SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo II .

Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, ad Hebraeos decimo .

Ora pro nobis, quoniam mulier sancta es. (Prothema). Hoc verbum secundum dixerunt sacerdotes et Levitae ad Iudith, liberatricem populi Israelitici ; et nos istud verbum idem dicere debemus et dirigere ad Virginem gloriosam, liberatricem totius generis humani, et dicere ei: Ora pro nobis etc. Tu, Virgo gloriosa, quae Maria diceris, id est stella maris, quae Maria diceris, id est mare amarum, quae Maria diceris, id est Domina, ora pro nobis illuminandis,

pnrificandis et perficiendis. Quia tu es stella maris, ora pro nobis illuminandis: quia, mare amarum, quod nullam putredinem sustinet, ora pro. nobis purificadis; quia tu es Domina, ora pro nobis perficiendis. His tribus indigemus ad hoc, quod sit in nobis efficacia sermonis divini, quia sermo divinus ordinator ad illuminandum nos in intellectu, ad purificandum in affectu, ad perficiendum in opere sive in effectu. Et hoc non possumus facere sine gloriosae Virginis interventu; ideo rogabimus eam, quod velit pro nobis intercedere et gratiam impetrare ad proponendum verbum divinum, ita quod per illud illuminemur, purificemur et perficiamur.

Una oblatione etc.

Hoc est verbum dictum de Sapientia incarnata . et potest intelligi de Virgine gloriosa, Domina nostra: et secundum hoc -explicalur nobis huius praesentis solemnitatis materia, et est materia duplex: una est oblatio Prolis, alia est purificatio Matris, quia praeceptum erat in Lege , quod mulier, postquam peperisset masculum, infantem Domino offerret, et quod ipsa mulier purificaretur; et Virgo gloriosa Filium suum in templo obtulit et hostiam pro sua purificatione addidit Et non sine causa voluit Christus offerri et Virgo Maria purificari

licet non ad hoc tenerentur

et hoc, ut ostenderet Christus, quod erat oblationum legalium finis: et Virgo, ut ostenderet, quod ipsa esset sanctificationum spiritualium exemplar et forma. Et hoc (modo) notatur in verbo proposito: Una oblatione etc: primo, oblatio Prolis, in oblatione. Nomine vero sanctificationis intelligimus ipsam sanctificationem et purificationem, quam concipimns ex Prolis oblatione et Virginis purificatione. Et cum diciiur: consummavit, intelligitur ratio utriusque . Quia igitur praesens festum denominatur a purificatione Virginis, quae est exemplar nostrae purificationis, ideo primo agamus de purificatione et post de oblatione.

1. Dionysius dicit, quod "sanctitas est ab omni contamine munda et sincera bonitas "; igitur non est aliud loqui de sanctificatione quam de purificatione: ex quo enim illud verum, et reliquum. Voluit igitur Virgo gloriosa purificari, non quia esset immunda, non quia esset per Legem astricta, sed ut esset sanctificationis et purificationis forma. Quod non esset immunda, patet, quia non conceperat de virili semine, nec per hoc erat Legi astricta. Unde Moyses nalde sapienter dedit legem illam, dicens: Mulier, si susceplo semine, pepererit masculum, immunda erit quadraginta diebus. Non pro nihilo addidit suscepto semine, cum nihil superfluum sit in Scriptura. Nisi enim hoc addidisset, blasphemasset Matrem Salvatoris, 8i dixisset simpliciter: Mulier, quae pepererit filium, immunda erit. Oportet ergo, quod illud adderet, ut a lege illa Matrem Domini exciperet, ne Matrem Domini blasphemaret: et sic non erat immunda nec Legi astricta: tamen, quia decuit, ut daret formam sanctificationis tanquam Sanctarum Sancta, AdminBookmark Graece, quod idem est, sic voluit purificari et sanctificari. Et videte, quod quidquid fuit in ea, fuit forma et exemplar sanctificationis in aliis. Fuit enim in ea omnis sanctificationis receptaculum mundum ex gratiae divinae plenitudine: fuit omnis sanctificationis speculum praeclarum ex conversationis suae gratiositate: fuit et tertio omnis sanctificationis principium diffusivum ex Filii Dei conceptione: fuit etiam quarto omnis sanctificationis exemplar imitandum ex purificationis suae celebritate. Et si ipsa habebat prima tria, decebat, quod et quartum haberet.

Dico, quod fuit omnis sanctificationis receptaculum mundum ex plenitudinis divinae gratiae receptione, quam recepit ante suam nativitatem. Unde sibi competit quod dicit Dominus ad Ieremiam : Priusquam te formarem in utero, novi te, non solum cognitione praedestinationis, sed multiplicis praenuntiationis: ab initio (enim) mundi usque ad suum ortum fuit praenuntiata per quinque millia annorum, antequam nasceretur. Et antequam exires de vulva, sanctificavi te, quia dicit Bernardus: " Fuit procul dubio Mater Domini ante sancta quam nato"; et dignum fuit et iustum, quia ipsa debebat esse receptaculum totius Trinitatis, tabernaculum Filii Dei. Et ideo merito debuit sanctificari: Psalmus: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus: et fuit sanctificata in utero matris statim post animae suae infusionem et unionem cum suo corpore, et hoc in (solatium) nostrum. - Carissimi, nos enim peccatores et miseri, nos profani, qui sumus egeni et miseri, debemus ad illam recurrere pro gratia recuperanda et habenda. Habemus enim ipsam receptaculum sanctitatis et ad ipsam habemus refugium.

