SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo II .

Ecce, Virgo concipiet, Isaiae septimo .

Verbum istud secundum litteralem intellectum competit Virgini Mariae; continet enim expresse mysterium conceptionis ipsi ab Angelo nuntiatum, quod est materia solemnitatis hodiernae. Illud autem mysterium erat altissimum, et ideo admirabile: erat decentissimum, et ideo rationabile: erat fructuosissimum et ideo desiderabile. Ideo, triplicem eius conditionem insinuans, Propheta describit ipsum per tria vocabula: ut enim ipsum ostendat admirabile.

praemittit admirationis excitationem, cum dicit: Ecce: ut ostendat rationabile, subdit dispositionem praeparati vam, cum dicit: Virgo: ut ostendat ipsum desiderabile ei utile, subinfert conceptionem fecundissimam, cum dicit: concipiet. Si enim diligenter inspiciamus, mysterium virginalis conceptionis fuit rationabile ratione virginitatis praeeuntis; fuit admirabile ratione fecunditatis comitantis; fuit nihilominus desiderabile ratione utilitatis consequentis. Duo igitur hic consideranda occurrunt: primo, virginitas: secundo, fecunditas.

I. Erat namque virginitas dispositio congrua et rationabilis ad tantum mysterium triplici ratione: primo, propter speciositatem incorruptionis, quae ipsam reddebat idoneam ad angelicae missionis adventum: quod bene significatum est tertii Regum primo , ubi dicitur, quod dixerunt servi regie David : Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege et foveat eum darmiatque in sinu suo. Quaesierunt igitur adolescentulam Speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamilidem et adduxerunt eam ad regem. Non est dubium, quin per David Christum, per eius pueros Angelos,-per Abisag Virginem Mariam intelligere debeamus, quae ratione virginalis decoris ad Regem adducta est, ut non solum ministraret, sed etiam foveret concipiendo et nutriendo. Unde quia Gabriel inter alios Angelos nuntius fuit praecipuus, recte ipsa intelligitur per Rebeccam, quam servus Abrahae quaesivit in sponsam filio domini sui, scilicet Isaac, de qua dicitur Genesis vigesimo quarto: Ecce, Rebecca egrediebatur ad hauriendam aquam, puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro. Abraham, pater multarum gentium, Deus Pater est: Isaac, filius eius, Christus Dominus: Eliezer, servus, Gabriel Angelus: Rebecca, quae interpretatur multum accepit , Virgo Maria. Hanc acceptavit ille nuntius in sponsam Domini propter speciositaleui virgineam, quam habuit intus et extra: propter quod bis dicitur pulcra et bis dicitur virgo in auctoritate praemissa. Propter geminam sui ipsius pulcritudinem adventum promeruit Archangeli Gabrielis: et hoc est, quod dicit Bernardus : "Virgo regia, gemmis ornata virtutum geminoque mentis pariter et corporis decore praefulgida, specie sua et pulcritudine sua in caelestibus cognita, caeli civium in se. provocavit aspectus, ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret et caelestem nuntium ad se de supernis adduceret".

Secundo, propter simplicitatem intentionis, quae disponebat ipsam ad angelicae collocutionis affatum, quia eam solis divinis reddebat intentam, secundum illud primae ad Corinthios septimo : Mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi. Virgo igitur Maria, quoniam " virgo erat carne, virgo mente, virgo professione, virgo sancta spiritu et corpore ", ideo non quae sunt mundi, sed quae Dei erant cogitabat, et meliorem partem elegerat, secundum illud Lucae: Porro unum est necessarium. Maria oplimatrt partem elegit, quae non auferetur ab ea. Quia ergo uni intendebat, uni vacabat, ideo mens eius ad unitatem et simplicitatem proficiebat et sermonibus divinis et angelicis idonea fiebat, quia, ut dicitur Proverbiorum tertio , cumsimplicibus sermocinatio eius. Simplicitas enim cordis sine puritate esse non potest, nec puritas sine simplicitate: et puritas disponit ad visum, simplicitas ad auditum, et haec duo insimul ad affatum, qui via est ad interiorem conceptum: unde non est inconveniens, quod simplex et pura ad ipsius Angeli affatum conceperit Dei Verbum propter puritatis et simplicitatis nobilissimum privilegium. Unde Hieronymus: " Erat Maria candidata multis meritorum virtutibus et dealbata nive candidius Spiritus sancti muneribus, simplicitatem columbae in omnibus representans ". Non erat ergo mirum, si Angeli sancti colloquebantur tantae et tali Virgini. Tertio-, propter sinceritatem dilectionis, quae disponebat ipsam ad angelicae persuasionis assensum: unde sibi competit illud Ecclesiastici decimo quinto , quod dicitur de sapientia et eius amatore: Obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Persuadebat namque Angelus, ut, salva puritate virginitatis, consentiret in fecunditatem et dignitatem matris; et quia haec duo faciunt ad sinceritatem dilectionis, ideo Virgo Maria propter sincerissimum amorem, quo plena erat, non compulsa, non tracta, sed mera voluntate consentiens, Angelo suadenti obviavit quasi mater honorificata in salutatione angelica, et quasi mulier a virginitate suscepit illum, quia sic consensit, quod haberet filium, ut tamen nullo modo vellet cognoscere virum, cum dixit: Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.

