SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo V .

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, Lucae primo .

Verbum istud scribitur Lucae primo et est verbum caelestis nuntii, quo annuntiavit illud excellentissimum sacramentum, in cuius memoria hodie solemnizat Ecclesia. Possunt autem in verbo proposito tria notari, quae perfectam reddunt orationem; ipse enim Archangelus Gabriel tanquam bonus orator praemittit primo salutationem Virginis ad modum exordii, cum dicit: Ave, gratia plena: secundo, subdit annuntiationem conceptus virginalis ad modum narrationis, cum addit: Dominus tecum: tertio, subinfert benedictionem laudis ad modum conclusionis, cum subiungit: benedicta tu in mulieribus .

I. Salutans igitur Virginem Mariam, dicit Angelus: Ave, gratia plena, ut in sermonis sui exordio reddat Virginem beneuolam, docilem et attentam, secundum tria vocabula in salutatione contenta. Hoc autem salutationis exordium, quamvis sit breve, est tamen utile, quia datur nobis in eo forma salutandi Virginem; cum sit compendiosum, est tamen sententiosnm ; non enim sine causa Virginem salutatam vocat Archangelus Gabriel gratia plenam. Fuit enim Virgo Maria septiformi plenitudine plena.

Plena etenim fuit gratia sanctificante ad purgamentum foeditatis cnlpae, a qua fuit prorsus purgata per gratiam, ita ut de ea dici possit illud Ecclesiastici vigesimo sexto : Gratia super gratiam, mulier sancta et. pudorata. Mulier sancta, per purgationem mentis, et pudorata, per incorruptionem carnis, antonomastice est Virgo Maria, de qua Bernardus ad Lugdunenses scribit: " Fuit quippe Mater Domini ante sancta quam nata "; nec tantum sancta fuit, sed etiam pudorata: unde idem Bernardus subiungit: Puto, quod copiosior gratia sanctificationis in eam descenderit, quae non tantum eius sanctificaverit ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem ". Rationem autem huius plenae et perfectas sanctificationis assignat Propheta in Psalmo, cum dicit: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. Et propterea Anselmus dicit: " Decebat, ut illius hominis conceptio fleret de Matre purissima ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi".

Et ideo non tantum dicitur gratia, sed gratia super gratiam, pro eo, quod plena fuit gratia sanctificante. Dicamus ergo cum Angelo: Ave, gratia plena.

Plena etiam fuit gratia fortificante ad fulcimentum infirmitatis poenae, ne unquam posset superari in tentatione: unde sibi recte competit illud Proverbiorum undecimo : Mulier gratiosa inveniet gloriam. Mulier, inquam, plena gratia fortitudinis in pugna, inveniet gloriam laudis et honoris in victoria. Sed hanc mulierem fortem quis inveniet, quae caput conterat inimici et serpentis antiqui ? Hanc invenit Angelus salutando: sola enim haec est, quae fortitudine pedis contrivit caput diaboli et interemit universam haereticam pravitatem. Unde Bernardus : "Ipsa est quondam a Deo promissa mulier, quae serpentis antiqui caput virtutis pede contrivit, cuius plane calcaneo in multis versutiis insidiatur: sed sine causa: sola enim interemit universam haereticam pravitatem ". " Ipsa procul dubio caput contrivit venenatum, quae omnimodam maligni suggestionem tam de carnis illecebra quam de mentis superbia deduxit ad nihilum ". Unde ipsa sola potest gloriari, quod ipsam non reprehendat cor eius in omni vita sua. Et propterea ?Augustinus: " Cum de peccatis agitur, de sola Matre Domini nullo modo haberi volo mentionem ".

Dicamus ergo: Ave.