Secundo dico, quod fuit in ea omnis sanctitatis speculum praeclarum, ut et ipsi competet illud Ecclesiastici : Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. Mulier sancta fuit beata Virgo, quia sancte fuit interius in mente et exterius in carne, et tento sanctitudo et gratia fuit in ea, ut omnes alliceret ad pulcritudinem sanctitatis. Erat enim incredibili pulcritudine et omnium oculis gratiosa, ut sibi merito competat illud verbum Apostoli: Mulier innupta et virgo cogitat, quomodo soli placeat Deo per sanctificationem suam et munditiam. Mulier haec innupta est Virgo beata, quae prima vovit virginitatem et soli Deo in virginitatis puritate placere volnit.

Tertio fuit beata Virgo omnis sanctificationis principium diffusivum, ita ut dicat Angelus ad eam : Spiritus sanctus superveniet in te etc.; Spiritus sanctus, sanctificans eam speciali sanctificatione, non solum secundum quod erat persona, sed etiam secundum quod erat natara, quia sanctificationem habuit non solum pro se et in se, sed ut debebat esse alterius principium per generationem, ut quod de ea debebat procreari sanctum nasceretur; et per istud natum ex ea omnes sanctificantur: et ideo ipsa merito potest dici sanctificationis principium diffusivum ; in Ecclesiastico: Sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requiem: hoc est in sancta Ecclesia, pro eo quod generavit illum, per quem tota Ecclesia sanctificatur; ad Ephesios: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut Ulam sanctificaret. Ibi requiescit beata Virgo in civitate sanctificata, hoc est in Ecclesia ; sed in electis mittit radices, quia per Filium suum data est sanctificatio Ecclesiae, et sic in electis mittit radices suae sanctificationis. Certe, si radix sancta, et rami ; qui radicantur in Virgine Matre per amorem et devotionem per eam sanctificantur, quia ipsa impetrat eis a Filio suo sanctificationem. Nunquam legi aliquem Sanctorum, qui non haberet specialem devotionem ad Virginem gloriosam.

Quarto fuit omnis sanctificationis exemplar imitandum, quando fuit purificati et sanctificata more aliarum. Hoc desiderabat Propheta, qui dicebat : Surge, Domine, in requiem tuam, tu et area sanctificationis tuae. Optat Psalmista, quod Filius Dei veniat in templum: unde dicit: Surge, Domine, in requiem, quasi dicat: veni in Ierusalem, quae visio pacis interpretatur: nec solum tu, sed cum Matre Virgine: tu. et arca sanctificationis tuae. Et quare ? Subdit: Ut sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. Videte, quare hoc dicat ! In Lege offerebant sacerdotes hostias, quae neminem poterant iustificare: sed postquam beata Virgo attulit ad templum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, videlicet benedictum Filium suum, tunc potuerunt sacerdotes induere iustitiam, quia possunt offerre hostiam sanctificantem et iustificantem, et ex hoc poterant sancti Dei exsultare, qui hoc intelligebant. Unde et Simeon , ille sanctus senex, in Spiritu veniens in templum et videns istam hostiam veram et sanctam, eam amplexatus est et valde gaudens ex hoc, cantavit ex cordis sui tripudio: Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace etc, quasi dicat: nunc volo exsultare, quia video arcam sanctificationis in requie, et ideo volo nunc quiescere: dimitte me nunc in pace.

Haec est solemnitas hodierna, in qua totus mundus sanctificatus est per Christum, qui est sanctificatio mundi, hostia sancta et vera. Ecce, vos sacerdotes, solebatis offerre arietes, vitulos et volucres, id est turtures, passeres et columbas: modo sacrificatis unam hostiam veram, Dominum Iesum Christum, in altari, et ista sufficit ad omnium sanctificationem. Multum attulit Virgo gloriosa, quae talem hostiam attulit ad templum, quam pro omnibus obtulit: et tamen pauci erant ibi, qui cognoscerent eum, Simeon senex et una vetula, Anna scilicet; et modo fiunt per mundum processiones magnae, in quo innuitur nobis, quod Dominus a parvis incipit et post incepta magnificat et exaltat. Semper crescit festum suum, et e contrario facit mundus: hodie facit unum magnum festum, sed in crastino nihil; non crescit festum mundi, sed decrescit et annihilatur.

Et quia anima non sanctificatur, nisi efficiatur templum Dei, ideo in signum huius Virgo gloriosa voluit Filium suum in templo praesentara: unde Malachias: Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator etc. Et in istud templum, ad quod libenter venit Christus, ut illud sanctificaret, et sanctum permaneret: Apostolus dicit primae ad Corinthios tertio: Templum Dei sanctum est, quod estis vos: et ad Ephesios : In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto.