Et haec fuit dispositio summa et immediata ad conceptum: quia Spiritus sancti amor est sanctissimus, ideo sinceritas amoris in corde Virginis disponebat ad ipsum suscipiendum, ut de ipso conciperet Filium omnino immaculatum: et hoc est, quod dicit ei Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Unde Magister Hugo de Virginitate Mariae :

. Concepit Maria de Spiritu sancto, non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex carne Virginis divino partui naturae substantiam ministravit. Nam quia in corde suo amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne eius virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Et cuius dilectio in corde illius non suscepit socium, eius operatio in carne illius non habebat exemplum".

Erat igitur virginitas ex tribus rationibus praemissis dispositio decens et rationabilis respectu annuntiationis angelice et per consequens respectu conceptionis dominicae. Si enim Christus Dominus erat speciosus forma prae filiis hominum, erat Agnus immaculatus, erat etiam Sanctus Sanctorum ; decebat igitur, ut Matrem haberet pulelwrrimam per incorruptionis speciositalem: Matrem purissimam, per intentionis sim--plicitatem; Matrem sanctissimam, per dilectionis sinceritatem ; et hoc totum . possidebat Virgo Maria per virginitatem, ut ostensum est: sed haec virginitas Mariae erat privilegium singulare.

Consideremus igitur virginitatem, secundum quod animas sanctas disponit ad spiritualem fecunditatem ,-hoc tamen non facit omnis virginitas. Propter quod notandum, quod est virginitas simulata, quae est in sola carne: et haec subiacet multis periculis, et ideo committenda est Christo Protector). Est igitur iterum virginitas reparata, quae est in sola mente: et haec indiget multis praesidiis, et ideo confoederanda est Christo Redemptori. Est tertio virginitas immaculata, quae est in utrisque: et haec fulget multis privilegiis, et ideo copulanda est Christo Conditori.

Attende igitur primo, quod est virginitas, quae est in sola carne: de qua Matthaei vigesimo quinto : Siflrife erit regnum caelorum decem virginibus, quae exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes. Virgines, namque, quae virginitatem habent in sola carne, ideo sunt simulatae, quia exterius praetendunt puritatem in carne et interius habent impuritatem in corde: et istae dicuntur fatuae, quia,sicut fatuus exteriorem corporis effigiem habet sanam et interiorem mentis faciem habet aegram, in qua viget rationis sensus: sic istiusmodi virgines effigiem virtutis habent exterius, veritate virtutis carent intus. Virtus enim est in sola liberi arbitrii voluntate.

Haec autem virginitas subiacet multis periculis: primo, ratione divini iudicii quasi a superiori: secundo, ratione praecipitii proprii quasi ab inferiori: tertio, ratione. Scandali alieni quasi ab aequali. -Subiacet ergo .primo virginitas solius carnis periculo divini iudicii, quia, quamvis humano iudicio talis virginitas approbetur, divino tamen iudicio reprobatur. Homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor, ut dicitur primi Regum decimo sexto ; et hoc significatur Matthaei vigesimo quinto, ubi dicitur de fatuis virginibus: Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis; quasi dicat: sua virginitate praesumentesf sed sequitur divinum iudicium: At ille respondens ait: Nescio vos, non per ignorantiam, sed per vindictam. Nescio, inquam, vos, propter fraudulentiam hypocrisis: unde Iob.decimo tertio: Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita: et veniet, inquam, non ut iustificetur, sed ut condemnetur, et manifesta fiant abscondita cordis sui, secundum illud Ecclesiastici primo : Ne accesseris ad illum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, ne forte revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te. Quanto enim magis se extollit in conspectu hominum, tanto magis vilescit apud Deum, secundum illud Lucae decimo sexto: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum.