Plena etiam fuit gratia consummante ad supplementum defectibilitatis natnrae, ut nulla remaneret in ea vacuitas indigentiae, sed recte posset dicere illud primae ad Corinthios decimo quinto .- Gratia Dei sum. id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, quasi dicat: ipse Dominus dedit esse natnrae , et illud consummavit et perfecit per plenitudinem gratiae. Et ideo dicit: non fuit vacua, quia omnino fuit repleta. Unde Bernardus: "Quis vacuam dixerit, quam salutat Angelus gratia plenam? Neque hoc solum, sed adhuc quoque in eam superventurum asserit Spiritum sanctum. Ad quid, nisi, ut adveniente iam Spiritu sancto, plena sibi: eodem superveniente, nobis quoque fieret superplena"? Unde ipsa habuit gratiam consummatissimam super omnes, secundum quod dicit Hieronymus : " Sicut in comparatione Dei nemo bonus, ita et in comparatione Matris Domini nulla invenitur perfecta, quantumcumque virtutibus eximia comprobetur ".

Propter quod recte sibi possumus dicere cum Salomone, Proverbiorum trigesimo primo: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas, et cum Angelo salutare: Ave.

Plena nihilominus gratia decorante ad ornamentum honestatis vitae, ut nihil appareat in ea reprehensibile, et rectissime possit de ipsa dici quod dicitur de Esther, Esther secundo : Erat formosa valde et incredibili pulcritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Gratiosa erat et formosa non tantum corpnre, sed etiam mente, quia fallax gratia et vana est pulcritudo: mulier Umens Dominum ipsa laudabitur. Et quoniam pulcra erat intus et extra, ideo dicitur Canticorum quarto: Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te; quod exponens Bernardus de Virgine dicit: " Tota pulcra, quia Facie pulcherrima, corpore integerrima, spiritu sanctissima ". Et idem : " Virgo regia, gemmis ornata virtutum, geminoque mentis pariter et corporis decore praefnlgida, specie sua et pulcritudine sua in caelesLibus cognita, caeli civium in se provocavit aspectus, ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret et caelestem nuntium ad se de supernis attraheret ". Et hoc ipsum Hieronymus: " Si diligentius inspicias, nihil virlntis est, nihil speciositatis, nihil candoris et gloriae, quod ex ea non resplendeat ". " Erat enim multis candidata meritorum virtutibus et dealbata nive candidius Spiritus sancti muneribus, simplicitatem columbae in omnibus repraesentans ".

Plena etiam fuit gratia desponsante ad contubernium familiaritatis divinae, per quam assumeretur in vinculum indissolubilis copulae, ut ipsi possit recte aptari illud reginae Esther, sponsae Assueri, de qua Esther secundo : Ducta est Esther ad cubiculum regit Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius. Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius. Esther ista Virgo Maria est, quae ducta est ad cubiculum Assueri, quando per intimum amorem pervenit ad consortium divinae familiaritatis. Unde Hieronymus: " Totam impleverat Spiritus saucii gratia, quam totam incanduerat divinus amor, ita ut in ea nihil esset mundanum, quod violaret affectum, sed ardor continuus et ebrietas profusi amoris ". Unde non tantum dicitur habuisse gratiam, sed etiam super omnes mulieres, quia prae ceteris Deo familiarior est effecta, secundum quod dicit Bernardus: " Quam familiaris Christo facta es, Domina, quam proxima, immo quam intima fieri meruisti ! Quantam invenisti gratiam apud eum ! In te manet et tu cum eo: et vestis eum, et vestiris abeo; vestis eum substantia carnis, vestit te ille gloria suae maiestatis ". - Et propterea recte dicitur in praemisso verbo: posuit diadema regni in capite eius.