Vultis, vos aedificari (in) templum Dei, ut habeatis Christum in cordibus vestris? Si vos hoc vultis, oportet, vos venire in Spiritu in templum, hoc est, oportet, quod vos Deo praeparetis cor vestrum ut spirituale habitaculum. Necesse est, carissimi, quod cor vestrum, vel sit prostibulum diaboli, vel sit templum sanctum Filii Dei; nihil est medium. Insanus est qui magis.eligit fieri prostibulum diaboli quam templum sanctum Spiritus sancti, habitaculum totius Trinitatis. Si aliqua virgo esset, quae deberet modo desponsari viro, pulcherrimo imperatori, (et) poneret se in prostibulo leprosorum: nonne deberet interfici et nasus ei praecidi et in latrinam profici ? Et sic similiter, si anima, quae debet Christo desponsari, facit se prostibulum diaboli, mirum, quod terra non absorbet talem, et quod non descendit vivens in infernum.

Sed qualiter debemus venire spiritualiter in templum? Videte, quid debeatis attendere in anima vestra ad hoc, quod sit templum Dei. Certum est, quod " anima rationalis imago Dei est, et quia eius imago est, ideo eius capax et particeps esse potest ", sicut vult Augustinus in libro de Trinitate . Et Deus est trinus et unus, et secundam hoc est quadruplex vis in anima, quae Deum perfecte repraesenlat. Habet namque anima vim potestativum, vim amativam, (vim) cognitivam et vim totius corporis regitivam. Anima

Igitur illa est templum Dei, in cuius vi potestativa habitat Dei maiestas; et hoc non est, nisi ubi est timor; item, in cuius vi cognitiva habitat Dei sapientia: et hoc non est, nisi ubi est veritati in cuius vi amativa habitat Dei bonitas ; et hoc non est, nisi ubi est amor et caritas; in cuius vi totius corporis regitiva habitat Dei sanctitas: et hoc non est, nisi ubi est munditia et castitas. Oportet ergo ad hoc, quod anima sit templum Spiritus sancti, quod in ea sit quadruplex sanctitas.

Oportet primo, quod (in) eius vi potefafcahabitet Deus ut maiestas ner sanctitatem divini timoris. Ad hoc hortatur nos Isaias : Dominum exercituum, ipsum sanctificate. Dominus exercituum est, ut est.maiestas praesidens omnibus virtutibus angelicis. Ipsum ergo sanctificate, id est, ut sanctum glorificate et exaltate et laudate ; et ipse sit pauor vester et ipse terror vester. Et quid inde erit vobis ? Ecce: Et erit vobis in sanctificationem, quia dicitur in Ecclesiastico: Qui sine timore est non poterit iustificari, et ita nec sanctificari: in Ecclesiastico: Qui timent Deum praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Si enim sanctificatio est sequestratio ab omni immunditia et peccato , et non cavet homo peccatum nec fugit nisi per timorem: ergo per timorem est sanctificatio. Carissime, scito pro certo, quod si Deum bene timeres, nunquam mandatum eius praeterire velles, aut legem eius transgrederis, nec ipsum aliquo modo inbonorares.

Secundo sanctificatur, quando vim eius cognitivam illustrat Deussapientia per veiilatis cognitionem; in Evangelio Ioannis : Pater, sanctifica eos in veritate. Veritas, quando unitur cordi humano, sanctificat et mundat et purgat cor, ut radius aut splendor solis mundat diaphanum; et radius divinae veritatis primo unitur cordi humano per fidem; fides antem est acceptatio rerum nondum perfecte notarum; ista ergo purificatio et sanctificatio fit per fidem: Actuum decimo quinto: Fide purificans corda eorum. Christus factus es nobis veritas purificans et sanctificans et sapientia; et quia non potest illabi sapientia humanae aniroae nisi per fidem sanctificantem et per illam intrat et inhabitat: ideo dicitur Sapientiae septimo: In animas sanctas se transfert, amicos Dei et proplietas constituit: et hoc totum per fidem. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iuslitiam, et amicus Dei appellatus est . Habet antem homo fidem sic sanctificantem, quando irradiat tranti humanae splendor Veritatis aeternae. Quodsi totas mundus contrarium diceret, nunquam tamen (anima) propter hoc ab hac fidei veritate recederet: et haec est, quae sanctificat, cum per dilectionem operatur. Omnes videmur credere, et tamen non est tantus defectus in toto mundo, quantus fidei. Si enim fideliter divina beneficia recognosceremus, si poenas inferni attenderemus: nunquam ita faciliter Deum offenderemus.

Tertio sanctificatur anima, quando vim eius amalivam inhabitat Deusbonitas per sanctificationem amoris: Apostolus : Nunc vero liberali a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Quid est, quod facit animam liberam a peccato? Amor: unde Apostolus: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Si filii veri sumus, Patrem nostrum Deum vere amamus: (si) Deum amamus, et vere liberi sumus. Haec igitur sanctificatio, quae fit per amorem, est illa, per quam Deus habitat in anima, quia quid est caritas nisi amor boni ? Quia " bonum et amor est vis unitiva ". Unde anima fit templum Dei sanctificatum per caritatem: ideo Apostolus ad Ephesios : Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. Desiderent ergo miseri homines et diligant rerum temporalium (abundantiam), tu autem, qui Christianus es, dilige Deum, ut Deus habitet in te tanquam in templo suo per caritatem sanctificato et mundato.