Secundo subiacet periculo praecipitii proprii, quia facilis est ad cadendum et impossibilis ad resurgendum ; unde Amos quinto : Cecidit, et non adiiciet, ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Hoc ad litteram verum est de virginitate carnis, quia, ut dicit Hieronymus, " cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam: valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare corruptam ". Virginitatis etiam huhis ruina reddit difficilem ad poenitendum, propterea quia rumpit continentiae murum, qui quando divino iudicio frangitur, tunc anima misera multis concupiscentiis conculcatur, et principatus rationis sensualitatis imperio subiugatur; quod est valde lamentabile et dolendum. Unde plangit Ieremias, Threnorum secundo: Praecipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob, quantum ad exteriorem honestatem: destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda, quantum ad carnis integritatem: et deiecit in terram: polluit regnum et principes eius, quantum ad rationis captivitatem. Hoc dicitur Dominus facere, non quia praecipiat, sed quia in poena peccatum ordinet et permittat .

Tertio subiacet periculo scandali alieni quasi ab aequali. Exterior enim apparentia provocat ad concupiscentiam: propter quod Ecclesiastici nono dicit Sapiens: Virginem ne conspicias, scilicet de ipsa cogitando: et ratio ibidem redditur: ne forte scandalizeris in decore illius, ipsam concupiscendo:

quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo, Matthaei quinto. Et propterea sanctus Iob dicebat, trigesimo primo: Pepegi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine, quia non solum arcendi sunt oculi exteriores, sed etiam interiores ; non solum actus, sed et affectus et cogitatus. Nam cogitatio ducit ad affectum, affectus ad consensum, consensus ad opus, quod quidem est valde nefarium et periculosum, quia virginem corrumpere, hoc est Dei templum violare: unde primae ad Corinthios tertio : Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. - Quoniam ergo tot et tantis periculis subiacet, ideo committenda est Christo Protectori, ut conservet in statu, praeservet a lapsu et liberet a defectu. Ad hoc ipsum hortatur Ieremias, tertio ; praeostensis enim periculis, ait: Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, scilicet per amorem ; dux virginitatis meae tu es, scilicet per timorem: quasi dicat: si usque nunc continuisti humano pudore, amodo contineas ex meo amore: si usque nunc nitebaris viribus propriis, amodo, innitaris viribus meis et clames et dicas: Non possum esse continens, nisi Deus det, Sapientiae octavo. Praebeas ei voluntatem per firmum propositum, ut tribuat tibi virtutis auxilium.

Secunda vero virginitatis differentia est virginitas reparata, quae est in sola mente, et haec indiget multis praesidiis, et ideo confoederanda cum Christo Reparatore: hanc acquirere nobis possumus per gratiam iustificantem, secundum illud Zacbariae nono : Quid enim bonum eius est, et quid pulcrum eius nisi frumentum electorum ? in quo tangit Sacramentum eucharistiae, quod solummodo est bonorum; et vinum germinans virgines, in quo tangit Sacramentum poenitentiae, ubi est vinum compunctionis, quo animae sordidae per culpam et corruptae per malitiam reducuntur ad sanctitatem internam, pro eo quod, sicut dicit Augustinus de Poenitentia , " poenitentia, inquit, est quaedam res optima et perfecta, quae omnes defectus reducit ad perfectum ". - Haec igitur virginitas reparata indiget multis praesidiis ad medelam ; et primum est fulcimentum divinae misericordiae contra peccati offensam, quae tanta est, quod expiari non potest, nisi intervepial divina misericordia: leremiae trigesimo primo: In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te, miserans tui. Attraxi te, inquam, ut poeniteres: rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel, cum tibi restituero perfectam innocentiam. Hoc maximum praesidium non debet nos latere: propterea dicitur ad Ephesios secundo: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo. Hoc etiam praesidinm nullus debet contemnere nec abuti in superbiam per impoenitentiam: propter quod ad Romanos secundo : An ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenilentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei.

Secundum praesidium est ornamentum divinae gratiae contra peccati maculam, quod necessarium est animae, ut recuperet integritatem virgineam: propter quod dicitur leremiae secundo: Nunquid obliviscetur -virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? quasi dicat:nullo modo. Nam si obliviscatur, apparet turpis et foeda; unde sicut homo post peccatum apparet turpis sine vestitu exteriori, sic anima semper foeda apparet sine gratiae spiritualis ornatu. Gratia enim est vestis ipsius animae decorati va ; propter quod homini non habenti gratiae ornamentum dicitur Apocalypsis tertio: Dicis: Quod dives sum et locupletatus et nullius egeo: ecce, praesumtio caecitalis; et nescis, quia tu es caecus, ecce, reprehensio veritatis; suadeo tibi emere a me aurum ignitum: ecce, consilium caritatis.