Plena fuit etiam gratia fecundante ad conceptum integritatis virgineae, ut conciperet sine omni corruptione: unde sibi dicit Angelus, Lucae primo : Invenisti gratiam apud Deum. Ecce, concipies in utero et paries Filium et vocabis nomen eius Jesum. Haec vere fuit gratia plena, quae " non tantum mentem, verum etiam venirem implevit". Unde Hieronymus: " Vere plena, quia ceteris per paries praestatur, Mariae vero se totam infudit simul gratiae plenitudo ". Et Bernardus : " Optimam partem elegit sibi Maria. Optimam plane, quia bona fecunditas coniugalis, melior autem castitas virginalis, prorsus autem optima est fecunditas virginea, seu fecunda virginitas: Mariae privilegium est, non dabitur alteri, quia non auferetur ab ea ". Et idem: "Inviolata et casia et integra Mariae viscera tanquam pascua aelerni viroris florem protulere, cuius pulcritudo non videat corruptionem, cuius gloria in perpetuum non marcescat".

Et propter istam plenitudinem fecunditatis virgineae debemus dicere: Ave etc.

Plena postremo fuit gratia redundante ad profectum salutis humanae, ut nemo sit, qui se abscondat a calore eius , secundum quod de ipsa potest exponi illud Ecclesiastici vigesimo quarto: In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. In me, inquit, omnis gratia viae et veritatis, quia Verbum genuit incarnatum: Verbum, inquam, unigenitum Dei Patris, plenum gratias et veritatis: et ideo sciens, se habere gratiam redundantem, omnes invitat ad suam plenitudinem. Unde Hieronymus : " Universale auxilium et praeparata protectio ad eam vigilantium, Christianorum quoque refugium ad eam concurrentium et consolatio tribula lorum, errantium via et redemptio captivorum est sancta Virgo Maria et mediatrix omnium apud Deum ". Et Bernardus: " De plenitudine eius accipiunt universi". - Et propterea confugiendum est ad ipsam, secundum quod ipse Bernardns hortatur: " Quid ad Mariam trepidet humana fragilitas? Nihil in ea durum, nihil in ea asperum, nihil austerum, nihil amarum; tota dulcis et suavis, tota misericors, omnibus offerens lac et lanam ". - Recte igitur dici potest: Ave, plena gratia redundante.

II. Sed licet Virginis gratia in omnes possit redundare quantum ad gratiae impetrationem, non tamen per infusionem: et licet in omnes redundet quantum ad sufficientiam, non tamen in omnes quantum ad efficaciam, sed solum in eos qui se reddunt idoneo?

ad suscipiendum. Sunt autem septem, quae nos preparant ad suscipiendam gratiam, ut sit septiformis dispositio, secundum quod septiformis est gratuitae vjrtutis perfectio.

Prima igitur.dispositio ad susceptionem gratias est rectitudo conscientiae in declinandis, quoniam lux gratiae oritur solis rectis corde ;Proverbiorum primo: Ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo. Lex matris est rectitudo consciente, quae docet bonitatem: Proverbiorum duodecimo: Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; vere qui bonus est per conscientiam rectam bonam gratiam sibi hauriet, quoniam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Unde illi soli possunt de bonitate gloriari et de gratia, quorum intentio est simplex et conscientia recta. In persona enim Beatorum dicit Apostolus secundae ad Corinthios primo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus. In simplicitate, inquam, rectae conscientiae et intentionis, non in duplicitate carnalis sapientiae et sophisticationis, quia cum illa non potest stare gratia: unde Ecclesiastici trigesimo septimo : Qui sophistice loquitur odibilis est; non est enim illi data a Domino gratia. Ille enim sophistice loquitur qui aliud profert extra in sermone et aliud habet intus in corde et facit in opere ut bypocritae, qui privati sunt munere divinae gratiae.