Quarto oportet, quod eam inhabitet Deus, ut sanctificemur quantum ad vim corporis regitivam, et hoc per sanctificationem honestatis et conversationis exterioris: prima ad Thessalonicenses : Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii Vas corpus nostrum est, quia est vas animae, in quantum (est) materia, et receptaculum Spiritus sancti per gratiam. Membra nostra templum Spiritus sancti, et ideo munda debent esse et sancta. Quare descendit Filias Dei in Virginem ? Quia membra Virginis sibi sanctificata et mundissima servavit Ergo oportet, quodsi tu vis esse templum Dei, quod tu custodias vas tuum in sanctificatione et honore. Vide, quid dicat Apostolus ad Romanos : Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire tu-sliliae in sanctificationem. - Sed dicet aliquis: Quomodo possumus servare munditiam et sanctificationem in membris nostris, qui habemus concupiscentiam, libidinem et fomitem ? Sed saltem facias pro hac munditia et sanctificatione quod facit luxuriosus pro implenda libidine, qui non parcit fami nec frigori nec morti immo quandoque se omnibus istis exponit pro unica modica delectatione. Quid est quod tu dicis, quod non potes istam munditiam conservare, et bene potes lotum temetipsum exponere pro una vilissima delectatione? Plus poterit in te misera corruptio, quam possit in te natura cum gratia? Absit. Verum est, quod mala consuetudo multum inficit et corrumpit affectum; sed nihil est facilius corpori macerata et castigato quam custodiri sanctum et mundum. Facilius et citius se exponeret homo calidis flaminis, quam faceret tale peccatum. - Exemplum de quodam in Vitis sanctorum Patrum , qui erat in quodam deserto solus sicut anachoreta; et venit quaedam mulier ad ostiorum suum in hieme et coepit fiere, quia nox appropinquabat, et frigus erat; et si foris iaceret, timebat, ne a bestiis deserti devoraretur. Coepit clamare ad ostium illius boni viri, ut pro Deo reciperet eam in hospitiolo suo illa nocte, et propter frigus, ne periret frigore, aut devorarent eam bestiae. Hoc audiens, sanctus vir coepit compati ei et timuit, ne de crudelitate reprehenderetur, si dimitteret eam foras, et introduxit eam. Cum fuit intus, dixit, quod tantum frigus habebat, quod durare non poterat. Et ille bonns homo paravit illi parvum igniculum, sicut potuit, et calefecit se. Cum fuit calefacta, coepit dicere illi bono homini, quomodo esset ita crudelis, quod ita dure et aspere volebat vivere: quod Deus non praecepit homini, quod interficiat se ; et sic a longe incepit praevenire, eum posse esse in saeculo et habere unam bonam mulierem uxorem et ex ea filios procreare ad cultum Dei, et melius esset quam sic solitariam vitam ducere. Et tunc incepit animum virilem, et avertens, utpote vir sanctus et mundus, posuit manum suam in ignem, quam tamdiu ibi tenuit, quod totus unus digitus fuit combustus, et tantum tenuit eam in igne, quod omnino tentatio illa et motus illi fuerunt penitus exstincti. O quantum gavisus est plus de digito illo quam de omnibus allisi Sic se exposuit iste igni corporali, ut ignem luxuriae in se exstingueret, qui est valde malus ignis.

Audi, quid dicit Iob : Ignis est usque ad per-dilionem devorans et omnia eradicans genimina. Legimus in Scriptura sacra, quod Nabuzardan templum Dei incendit: quod est, quando homo, qui debet esse templum Dei, se ipsum igne libidinis succendit. Carissimi, vos estis clerici, quibus loquitur beatus Petrus, magnus pastor vester et episcopus, quod (sitis) filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, ita in Canonica . Petrus est; audite, clerici, discipuli Petri, immo magis discipuli Christi, ubi dicit Magister vester: Estote magni, quia ego magnus sum, et sapientes, aut divites, aut gloriosi ? Nusquam invenietis: sed ipse dicit: Estote sancti, quia ego sanctus sum. Et unde igitur tanta insania, quod non.curant homines de sanctitate habenda , sed multum curant de divitiis, gloria et honore temporali et de scientia? Et Deus caeli! quis laborabit pro sanctitate habenda, ad hoc scilicet, quod sit sanctus? Non propter divitias, scientiam, dignitates et honores est homo sanctus nec reputatur a Deo sanctus, et tamen pro istis expendimus totum tempus nostrum. Ad sanctitatem procurandam nobis datur, et expendimus illud in. superfluis et nocivis! Audi, quid dicit et consulit Sapiens : Miserere animae tuae, placens Deo, et contine; congrega cor tuum in sanctitate eius, non corpori aut carni, sed animae; et nos contrarium facimus, plus diligimus saccum fimo plenum, corpus nostrum scilicet, quam animam, quae est templum Dei, Spiritus sancti.

