SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo VI .

Obtenebrentur stellae caligine eius: exspectet lucem, et non videat nec ortum surgentis aurorae .

Hic tangitur triplex diversitas nascentium Sanctorum per stellas, lucem et auroram, et triplex nativitas: omnes enim Sancti, communi lege naturae concepti et nati, cum originali concepti sunt et nati. Quantum ad illos ergo dicitur: Obtenebrentur stellae, caligine eius: sed Christus nec in conceptione nec in nativitate originale habuit: unde sequitur: exspectet lucem etc. Beata Virgo, etsi in originali concepta sit, sine originali nata est, quocirca subiungitur : nec ortum. - Notandum vero, quod de quatuor stellis in Scriptura reperitur: est enim stella data in proemium, producens Christum, perducens ad ipsum, ornans firmamentum. - (Est stella data in praemium), id est Christus: Apocalypsis : Ego sum radix, ratione Deitatis ; et genus, ratione humanitatis, David: stella splendida, id est conversatione: et matutina, in resurrectione. Hatc stella datur in proemium: Apocalypsis: Qui vicerit et custodiet it usque in finem opera mea, dabo illi sullam matutinam. - Secunda est Mater Christi: Numerorum vigesimo quarto : Orietur Stella ex Iacob. Haec produxit solem: nude cantatur: " Solem iustitiae Christum paritura supremum, stella Maria maris hodie processit ad ortum ". - Tertia est gratia: Matthaeus : Vidimus stellam eius in oriente, scilicet, dum oritur lumen gratiae per peccatum caecatis; Sapientia: Ex-caecavit enim illos malitia eorum. - Quarta est quilibet fidelis bonus, qui ornat firmamentum, id est Ecclesiam, quae firma est, quia portat inferi non praevalebunt adversus eam ;Ecclesiasticus: Specta caeli, gloria stellarum. Ecclesia hic dicitur caelum, in qua electi sunt celati.

Iusti autem dicuntur stellae, quia sunt in substantia incorruptibiles, in situ sublimes, in cursu regulares, in illuminando utiles.

De primo, sunt incorruptibiles a peccati corruptione: Ecclesiasticus : Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens: Sapientiae sexto: Custoditio legum, consummatio incorruptionis est: incorruptio autem facit esse proximum Deo; Iob: Cum te consumtum putaveris, orieris ut lucifer.

Secundo, sublimes in situ per conversationem: Ecclesiasticus : Mundum illuminans in excellis Dominus: Apostolus: Nostra conversatio in caelis est.

Tertio, in motu regulares servando certum ordinem; Iudicum quinto : Slellac manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Quilibet nostrum in baptismo ordinem est professus, in quo currere debemus: Apostolus: Omnes quidem currunt, sed unus, per caritatem unitus, accipit bravium.

Quarto, illuminatione utiles per bonum exemplum: Fecit Deus duo luminaria magna et stellas et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent per noctem ;Apostolus: Inter quos lucetis sicut luminaria, verbum vitae continentes.

Econtra sunt stellae reprobae, scilicet percussae, ruinosae, erraticae, nigrae factae. Et ista quatuor praedictis bonarum stellarum conditionibus opponuntur; illae incorruptibiles, istae percussae; illae sublimes, istae ruinosae; illae in motu regulares, istae erraticae; illae illuminosae, istae nigrae factas. - Per stellas percussos notantur hypocritae: Apocalypsis : Tertia pars stellarum percussa est. Hypocritae sunt stellae per apparentiam, quia, sicut Bernardus super illo verbo: Ille erat lucerna dicit, " tacere tantum est vanum, ardere tantum est parum: lucere autem et ardere est perfectum ". Istae percutiuntur in praesenti per morsum conscientiae, in futuro per poenam gehennae. - Per ruinosas notantur avari, qui in terrenorum cupiditatem cadunt: Apocalypsis : Stellae de caelo ceciderunt super Verram.

Per erraticas Dotantur in fide errantes; ludas : Sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in aeternum; Psalmus: Errare fecit eos in invio et non in via: Apostolus: Sine fide impossibile est placere Deo. - Per nigras intelliguntur in peccatis obstinati; Ezechiel : Stellas nigrescere faciam.

Sic ergo stellae designant tam bonos quam malos: de quibus dicitur: Obtenebrentur stellae caligine, (per) illud quadruplex malum, quod secundum Bedam per originale inflictum est homini, scilicet ignorantia in intellectu, malitia in affectu, impotentia in effectu, concupiscentia in his omnibus conflata. Et haec sunt quae Iob ante tangit: Obscurent eum tenebrae, scilicet ignoran tiae; et umbra mortis, id est malitiae; occupet eum caligo, scilicet concupiscentiae; et involvatur amaritudine, scilicet impotentiae.

Et postea sequitur: exspectet lucem, id est Christum, ut supra dictum est: de quo Isaias : Dedi te in foedus populi, quoad ludaeos; et in lucem gentium, quoad paganos: Ioannes: Ego lux in mundum veni: et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Sed quare hoc sit, Angustinus declarat: " Oculis, inquit, aegris odiosa est lux, quae puris est amabilis ". Haec autem lux malos in praesenti arguit et in futuro manifestabit: bonos in prae-- senti dirigit, in futuro remunerabit.