Secunda dispositio est certitudo confidentiae in exspectandis, quoniam illis solis divina misericordia impertitur et gratia, qui habent in ipsa fiduciam: unde ad hoc hortatur Apostolus ad Hebraeos quarto : Adeamus, inquit, cum fiducia ad thronum gratiae eius, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Thronus, in quo requiescit et residet divina gratia, est Virgo Maria, ad quam debemus accedere cum certitudine flduciae tanquam ad matrem et reginam misericordiae. "Ipsa enim, ut dicit Bernardus, est peccatorum scala et nostra fiducia et tota ratio spei nostrae ". Unde talem per ipsam apud Deum habemus fiduciam, ut, quidquid petierimus, impetremus, si cor nostrum fuerit in eius amore et devotionis gratia stabilitum; unde ad Hebraeos ultimo: Optimum est gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Parum enim prodest amore Virginis ieiunare sine orationis instantia et fervore et ipsius imitatione, secundum quod Bernardus hortatur: " Inpericulis, in angustiis Mariam cogita et invoca, et ut impetres orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum ". Nam si deseris, non potes in ea certitudinaliter confidere ac per hoc nec gratiam obtinere.

Tertia vero dispositio est latitudo benevolentiae in communicandis, pro eo quod in malevolam animam non introibit sapientia nec gratia.: sed ubi est amplitudo benevolentiae, ibi est abundantia gratiae, secundum illud secundae ad Corinthios nono: Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate;hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Et rationem huius reddit ipse Apostolus, quia qui parce seminat parce et metet etc. Qui vult ergo habere gratiam magnam, necesse est, ut habeat dispensationem amplam, secundum quod beatus Petrus hortatur in prima Canonica sua, quarto : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Bonus dispensator gratiae Dei est ille qui considerat Dei voluntatem, non suam utilitatem, qui dispensat secundum divinum praeceptum, non secundum suum placitum. Unde Dominus Matthaei decimo: Gratis accepistis, gratis date. Ille autem gratis dat, qui non tantum amicis et familiaribus et consanguineis, sed extraneis et ignotis et inimicis gratiam sibi datam communicat; unde Lucae sexto: Si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt etc, quasi dicat: nulla. Isti alterius dispensatores, qui semper quaerunt quod suum est, etsi habent gratiam graiis datam, gratiam gratum facientem habere non possunt. Illa enim est liberalissimae bonitatis, et ideo non potest requiescere in corde frigido et habitaculo parvo et operiri pallio brevi. Illud autem, quod maxime cor dilatat, est divina misericordia, quae est super omnem carnem ; unde Proverbiorum tertio: Misericordia et veritas te non deserant: circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis, cordis tui: et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.

Quarta dispositio est sollicitudo providentiae in eligendis: nemini enim datur donum gratiae nisi iis . qui ambulant per viam prudentiae et disciplinae, secundum quod dicitur Proverbiorum quarto : In omni possessione tua acquire prudentiam. Arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum ei corona inclyta proteget te. Modus autem acquirendi prudentiam est per doctrinam: et ideo Proverbiorum decimo tertio: Doctrina bona dabit gratiam. Illa est bona doctrina, quae docet hominem, quod debeat praeeligere et quaerere gratiam in corde, opere et sermone sicut doctrina Pauli Apostoli. Nam. ipse hortatur et sollicitat, ut gratiam sequamur et quaeramus in affectu, ad Hebraeos duodecimo: Contemplantes, ne quis desit gratiae Dei, scilicet per affectionis pigritiam. Sollicitat etiam, ut gratiam quaeramus in verbo ,- unde ad Ephesios quarto : Omnis sermo malui ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad. aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Sollicitat, ut quaeramus in facto: secundae ad Corinthios sexto: Adiuvantes exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis: et primae ad Timotheum quarto: Noli negligere gratiam, quae data est tibi. Optat hanc praecipue omnibus, quos salutat, semper dicens : Gratia vobis et pax a Deo. Hanc doctrinam prudentes acceptant, et fatui et stulti recusant; Ecclesiastici vigesimo : Sapiens in verbis se ipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur: et rursus, vigesimo primo: Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia.

Sapiens enim delectatur in verbis saluliferis, cuiusmodi sunt gratiarum actiones et benedictiones ; diffusa enim est gratia in labiis litis, et propterea benedicetur in aeternum. Fatuus econtra delectatur in mendaciis detractorum et adulatorum: unde Ecclesiastici vigesimo : Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius. Qui enim edunt panem illius falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum? Tales fatui sunt omnes, qui falsas laudes praeponunt veris et transitoria aetemis; tales carent prudentia in eligendis.