Illa igitur anima est templum sanctum Dei, cuius vim poteslativam inhabitat Deusmaiestas, cuius vim cognitivam inhabitat Deussapienlia, cuius vim amativam inhabitat Deusbonitas, cuius vim administralivam inhabitat Deus ut sanctificatio. De his habemus exemplum in Virgine gloriosa, de qua apparet, quam timorosa fuerit, quam fide plena, quam amorosa, quam in conversatione honesta.

Vide Simeonem, qui portat Christum in ulnis suis: porta et tu Christum in ulnis cordis tui; amplexare eum per fidem et amorem. Ad hoc debes venire ad ecclesiam, ut portes Christum, non propter pecuniam, sicut multi faciunt, qua accepta, recedunt, sed ut portes Christum, quem offert tibi Deus Pater omni die in altaris Sacramento; et nos spiritualiter debemus eum sumere, et si non quotidie sumimus Sacramentum altaris, debemus tamen portare in ulnis nostris iuxta cor nostrum per amorem, ut tandem perveniamus ad apertam eius visionem, ad quam nos perducat Christus Dominus noster.

Collatio.

Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.

Nihil reiiciendum est, quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem, primae ad Timotheum quarto .

Et loquitur Apostolus de esu ciborum materialium, dicens, quod habent per orationem sanctificari. Manifestum est, quod omnes boni morigerati praemittunt benedictionem ante comestionem: et vellem, quod omnes consuetudinem istam haberent, saltem quod dicerent Pater noster et facerent signum crucis, (et) non accederent ad cibos carnis, sicut faciunt bruta animalia. Exemplum ad hoc , quod in quadam mortali intravit diabolus cum lactuca, et postea quidam homo, compatiens illi moniali, quaesivit, a diabolo, qui eam intraverat, quomodo intraverit, quare et quomodo ausus fuerit intrare famulam Dei omnipotentis. Et respondit diabolus: " Ego sedebam super onam lactucam, et ipsa momordit me. Quid mali feci"? Id quo notavit Sanctus, quod irruerat in lactucam illam, non Tacto signo crucis, et fecit suis orationibus exire diabolum ab ea; in quo datur nobis exemplum, quod non debemus statim irruere in cibaui sicut bestiae, sed debemus reverti ad hominem interiorem et praemittere orationem ante ciborum sanationem. Si igitur debet oratio praemilti ante refectionem carnis, quanto magis ante refectionem mentis ! Et si cibus carnis per orationem sanctificatur, multo magis cibus mentis per orationem impetratur et sanctificatur. Inde est, quod semper in omnibus praemittitur oratio. Ideo rogabimus Dominum, ut istud residuum sermonis nostri hodierni det nobis dicere ita, quod sit ad honorem sui nominis et ad animarum nostrarum aediflcationem. Una oblatione etc.

Dicebatur vobis hodie, quod in hoc verbo explieatur nobis materia et causa praesentis solemnitatis: et materia duplex: oblatio Prolis et purificatio Matris ; causa duplex: una est consummatio legalium hostiarum, et altera initiatio purifiealionum spiritualium. Propter hoc illa voluit offerre et ille offerri. Dictum est etiam, quod decebat, Virginem esse omnis sanctificationis formam et exemplar propter quatuor, quae dicta sunt: et cum hoc fuit forma omnis sanctificationis nostrae in hoc, quod praesentavit Filium suum in templo materiali; in quo notatur, quod, si volumus sanctificari, oportet, quod simus templum Dei, quod fit quatuor modis, ut dictum est. Modo restat videre, quomodo ad hanc sanctificationem pervenire possimus, quod simus templum Dei. Salomon aedificavit templum Dei ;si quaeras, qualiter illud sanctificavit, et qualiter te ipsum debes sanctificare, audi de ista sanctificatione quod dicitur in veteri Testamento, quod fuit praemissum ante novum, non pro nihilo, quia multa significata sunt ibi, quae debent fieri in novo Testamento. Dicitur enim in veteri Testamento, quod quaedam sanctificabantur lavacro, quaedam unguento, quaedam volo, quaedam sacrificio. Et sic in novo quaedam sanctificantur lavacro compunctionis amarae; quaedam, unguento gratificationis iucundae ; quaedam, voto professionis austerae ; quaedam, sacrificio aetnn lationis invictae.