Tertium praesidium est tutamentum Ecclesiae contra peccati sequelam, quae, nisi aliter sustentetur, sem per inclinat ad ruinam. Propter quod dicitur leremiae trigesimo primo : Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Per civitates intelligimus Religiones, quae quasi quaedam munitiones sunt in Ecclesia ad defensionem: quia destructi sunt muri Ierusalem, id est universalis Ecclesiae, per multas haereses et per multa schismata et per varia peccatorum genera, ita ut iam possit improperari Christianis et dici illud leremiae secundo: Transite ad insulas Cethim et videte: et in Cedar mittite et con-- siderale veliementer. Si mutavit gens deos suos etc.; et post: Populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum, quia gloriam crucis in gloriam mundanae vanitatis converterunt. Ideo subinlroduxit Dominus quasdam mutationes diversarum Religionum, ut saltem infirmi, qui in saeculo proni erant ad casum, possent ibidem mutuo confoveri et quasi restringi. Ideo reprehendit vagos sicut Cain, qui nolunt ad poenilentiam converti. Longe enim securins et honorabilius est habitare in civitatibus quam in locis desertis et immunius et ruinosis.

Quoniam ergo tot praesidiis indiget, ideo confoederanda est Christo Reparatori, ut ipse apponat medicamentum contra morbum ; propter quod dicit Ieremias ad animam poenitentem Threnorum secundo :

Cui exaequabo te et consolabor te, virgo, filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua! Assimilat contritionem animae poenitentis mari; sive contritionem culpae, ob quam potest quilibet dicere, qui offendit infinitum Bonum: Magna velut mare contritio mea, quia peccavi super numerum arenae maris: sive contritionem poenitentiae, quae debet esse sicut mare, ut, quemadmodum mare absorbet omnia flumina, sic dolor omnes iucunditates ; et tunc ille medebitur, qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum. Ille, inquam, pro nobis attritus fuit, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: et livore eius sanati sumus.

Tertia est virginitas immaculata, quae scilicet est mentis et corporis; et de hac potest intelligi illud in figura Esther secundo : Quaeranlur regi puellae virgines ac speciosae, lllae quidem sunt virgines speciosae, id est plenae specie, quae non habent maculas nec interius, sicut virgines sola carne, nec exterius, sicut virgines sola mente, sed illae quae ad imitationem Virginis Mariae sunt mente et corpore immaculatae.

Haec autem virginitas immaculata fulget multis priuilegiis, quorum primum est perfecta conformitas imitationis Agni; Apocalypsis decimo quarto: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, in carne; Virgines enim sunt, scilicet mente: hi sequuntur Agnum, quocumque ierit, per omnimodam conformitatem continentiae. Et ut nihil eis desit, facit Dominus, quod sequantur per conformitatem patientiae in signum perfectae amici tiae; unde Threnorum primo: Torcular, scilicet passionis, calcavit Dominus virgini, filiae Iuda, eam ad aemnlationem provocando, ut imitetur. - Secundum privilegium est praecipua familiaritas cohabitationis Sponsi; Isaiae sexagesimo secundo : Habitat enim iuvenis cum virgine, id est Christus, filius Virginis: et gaudebit sponsus super sponsam, id est Christus super animam sanctam sibi copulatam: unde Beda: "Christus de Virgine natus est, ut se virgineum decus diligere ostenderet: et in huius signum voluit habere virginemi Matrem, virginem praeciirsorem, virginem familiarem". - Tertium privilegium est - plena iucunditas exsultationis Spiritus sancti; propter quod dicitur in Psalmo : Adducen- tor regi virgines post eam; Ieremiae trigesimo primo: Erit anima eorum quasi hortus irriguus, per gratiam perfectam, et ultra non esurient, per concupiscentiam: tunc laetabitur virgo in choro, per Spirihis sancti exsultationem, iuvenes et senes simul, per congratulationem. Et haec est laetitia magna, quia intus et extra, et non est oblectamentum super cordis

gaudium. - Et quoniam tot refulget privilegiis ideo copulanda est Christo Largitori, qui omnia dedit perfecti amoris desponsatione:.et hoc desiderabat Apostolus secundae ad Corinthios undecimo : Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, ubi consistit viae omnis perfectio et meritum.

