secundum Legem implevit propter oblationem veritatis , offerentis caritatem et disponentis humilitatem. Ad perfectam ergo Virginis laudem, notandum, quod commendatur in verbo proposito quantum ad perfectionem vilae acivae et contemplativae. Primum, ibi: Ut perfecerunt omnia secundum Legem: secundum, ibi: reversi sunt in Galilaeam, quae transmigratio interpretatur. Transmigrant enim contemplativi, cum,

relicto mando, revertitur spiritus ad eam qui misit illum .

I. Sciendam autem, quod lex divina quaedam docet fugienda, ut mala culpae; quaedam facienda, ut bona viae; quaedam toleranda, ut mala poenae; quaedam exspectanda, ut bona gloriae. Ideo ad eiusmodi omnimodam perfectionem quatuor sunt necessaria, scilicet perfecta sanctimonia in fugiendis, perfecta obedientia in faciendis, perfecta patientia in tolerandis et perfecta fiducia in exspectares ; quae omnia perfecte fuerunt in beata Maria et debent reperiri in qualibet anima sancta ad hoc, ut sit perfecta.

Primum fecit beatissima Virgo Maria, secundum illud Numerorum sexto : Ista est lex Nazaraei, eum voverit oblationem, suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his quae invenerit manus eius, iuxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae. Et nos suo modo imitari debemus, iuxta quod habetur secundae ad Corinthios septimo: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctifiitalionem in timore Dei.

Secundum fecit: propter quod, quarti Regum vigesimo: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et in hoc imitari debemus (illud) Genesis : Ambula coram me et esto perfectus: et (illud) ad Romanos duodecimo: Ut probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Contra potest dici de aliquibus (illud) secundi Paralipomenon vigesimo quinto: Fecit bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. - Tertium etiam perfecit ipsa: ad quod hortamur Iacobi quarto : Patientia opus perfectum habet. Hoc vere specialiter de ipsa gloriosa Virgine dicitur; unde Hieronymus: " Sicut in comparatione Dei nemo bonus, ita in comparatione Matris Domini nulla invenitur perfecta, quantumcumque virtutum meritis sublimetur ". Poenam autem, in qua perfecte fuit patiens, exprimit Simeon Lucae secundo: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Placebat enim, offerri Filium suum pro eis qui eum crucifigebant et eius Matrem transfodiebant. Et in hoc imitanda est, quia ad Hebraeos decimo : Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem: ad Ephesios sexto: Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare.

Quoad quartum competit ei illud Psalmi: Et sicut luna perfecta in aelernum, et testis in caelo fidelis. Quod luna sit in aeternum perfecta, id est semper, est valde mirabile, secundum illud Proverbiorum ultimo : Mulierem fortem quis inveniet? etc. De hoc etiam Apocalypsis duodecimo: Signum magnum apparuit in cocto: Mulier amicta sole: unita enim fuit perfectissime ipsi Soli iustiliae, Filio Dei: unde primae Ioannis quarto: Perfecta caritas foras mittit timorem. In hoc etiam imitanda est: ad Colossenses tertio : Super omnia haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: Lucae sexto: Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius.

II. Ad hoc autem, quod anima contemplativa recurrat in Deum, a quo exivit, necesse habet quadrupliciter reverti: primum, per scrutinium conscientiae: secundo, per obsequium reverentiae: tertio, per intuitum supernae sapientiae; quarto, per amplexum divinae praesentiae. Primum praeparat mentis tranquillitatem: secundum honorat Patris maiestatem ; tertium considerat Filii veritatem: quartum degustat Spiritus sancti suavitatem; Canticorum sexto : Revertere, revertere, Sulamitis, revertere, revertere, ut intueamur te, ubi quater dicit revertere.

De primo, Threnorum tertio: Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum: et leremiae trigesimo primo: Statue tibi speculam, contemplare etc.: et infra: Revertere, virgo Israel,revertere ad civitates tuas.

De secundo, lob trigesimo octavo : Nunquid mittes fulgura, et ibunt et revertentia dicent tibi: Adsumus? Quis posuit in viiceribus hominis sapientiam, vel quis dedit gallo intelligentiam? Et tangit ibi desiderium assistendi coram Deo: Tobiae duodecimo: Tempus est, ut revertar ad eum qui me misit. De hoc etiam obsequio dicitur Apocalypsis septimo: Et omnes Angeli stabant in circuitu throni. - De tertio, Ezechielis primo : Animatio ibant et revertebantur etc. - De quarto, Iob vigesimo secundo: Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Haec autem reversio fit per amorem filialem: Lucae decimo quinto: Ipse in se autem reversus dixit: Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus! Omnis enim delectatio terrena amaritudo est et egestas, per quam anima compellitur redire ad Deum, qui dat osculum et occulit vitulum saginatum, iuxta illud Ioannis: Per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.