De primo modo sanctificationis habetur in libro Numerorum : Quidquid ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. Aqua ista fiebat, sicut ibidem dicitur, ex mixtione aquae cum Cineribus vitulae rufae, extra castra combustae, quia virtute Spiritus sancti habet contritio aquam in ablutionem et sanctificationem, id est gratiam Spiritus sancti, quia contritio et recogitatio peccatorum debet iungi cum cineribus vitulae rufae, hoc est cum memoria passionis dominicae. Unde Apostolus ad Hebraeos : Si sanguis hircorum et taurorum et cinis mtulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo etc. Iungas ergo memoriam et recordationem peccatorum tuorum cum cineribus vitulae rufae, hoc est cum memoria passionis dominicae, et incipe plorare, et sic expiari et sanctificari poteris ; sicut faciebat David, qui dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo: et statim sequitur: Turbatus est a furore oculus meus: a furore, hoc est ab indignatione peccatorum meorum, turbatus est oculus meus, prorumpens in lacrymas. Si cogitaret bene homo, quod Filius Dei pro peccatis suis sanguinem suum sparsit: multum doleret et fleret de hoc, quod peccavit: sic igitur debemus lavari, ut mundi simus. - Et est attendendum, quod multi lavantur, sed munditiam suam non custodiunt, sed cito eam peccando perdunt; contra quos Isaias : lauamini, mundi estote. Quid prodest, homines lavari et statim inquinari? in Ecclesiastici trigesimo quanto: Qui baptizatur a mortuo.et iterum tangit eum, quid prodest lavatio illius? Non dico, quod non sit bonum confiteri et assuescere se ad bona opera, licet homo recideret in peccatum: sed si videt, ad habendam vitam aelernam talis munditia non (valet, nisi) sit conservata. Et est notabile quod dicit: Quidquid ignem sustinere non poterit, quia aliqua sunt peccata, quae sic non oportet expiare, quia statim ab igne caritatis in perfectis hominibus absorbentur. Quando enim viri perfecti aliquod veniale committunt, statim consumitur sicut gutta aquae in camino: sed non sic est de peccato mortali, quia non habel talem ignem. Legitur , quod antiquitus sacerdotes et Levilae absconderunt ignem de altari in quodam puteo et postea foderunt ibi et non invenerunt ignem, sed aquam crassam, quam posuerunt super sacrificia et holocausta, et totum combussit. In quo significatur devotio lacrymosa ex compunctione procedens, quae omnia peccata consumit Hic est ignis, qui debet in altari ardere, hoc est in intimo cordis humani.

Secundo debemus sanctificari unguento gratificationis iucundae; de quo dic itur in Exodo : Assumto unctionis oleo, unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur. Istud unguentum est unum de magis pretiosis et sacratissimis rebus, quae erant in veteri Testamento. Erat enim factum istud unguentum ex oleo olivarum cum myrrha, cinnamomo, calamo et casia. Attende, quod Scriptura sacra dat intelligere per oleum gratiam exhilarantem, quae intrat animam serenam et iucundam: Psalmus : Ut exhilaret faciem in oleo. Sed perfecta gratia intrat per oleum iunctum cum praedictis, cum cum myrrha et aliis. Myrrha praeservat a putrefactione corpora mortuorum et designat munditiam carnis, quae reprimit motus e carne surgentes quasi vermes;cinnamomum aufert tenebrositatem oculo: et calamus valet ad confortationem cordis: casia valet ad purgationem sanguinis et purgat mundificando. Modo per oleum significatur gratia mentem exhilarans. - Dionysius vero dicit quod tres sunt (actus) hierarchici, scilicet illuminare, purgare, perficere: et illuminatio est medius actus. Per illa igitur quatuor intelligitur gratia ut mundans et purificans in Sacramento, et haec munditia intelligitur in myrrha; per cinnamomum intelligimus gratiam illuminantem in donis: per calamum intelligimus gratiam perficientem et sursum agentem in beatitudinibus.: per casiam intelligimus gratiam universaliter regentem in septem virtutibus, et haec est universalis . iustitia. Et ista consurgunt in numerum vigesimum octavum, quia septem Sacramenta, septem dona, . septem beatitudines et septem virtutes faciunt viginti octo, qui est numerus secundo perfectus : quia sicut Deus in senario, qui est numerus primo perfectus, fecit perfectionem rerum primam, quantum ad esse primum scilicet: sic in vigesimo octavo fecit secundam perfectionem, gratiae scilicet, hoc est perfectionem quantum ad secundum esse, et sic Spiritus sanctus mirabiiiter ordinavit.

Et dicitur ibi , quod debent esse in unguento illo quingenti sicli de myrrha et medietas de cinnamomo; quingenti sicli sunt decies quinquaginta, denarius vero significat perfectam exercitationem in praeceptis, quia denarius omnes numeros continet in se. Quinquagenarius est numerus Spiritus sancti, quia quinquagesimo die datus est Spiritus sanctus, et annus quinquagesimus est annus iubilaeus, id est annus remissionis: in hoc ergo significatur perfecta exercitatio in gratia per numeros iam dictos: per quinquies quinquaginta, semiplena per medietatem; quia perfecta exercitatio debet esse in nobis ad habendam munditiam; semiplena ad habendam scientiam et notitiam; et cum iam dicta assumat, tunc additur oleum gratiae, et oleo isto debet inungi pontifex, quia debet habere perfectionem omnis gratiae, et ab ipso debet descendere in alios, ut sit sicut unguentum in capite, quod descendit i n barbam, barbam Aaron , - Sed videte, quid dicitur in Ezechielis vigesimo octavo praelato: In iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam: negotiator est praelatus, qui libenter ingreditur, quia pingue est beneficium, et causa lucri, non pro salute animarum: vel quando plus circa temporalia negotia intendit quam circa spiritualia. Talis perdit requiem et sanctificationem cordis: non potest haberi sanctitudo mentis nisi in requie mentis: ideo debent omnes, quotquot sunt, exercere se ad sanctificationem mentis. Istud est unguentum sacratissimum , quo debent ungi capita nostra, hoc est mentes nostrae. Christus fuit unctus, quia Christus interpretatur unctus; et tu humiliter debes inungi isto unguento descendente a Christo, capite tuo: istae sunt diviliae Christi, si repleat te gratia ista septemplici. Sed non curamus nisi de negotiatione, quasi circa omnia ut negotiatores simus: etiam litteras ad negotiationem addiscimus, vel ut lucremur, sicut faciunt qui student in scientiis lucrativis, vel ut aliquid sciant, ut appareant in hoc mundo.