Quinta dispositio est arctitudo modestiae in utendis: nam illis solis datur gratia, qui restringunt concupiscentiam: unde primae Petri primo : Succinli lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem iesu Christi, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis: sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis. Lumbos succingere est omnem fluxum concupiscentias per modestiam refrenare, ut non tantum sit modestia. in opere et sermone, sed et in corde et in affectione. Nam cordis modestia et munditia principaliter impetrat divinam gratiam et amicitiam, secundum quod scribitur Proverbiorum vigesimo secundo: Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem, quasi dicat: ubi est munditia cordis, ibi est munditia oris, et ubi haee sunt, est et munditia corporis. Et haec triplex munditia et misericordia ubi est, subsequitur gratia et amicitia divina, quae liberant hominem a servitute peccati et damnatione aeterna et praesenti infamia, ut exclamat Apostolus ad Romanos septimo in persona hominis subiugati peccato: Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis huius? Et respondet: Gratia Dei per Iesum Christum: et rursus Proverbiorum vigesimo quinto : Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. Has antem servare non potes nisi per munditiam, nec munditiam habere nisi per modestiam et temperantiam: et ideo secundum consilium beati Petri debemus lumbos mentis succingere et sobrii esse. Haec enim duo necessaria sunt homini volenti continere,sciiicet ut restringat mentem et carnem: mentem, a cogitatu immundo, et carnem, a cibo et potu superfluo, et hoc ipse Ecclesiastes exemplo suo docet. Cogitavi, inquit, in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam; et ratio huius redditur Proverbiorum vigesimo: Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas: quitumque his delectatur non erit sapiens. Ad impetrationem ergo graliae et sapientiae necessaria est arctitudo modestiae.

Sexta dispositio est promptitudo obedientiae in exsequendis: ubi enim regnat inobedientia, non potest esse gratia; Proverbiorum tertio : Custodi legem atque consilium, et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis. Illa enim est perfecta et prompta obedientia, qua non solum promptus est obedire mandatis, sed etiam consiliis. Hanc antem promptitudinem non habet nisi ille qui paratus est subesse non solum maioribus, sed etiam inferioribus, secundum illud Ecclesiastici tertio: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: et ratio huius est, quia, sicut dicitur Iacobi quarto, su-perbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Et propterea Virgo Maria fuit gratia plena, quia fuit munitissima: et hoc prophetavit Isaias, quadragesimo : Omnis vallis exaltabitur, et omnis nons et collis humiliabitur: unde secundi Regum primo: Montes Gelboe ! nec ros nec pluvia veniant super vos etc. Nihil enim adeo impedit susceptionem gratiae sicut tumor superbiae; et econtra disponit timor reverentiae; Ecclesiastici trigesimo secundo: Audi taeens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

Septima dispositio est mansuetudo palientiae in sustinendis, sine qua gratia non potest haberi ner conservari ; unde Proverbiorum tertio : Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam,- maxime iis qui servant mansuetudinem per susceptionem contumeliae et iniuriae; primae Petri secundo: Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. Quae est enim gloria, si peccantes et colaphizari suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum. Haec autem non solum est necessaria ad gratiam consummandam, sed etiam ad conservandam et possidendam: unde ad Hebraeos decimo:

Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Facta est autem repromissio mitibus: mansueti autem hereditabunt terram ;et Mailhaei quinto: Beati, mites, quoniam ipsi possidebunt terram, scilicet terram cordis, quia in patientia vestra possidebitis animas vestras: possidebunt terram, id est Virginem Mariam, quae fuit terra benedicta: possidebunt autem eam, quia, cum ipsa sit mitis, praestabit eis omnia, sicut (dicit) Bernardus in auctoritate praemissa . Possidebunt etiam terram viventium, de qua Psalmus: Portio mea in terra viventium; ad quam etc. .