Arguit ergo (malos): Ioannes: Omnis, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius: Psalmus: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Qui sine timore peccat in dorso peccata portat, quia periculum quasi retro positum non considerat: sed contra faciem suam statuitur, dum in conscientia sua de peccato redarguitur: Ieremias : Arguet te malitia tua, et hoc ipsum facit per lucis gratiam; Psalmus: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas, Manifestabit autem in futuro: Apostolus : Omnia, quae arguuntur, a lumine manifestantur; item: Illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit - consilia sordium. - Bonos autem in praesenti dirigit ; Ioannes : Ambulate, dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: item: Qui sequitur me non ambulat in tenebris. Sed ipsos in futuro remunerabit; Ecclesiastes: Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem .

Sequitur: nec ortum etc. Beata Virgo dicitur oriri ut stella: Numerorum vigesimo quarto : Orietur stella ex Iacob, scilicet, ut corrigat errantes: unde ipsa dicitur Stella maris. - Ut lux: Esther octavo: ludaeis nova lux oriri visa est, ut dirigat bene operantes; Ioannes: Qui facit veritatem venit ad lucem.

Ut aurora, sicut in proposito, ut recreet aegrotantes. Nec solum dicitur oriri, sed etiam surgere et progredi: primo, ab originali labe: secundo, in bono opere.

De primo, in proposito; de secundo, Cantica : Quae est ista quae progreditur quasi aurora? Item, dicitur ascendere in assumtione: Genesis : Dimitte me, iam enim ascendit aurora.

Est autem aurora per specialia privilegia, per beneficia homini impensa, per proemia sua caelestia.

Habet autem triplex privilegium, scilicet specialis conditionis, nativitatis, conceptionis.

Natura specialiter a Deo est condita; Psalmus : Tu fabricatus es auroram et solem, id est Virginem et eius Prolem. Prius dicitur aurora quam sol, licet haec ab illo creetur, sic et Virgo fuit temporaliter prius Prole, licet ab illa creata ; Psalmus: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus: Ecclesiasticus : Qui creavit me requievit in tabernaculo meo. Ante auroram non apparent colores: sic ante Virginem nec gratiae nec virtutes, sed dicebatur: Domine, in caelo misericordia tua.

Specialiter etiam est nata sine originali peccato: unde etiam dicitur virga: Isaias : Egredietur virga de radice Iesse etc: virga radici adimeret, sed ad radicem non reflectitur: sic Virgo per communem legem in conceptione contrahens radici humani generis adhaesit, sed postea sanctificata non reflectitur.

Specialiter etiam Filium concepit: secundi Regum vigesimo tertio : Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra: Virgo sine nubibus rutilabat, dum sine peccatorum obnubito in conversatione splendebat. Ipsa, autem Virgo, terra, omnem cadentem recipiens et sustentans, pluviis, id est abundantia gratiarum, germinat herbam, id est Filium.

Beneficia vero Virgo impendit dupliciter, scilicet ad vitandum malum et ad consequendum bonum.

Ad cavendum malum tripliciter: contra malum culpae impetrans remissionem: contra malum pugnae, iuvamen: contra malum poenae, consolationem.

De primo, illud Regum: Sicut lux aurorae etc. Hoc quod supra expositum est (in) nativitate

Christi de Virgine potest exponi de spirituali eius nativitate in fidelium mente. Nam per intercessionem aurorae, id est Mariae, Sol iustitiae oritur in peccatoris corde, quod pluviis gratiae fecundalum generat herbam bonorum operum.

De secundo, Iob : Perfodit in tenebris domos: si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Dum enim diaboli per tentationem in domum fidelis mentis machinantur, mox ad apparitionem aurorae, id est auxilii Virginis, effugantur; unde in Canticis: Terribilis ut castrorum acies ordinata.

De tertio, Genesis : Dimitte me, iam enim ascendit aurora: et sequitur: Si contra Deum fortis fuisti: ibi enim Iacob, timens tribulationem fieri a fratre, consolatus est.

Dat etiam beata Virgo beneficia ad consequendum bonum, quia est lucerna bene operantibus, " cuius vita inclyta cunctas illustrat ecclesias". Nehemias dixit quod media pars operantium faceret opus, et media pars teneret lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra. Media pars, id est, hi qui sunt in Ecclesia militante, debent operari et opera sua a daemonibus defendere ab ascensu aurorae, a lumine Virginis gloriosae illuminati, donec astra, id est animae, de corpore egrediantur.

Iterum, quia est patrocinium orantibus: Genesis : Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Iacob in aurora exauditur et benedicitur, quia qui devote Virginem invocat votis suis non frustratur: sed quomodo ille oraverit, Oseas dicit: Flevit et rogarit eum: fletus enim devotionis et intentio orationis sunt brachia, quibus spiritualis Iacob cum Domino luctatur.

Iterum, quia est speculum contemplantibus: Cantica : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna etc. Sic ergo est aurora ratione privilegiorum et ratione beneficiorum.

Est etiam aurora ratione caelestium praemiorum; Iob : Nunquid post ortum tuum praecepisti diluculo? Christus post ortum suum praecepit diluculo, id est gratiae; et sequitur: et ostendisti aurorae tocum suum, id est Virgini beatae thronum gloriae.