Tertio sanctificabatur homo voto, sicut nunc sanctificatur homo voto professionis austerae. De hoc habetur inlibro Numerorum : Vir, sive mulier, eum fecerint votum, ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare, a vino et omni, quod inebriare potest, abstinebunt. Per vinum ex per poculum inebrians intelligitur omne illud, quod potest praebere fomentum amori libidinoso, a quo oportet se abstinere qui vult esse sanctus. " Libido est amor earum rerum, quas potest quisque invitus amittere ", secundum Augustinum .

Igitur Nazaraeus debet se abstinere ab omni amore crealurae inordinato, sive illud sit bonum interius, sive exterius, ut sunt honores et dignitates, et se humiliare et spiritualiter castrare, carnem propriam macerare contra carnalitates, sive sit bonum temporalis fortunae, a quo debet se depauperare; et hoc est quod dicit Paulus secundae ad Corinthios septimo : Mundemus nos ab omni inquinamento carnis, quod facit qui corpus suum sanctificat et mundum custodit, et spiritus, quod facit qui superbiam, quae est initium omnis mali, fugit et vitat: perficientes sanctificationem in timore Dei, quod facit qui cavet sibi ab avaritia. Augustinus dicit, quod " omne germen habet vermem suum " corrodentem et consumentem. Vermis divitiarum est superbia. Ergo oportet elongari ab istis qui vult superbiam vitare. Verum est, dices, quod elongatio ista debet esse quantum ad affectum, non quod homo omnia dimittat et nihil habeat. Certe, vix possunt tangi, quio inquinent. Bernardus: " Lutosa est nostra substantia "; ergo maculat tangentem.

Verum est, dices tu, de patrimonialibus divitiis, non de divitiis Ecclesiae, quia enim Deo dedicatae non maculant nec inquinant possidentem, (sed) sanclificatae sunt: ergo saltem istas possumus habere et concupiscere. Dico, quod non macularent, si non possent amari: dicere . enim tibi: Non diligas divitias patrimoniales, sed ecclesiasticas, est, ac si - diceretur tibi: Non diligas muliere: saecularem, sed monialem; et cum utraque est peccatum mortale et maius cum moniali; sic in dilectione et tenacitate divitiarum ecclesiasticarum.

Quarto modo sanctificatur homo sacrificio aemulationis invictae, de qua dicitur in Iob , quod cum in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos, offerens holocausta pro singulis. Holocaustum est sacrificium totum incensum, quod (offertur) de animalibus mundis occisis et concrematis ; et significabant ista sacrificia mortem Domini nostri Iesu Christi, per quam est sanctificatio omnium. Sicut igitur Iob sanctificabat filios suos offerendo pro singulis, sic et tu debes sanctificare te ipsum hostiam vivam per fidem, occisam per carnis mortificationem, sed concrematum incendio pii amoris. - Sed ecce, pervenimus iam ad secundum principale, quod est de oblatione: habitum est enim iam depu-rificatione et sanctificatione.

II. Nunc videamus aliquid de oblatione. Quid voi luit sibi Dominus ludere cum hominibus, ut praeciperet, quod sibi offerent talia animalia: nunc par turturum, nunc duos pullos columbarum , nunc agnum, nunc vitulum? Quid sibi vult hoc? Carissimi, non despiciamus ista, quia beata Virgo Maria ista non despexit, sed pro sua purificatione, qua tamen non indigebat, secundum Legem ea obtulit.

Videte, in toto veteri Testamento non leguntur - facta fuisse sacrificia nisi de sex generibus anima--lium et non plus, scilicet de bobus, capris, ovibus, de passeribus, turturibus et columbis: tria de animalibus gressibilibus et tria de volatilibus. Sub bove comprehendo vitulum et vitulam et quae pertinent ad speciem bovis: sub capra, hoedum, hircum ; sub ove, arietem, agnum et talia. Quid hoc significat ?

Videte, quomodo Deus per ista parvula manuducit nos ad sapientiam magnam. Certum est, quod Deus creavit hominem innocentem, sapientia praeditum et rectum. Certum est etiam, quod non est ei inflicta poena mortis nisi propter peccatum sunm, quia mors poena est, et non est poena ante culpam: igitur si stetisset homo in eo quod acceperat a creatione sua, nullum animal immolaret, nee pro eo Filius Dei moreretur, cuius mors et passio per sacrificia veteris Legis designatur. Sed postquam peccavit homo, non potuit ad plenum reconciliari nisi per mortem Filii Dei praefiguratam in diversis sacrificiis veteris Legis. Homo igitur in statu innocentiae in sua prima creatione habuit sagacitatem in ingenio, rectitudinem in indicio, benignitatem in affectu sive in anima, strenuitatem in actu, sobrietatem in victu, mansuetudinem in convictu. Manifestum est, quod homo dicitur " animal mansuetum natura ", et hoc est proprie proprium eius. Tres primae conditiones sunt in homine interiori, aliae in homine exteriori: et sicut homini interiori competit contemplatio, quae intelligitur per avem volatilem ; sic homini exteriori competit actio, quae per animal gressibile intelligitur.