II. Viso de virginitate, sequitur videre de virginitatis fecunditate: quae quidem respectu virginitatis fuit admirabilis, sed respectu nostrae utilitatis fuit incomparabilis. Admirabilis quidem fuit conceptionis fecunditas tum ex parte concipientis, tum ex parte Concepti, tum ex parte ipsius conceptionis. - Primo igitur fuit admirabilis propter concipientis integritatem: propterea dicitur Isaiae seplimo : Ecce, virgo concipiet, ita quod simul sit virgo et concipiens, alioquin non daretur in signum habitantibus Ierusalem. Hoc mirabile ostensum fuit Ezechieli in descriptione templi, quadragesimo quarto: Convertit me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, id est ad considerandum Filii Dei originem et incarnationem; et erat clausa, scilicet per omnimodam incorruptionem. Et reddit rationem: Porta haec clausa erit, scilicet in conceptu; non aperietur, scilicet in partu, et vir non transibit per eam, quantum ad matrimonii usum; quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, quantum scilicet ad conceptionis sacramentum. Unde Sponsus Virginem Mariam alloquens Canticorum quarto dicit: Hortus conclusus, soror mea sponsa: tortus conclusus, fons signatus: emissiones tuae paradisus-Ter dicit clausionem ipsius, ut ostendat, quod incorrupla fuit in conceptu, in partu et inprogressu, contra baereticos, qui dixerunt, postea ipsam a viro fuisse cognitam. Et in hoc est tamen valde mirabile, quod sic clausa, et tamen fecunda erat fecunditate summa: unde dicit: emissiones tunc paradisus, propter fecunditatem perfectissimam, in qua nihil defectionis, nihil impuritatis, nihil erat tristitiae, sicut fuit in.conceptione Evae; nihil erat ibi superbiae, nihil vitiositatis, sed totum erat eximiae humilitatis, fecundissimae integritatis et iucundissimae felicitatis: et ideo omni laude et admiratione dignum. Unde Bernardus: "Felix Maria, cui nec humilius defuit nec virginitas: et quidem singularis virginitas quam non temeravit, sed honoravit fecunditas: et nihilominus specialis humilitas, quam non abstulit sed extulit fecunda virginitas: et incomparabilis morsus fecunditas, quam virginitas simul comitalur et humilitas. Quid horum non mirabile? Quid non incomparabile? Quid non singulare? Mirum vero, si. non haesitas in eorum ponderalione, quid tua iudices dignius admiratione: nisi quod indubitanter horum singulis praeferenda sunt simul cuncta, et incomparabiliter excellentius est atque felicius omnia percepisse quam aliqua ".

Secundo fuit admirabilis propter Concepti aeternitatem; Conceptus enim erat Deus, Dei Filius et Sapientia, quae de se dicit Proverbiorum octavo ; Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Si ab aeterno fuit concepta, quomodo concipi potuit in fine saeculoruin a Virgine Maria? Si enim aeternaerat, ergo immutabilis, ergo incomprehensibilis, ergo interminabilis. Quomodo ergo Interminabilis concipi potuit a iuvencula? Quomodo Incomprehensibilis a parvula ? Quomodo Immutabilis a fragili et tenella ? Et tamen talem et tantum concepit, secundum testimonium angelicum: Lucae primo , inquit Angelus ad Virginem: Ecce, concipies in utero et paries Filium etc; et post describit eum: Hic erit magnus, scilicet incomprehensione; et Filius Altissimi vocabitur, suae essentiae immutabilitate: et regni eius non erit finis, sua interminabilitate. Unde in hoc conceptu est divina Maiestas mirabiliter humiliata, et virginalis humilitas mirabiliter exaltata. Unde Bernardus: " Mirare utrumlibet et elige, quid amplius mireris, sive Filii benignissimam dignationem, sive Matris excellentissimam dignitatem ! Utrimque stupor, utrimque miraculum: et quod Deus feminae obtemperet, humilitas absque exemplo: et quod Deo femina principetur, sublimitas sine socio ". Et post, idem ostendens mirabile, dicit: " Porro, ibi agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plana. Ibi cognoscitur lux non lucens, verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas, si attendas, potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari, Deum denique lactentem, sed Angelos reficientem, vagientem, sed miseros consolantem ".