Cum igitur peccavit homo, non intellexit dignitatem suam, in qua conditus fuerat, secundum illud Psalmi : Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus etc. Similis factus est brutis et in necessitate moriendi, quia necessario moritur sicut brutum, et etiam in brutalitate vitiorum, quia per peccatum devenit a sagacitate ingenii ad hebetudinem: a rectitudine iudicii, in cur-vitalem: a benignitate, in bestialem feritatem: a strenuitate actus, in segnitiem: a sobrietate victus, in voracitatem bestialem: a mansuetudine in convictu, in bestialem atrocitatem: et nunquam, sic existens in bestialitate, potest placere Altissimo. Ergo oportet ad hoc, quod placeat Altissimo, quod exterminet in se omnem brutalilatem et revocet in se rationalitatem sive conditiones hominis prius positas. Et quia non potest redire ab hebetudine in sagacitatem nisi per vigilantiam: a curvitate iudicii ad rectitudinem nisi per simplicitatem: nec a bestiali feritate in benignitatem nisi per amicitiae virtutem et per benevolentiam; nec a segnitie in strenuitatem nisi per obedientiae promptitudinem; nec a voracitate in sobrietatem nisi per asperitatem parsimoniae ; nec a bestiali atrocitate in mansuetudinem nisi per patientiae iraclabiUtalem; et hoc significatur per praedicta animalia: ideo talia animalia iussa sunt ei offerri in Lege.

Dico, quod non potest redire ab hebetudine in sagacitatem nisi per vigilantiam: et hoc cernitur in passere: unde Psalmus : Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto; et alibi: Animii norint sicut passer erepta est de laqueo venantium, hoc est ab errore haereticorum, qui venantur homines, ut seducant et in errorem tra hant. Inde est, quod in purificatione leprosi offerebatur passer. Lepra propter varietatem colorum significat varietatem docti inae haereticorum, a qua non liberantur, nisi passerem offerunt, hoc est, qui vigilantes et diligentes sunt contra astutiam haereticorum. - Item, non transit homo a curvitate iudicii in rectitudinem nisi per simplicitatem innocentiae, quae per columbam significatur ; in Matthaeo : Estote simplices sicut culumbae. Vis igitur habere rectitudinem iudicii ? Habeas simplicitatem intentionis, intendens tantum ad Denm, non ad mundum per alicuius amorem aut odium. - Item, non transit homo a bestiali feritate in benignitatem et benevolentiam nisi per virtutem amicitiae, quae per turturem designatur, quae semper comparem suum diligit, sive praesentem sive absentem, sive mortuum sive vivum, in tantum, quod si aliquando caret illo, nunquam alium quaerat nec habeat. Idem est, quod in laudem

Ecclesiae, ?ut fidelis animae dicitur in Canticis : Pulcrae sunt genae tuae sicut turturis, propter virtutem amicitiae et benevolentiae. Ideo beata Virgo obtulit par turturum, quia duplex requiritur caritas et benevolentia in homine: una ad Deum, alia ad proximum.

Item, non transit homo a segnitie in strenuitatem nisi per promptitudinem obedientiae, quae significatur in bove, qui assuetus est iugo et portat iugum et ad sulcandum et ad operandum ; sic homo bonus debet portare libenter iugum Domini et obedire ei, et in sulcando corda audientium vomere praedicationis et doctrinae et in operando, dando bona exempla proximis ad aedificationem eorum, quia plus movent exempla quam verba.

Item, non - transit homo ab ingluvie ad sobrietatem nisi per parsimoniam abstinentiae, quod intelligitur in capra, quae est aspera et asperis utitur et in asperis quiescit, non quaeritnisi terram nudam ..... Dicitur sponsae in Canticis : Capilli tui sicut greges caprarum, et sunt illae cognitiones et affectiones, quae exeunt a mente et prodeunt sicut capilli a capite (et) sunt sicut greges caprarum propter asperitatem victus et sobrietatem. Item, quia, sicut capra faciliter ascendit ad montana, sic qui habent asperitatem vitae faciliter ascendunt ad intuenda caelestia cognitione et affectione.

Item, non transit homo a ferali atrocitate ad humanam mansuetudinem nisi per traetabilitatem patientiae, quod intelligitur in ove, quae est animal patientissimum, non laedit pede, non mordet dentibus, omnia patienter sustinet: ideo de Christo : Sicut ovis ad occisionem ducetur: et in Matlhaeo: Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum, quasi dicat: Videatis, quod vos habeatis patientiam ad modum ovis et omnia patienter sustineatis.

Sic igitur per ista sex reducitur homo ad statum debitum et sic placet Altissimo et sic potest ad vitam aeternam pervenire, ad quam etc.