Tertio fuit admirabilis propter conceptionis novitatem, quam novitatem admirabilem praevidil Ieremias trigesimo primo : Creavit Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum. Hoc, inquam, est novum et omnibus retroactis temporibus inauditum, ut ipsa Prolis conceptio esset non seminis coagulatio et susceptio, sed viri perfecti scientia et virtutibus perfecta et integra circumvallalio. Hoc novum Angelus annuntians Mariae, ostendit aliquid rarum ad confirmationem, scilicet sterilis conceptionem, cum dixit ad Virginem: Ecce, Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua;quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Hoc non erat novum, quia Sara sterilis et senex conceperat , sed tamen mirum erat: et tamen bene erat possibile Deo magnum sicut parvum, novum sicut rarum, licet, quanto aliquid sit maius et rarius, et tanto sit mirabilius. Unde inter omnia opera Dei conceptionis sacramentum plus habet in se rationem admirationis: et hoc est quod beatus Bernardus dicit : " A saeculo non est auditum, ut mater simul aliqua esset et virgo. O si et, cuius mater est, attendas) quo te tua super eius mirabili celsitudine ducit admiratio? Nonne ad hoc, ut te videas nec satis posse mirari"? Et postea subdit: " Et quid mirum, si Deus, qui mirabilis legitur et dicitur in Sanctis suis, mirabiliorem se exhibuit in Matre sua? Veneramini ergo, coniuges, in carne corruptibili carnis integritatem: miramini etiam vos, sacrae virgines, in Virgine fecunditatem: imitamini, omnes homines, Dei Matris humilitatem; honorate, sancti Angeli, vestri Regis Matrem, qui nostrae adoratis Virginis Prolem, ipsum utique nostrum pariter ac vestrum Regem , nostri generis Reparatorem, vestrae civitatis Instauratorem ".

Fuit etiam fecunditas Virginis incomparabilis sive desiderabilis ratione nostrae utilitatis, quae omnino inaeslimabilis fuit. Potest enim triplex utilitas assignari: prima est adversariorum exspoliatio ratione Prolis couceplae; quod bene significatum est Isaiae octavo , ubi dicitur, quod proplietissa concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius: Accelera spolia detrahere: festina praedari, quia Christus, Conceptus Virginis, exspoliavit inimicos nostros, secundum illud ad Colossenses secundo: Exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Et ratione huius dicitur Virgo Maria ipsum concipiens expugnatrix inimicorum, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: Et omnium excellentium et humilium corda propria virtute calcavi. Unde Bernardus : " Ipsa est quondam a Deo promissa mulier, quae serpentis antiqui caput virtutis pede contrivit, cuius plane calcaneo in multis versutiis insidiatus est, sed sine causa: sola enim contrivit universam baereticam pravitatem ".

Secunda utilitas est afflictorum consolatio: quod bene significatum fuit Ruth quarto : Dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. Ruth interpretatur videns, per quam intelligimus Virginem Mariam: et post sequitur: Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret successor familiae tuae; et vocaretur nomen eius in Israel, et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem. Per Noemi intelligimus Ecclesiam, quae ex conceptione Christi in omnibus tribulationibus consolatur, secundum illud secundae ad Corinthios primo : Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Et ratione boios Virgo Maria dicitur et est consolatrix miserorum: unde Bernardus : " In periculis, in angustiis, in rebus dubiis Mariani cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde, et ut impetres orationis eius suffragium, non deseras conversationis exemplum "- - Tertia utilitas est captivorum liberatio, quod bene significatum fuit Exodi secundo in conceptione Moysi, ubi dicitur de matre eras, quod concepti et peperit filium, et videns eum elegantis formae, abscondit tribus mensibus. Sicut enim Moyses liberavit populum Israel captivum de Aegyplo et occultatus est a facie Pharaonis, sic Christus liberarit nos de tenebris et umbra mortis, et tamen prius occultatus fuit a facie Herodis: unde Christus ipse fuit nostra liberatio, qui nos liberavit a servitute peccati et liberavit a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei . Et ratione huius dicitur Virgo Maria liberalrix captivorum; unde Anselmus: "Sed cur solum loquor, Domina, beneficiis tuis plenum esse mundum? Inferna penetrant, caelos superant: per plenitudinem enim gratiae tuae et quae in inferno erant se laetanlur liberata, et quae supra mundum sunt se gaudent restaurata ". Sic igitur ostenditur, quam admirabilis et ineffabilis sit fecunditas beatissimae Virginis Mariae, quae tamen est singularis.

Sed intelligendum est, quod est fecunditas sive conceptio desiderabilis animae sanctae, quae omnibus debet esse communis: de qua dicitur Isaiae vigesimo sexto : A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturiuimus et peperimus spiritum, salutis. Et est alia detestabilis huic opposita, scilicet animae peccatricis, de qua Iacobi primo: Concupiscentia enim, cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. - Prima conceptio autem est laudabilis, quae est septiformis secundum spiritum septiformem: quod bene significatum est in viro spirituali Iob, Iob primo, de quo dicitur, quod nati sunt ei septem filii: Gregorius exponit, "id est septem dona Spiritus sancti", quibus oppositi sunt septem spiritus nequam, de quibus dicitur Lucae undecimo: Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem; et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et ideo intelligendum est, quod conceptio animae spiritualis est septiformis, et similiter conceptio animae carnalis: de quibus simul agendum est, ut magis elucescant. Istae autem septem conceptiones spirituales, quia ortum habent a gratia Dei, eleganter significatae sunt per septem mulieres steriles, quae conceperunt ex dono Dei et virtute divini muneris. - Primo igitur anima spiritualis concipit spiritum timoris, qui primus est inter dona; quod significatum fuit in conceptu Sarae, de qua dicitur Genesis vigesimo primo : Concepit Sara et peperit filium in senectute sua. Vocavitque Abraham nomen eius Isaac. Per Asauc recte intelligitur timoris donum, secandum quod dicitur Genesis trigesimo primo, (ubi) dicit Iacob: Nisi limor isaac affuisset mihi, forsitan modo mulum me dimisisses. Iste timor concipitur fide poenarum; unde ad Hebraeos undecimo: Fide et ipsa Sara sterilis virtutem m conceptionem seminis accepit; et. hoc est spiritualis , conceptionis initium, quia initium sapientiae timor Domini .

Huic opponitur conceptio spiritus superbiae, quae est initium omnis perditionis: de qua Genesis decimo sexto dicitur, quod Agar, concepisse se videns, despexit dominam suam.

Secundo anima spiritualis concipit donum pietatis, quod significatum fuit in conceptione Rebeccae, de qua Genesis vigesimo quinto : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae. Sed collidebantur in utero eius parvuli, in quo significatur, quod non nascitur donum pietatis sine zelo severitatis iustitiae, inter quos est quasi quaedam lucta sicut inter austeritatem Esau et benignitatem Iacob.

Huic opponitur conceptio spiritus inuidiae, de quo Iob decimo quinto: Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos. Hoc recte dicitur de invidis, qui dolent de bonis aliorum -et ex dolore insidiantur et postea detrahunt: Isaiae quinquagesimo nono: Concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et faeta est veritas inoblivionem, et qui recessit a malo praedae patuit.

Tertio spiritualis anima concipit donum scientias, quod significatum fuit in conceptione Raehel, de qua Genesis trigesimo : Recordatus Dominus Rachelis, exaudivit eam et aperuit vulvam eius. Quae concepit et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. Et vocavit nomen eius loseph. Per loseph, qui fuit prudentissimus, intelligimus donum scientiae: unde in Psalmo: Constitum eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae ut erudiret principes eius sicut semetipsum. - Huic opponitur conceptio spiritus iracundiae,

quae "impedit animum, ne possit cernere verum "; de qua dicitur in Psalmo: Ecce,parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem. Dolor est communis irae et invidiae, sed invidia generatur principaliter in (bonis), ira ex aliqua iniuria vel offensa, utraque tamen ostenditur extra . - Quarto spiritualis anima concipit donum fortitudinis, quod significatum est in uxore Manue sterili, de qua dicitur Iudicum decimo tertio : Cui apparuit Angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis;sed concipies etparies filium; et postea sequitur, quod concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Samson, in quo ratione suae fortitudinis valde eleganter significatur donum fortitudinis, quod habemus ex Deo. -Huic opponitur conceptio spiritus accidiae, cui sunt omnia laboriosa: de qua Isaiae quinquagesimo nono: Conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem etc.

Quinto anima concipit donum consilii, quod significatur in conceptione Annae, primi Regum primo : Concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. Per Samuel, qui, a Domino postulatus, Domino oblatus, Domino ministrabat et pro omni Israel ipsum consulebat, recte intelligitur donum consilii, quod in Domino debet collocari, secundum illud Tobiae quarto : Pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia . tua in ipso permaneant.

Huic opponitur conceptio spiritus avaritiae, quae divinis consiliis contradicit, de qua potest intelligi illud Isaiae trigesimo tertio: Concipietis ardorem, scilicet avaritiae, parietis stipulam, pecuniae.

Sexto spiritualis anima concipit donum intelle-- ctus, quod significatur in conceptione mulieris Sunamitidis, de qua dicitur quarti Regum quarto : Concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. Ut plurimi asserunt, filius illius mulieris fuit tonas, qui habuit intellectum tanquam Propheta et praedicator non solum ludaeorum, sed etiam gentilium et Ninivitarum, qui ad eius praedicationem ad Deum conversi sunt. Et signanter legitur ibi, quod mulier concepit propter hospitalitatem, quam exhibuerat Eliseo, quia, ut dicit Gregorius , per bonum exercitium pietatis pervenitur ad intellectum veritatis: alioquin intellectus sine operatione est talentum singulare, quod non multiplicatur, sed ex eius occasione damnatur ille cui committitur, sicut dicitur Malthaei vigesimo quinto de . servo pigro.

Huic opponitur conceptio spiritus gulae, de qua potest intelligi illud Iob vigesimo primo : Bos concepit et non abortivit, hoc recte intelligitur de guloso, qui ad modum bovis duos habet ventres, et cuius venter dilatatur ex ruminatione cibi. Talis privatur intellectu, quia dicitur Isaiae vigesimo octavo: Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

Septimo spiritualis anima concipit donum sapientiae, quod significatum fuit in conceptione Elisabeth, de qua dicitur Lucae primo , quod concepit Elisabeth et occultabat se mensibus quinque. Concepit utique Ioannem, qui non tantum Propheta, sed etiam plus quam Propheta, quia sapientiae donum excedit omnem alium cognoscendi modum. Et iste est thesaurus verus, secundum quod dicitur in libro Sapientiae septimo: Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati. Occultari debet secundum consilium Domini, Matthaei decimo tertio : Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, qucm qui invenit homo abscondit etc. Sapientia enim abscondita est ab oculis omnium viventium.

Huic opponitur conceptio spiritus luxuriae, quae hominem convertit totum ad carnalitatem. Et haec significata fuit Genesis decimo nono: Conceperunt duae filiae Lot de patre suo, scilicet per incestum ; et nota, quod duae dicuntur, quia sanguisugae duae sunt filiae, Proverbiorum trigesimo, et vix vel nunquam est luxuria sine gula, immo una introducit aliam, sicut dicitur de filiabus Lot .

Sic patet, quod septem sunt conceptiones spirituales, quae habent septem malas conceptiones oppositas. Patet etiam, quam eleganter exprimuntur in Scriptura, quia solum septem mulieres dicuntur ibi virtute divina concepisse. Scriptura enim divina magis figuram respicit quam rem gestam. Illi autem, qui concepti fuerunt, gerebant figuram Christi spiritualiter, sicut Isaac, Iacob et loseph inter Patriarchas, Samson et Samuel inter Iudices, Ionas et Ioannes inter Prophetas: et omnes mulieres illae, figuram beatae Virginis: et omnes illi conceptus, (figuram) praesentis conceptionis, quia quod in aliis fuit per partes, in Maria fuit secundum plenitudinem; unde ipsa concepit Filium, qui ab initio conceptionis habuit Spiritum septiformem in omnimoda plenitudine, secundum illud Isaiae undecimo : Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Unde ista conceptio Virginis est veritas consummativa omnium praedictarum conceptionum. Propter enim suam plenitudinem et dignitatem non debuit nec potuit figurari conceptione unica et simplici, sed multiplici; unde multae praecesserunt figurae ante hanc conceptionem, sive ut manuduceret intellectum ad credendum hodiernae conceptionis miraculum, sive ut excitarent ad desiderandum praedictae conceptionis fructum, ac per hoc ostenderent virginalem conceptum admirabilem et desiderabilem, ut prius tactum est.- Unde Bernardus de iis figuris loquens, ait : "Quod Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaron in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore, hoc aperte praevidit Salomon in forti muliere et eius pretio, apertius praedicavil Ieremias de femina et viro, apertissime declaravit Isaias de Virgine et Deo; hoc tandem exhibuit Angelos Gabriel ipsam Virginem salutando".

Completa fuit igitur septiformitas haec hodie in auribus nostris ; ideo gaudium et laetitia debet esse omni populo Christiano ex apertione mysterii tam rationabilis, tam admirabilis, tam utilis et desiderabilis, ut per huios mysterii virtutem perducatur ad aeternain beatitudinem. Amen.