SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo 1 .

Purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia .

(Prothema). Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

TaDtae puritatis est Deus, cui servimus, quem . adoramus et colimus, quod nihil impurum acceptare potest et nihil purum detestari, sed abominatio sunt Domino cogitationes malae, plus, affectiones malae, et maxime, operationes malae. Quidquid immundum est in cogitatione, in affectione et in operatione, totum abominabile est Domino; sed sermo purus et pulcherrimus firmabitur a Domino: (hoc) intelligo sic, quod sermo purus est pulcherrimus et aptus et confirmatus est a Deo. Sermo purus est qui nihil falsitatis habet immixtum, nihil curiositatis, nihil vanitatis neque pusillanimitatis neque adulationis neque oblocutionis neque simulationis habet immixtum. Sed quando aliquis loquitur falsa vel ex vanitate, vel ex curiositate, ita quod nihil est in dictis suis nisi in pulcritudine verborum, quando est pusillanimis, id est, quando non audet dicere Veritatem, aut quando adulatur, aut obloquitur de absentibus, aut quando est simulator, scilicet quando aliud praetendit in sermone et aliud gerit in corde: tunc non est sermo purus: sed quando nihil habet de admixtione istorum et est punis, tunc est sermo pulcherrimus in conspectu Dei. Talis autem est sermo Dei, quantum est de se: Psalmus : Eloquia Domini, eloquia casta, argentum

igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Est sermo Domini oroenfum purgatum septuplum, quando nihil habet de admixtione simulationis et oblocutionis, adulationis neque pusillanimitatis neque vanitatis neque curiositatis neque falsitatis. Sed aliquando ratione loquentis vel audentium admiscetur ei aliquid de vanitate, aut de curiositate, aut de falsitate: et tunc non est sermo purus, quia loquens vel audiens non est purus: et omne receptum recipitur per modum recipientis : et quando vas immundum est, licet liquor sit purus, tamen ratione vasis immundi contrahit immunditiam, sicut quando loquens non habet cor purum neque labia pura, aut quando auditor non habet corda et aures puras. Sed quis faciet et creabit nobis cor purum? Dicit Isaias: Vae mihi! quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito: propterea, ne perdamus tempus nostrum, eamus ad ipsum qui potest purgare peccata et purgavit labia Isaiae, et rogemus, quod det mihi aliquid dicere etc.

Purgabit filios Levi etc.

Praesentis diei solemnitas, quae est de purificatione gloriosae Virginis Mariae, explanatur ex verbis istis, quae de Malachia sumuntur, quae si superficiali consideratione pensentur, nulla convenientia est verbi ad festivitatem, et absurde assumta videtur prophetia. Sed Spiritus sanctus altius perscrutatur nugatoria: ideo, si spiritualiter perscrutantur, convenientiam videntur habere cum solemnitate praesenli. Materia solemnitatis praesentis est purificatio gloriosae Virginis Mariae et oblatio primogenitae Prolis.

Virgo purificari non indigebat, neque Redemptor oblatione legali: unde Gregorius : " Si nihil aliud esset nisi litteralis memoria oblationis turturum et columbarum, non esset necessaria celebratio huius festi"; sed purificatio Virginis gloriosae significat purificationem ecclesiasticae hierarchiae, et oblatio Salvatoris inchoat oblationem sacrificiorum iustitiae in novo Testamento. Haec duo Spiritus sanctus exprimit per os Malachiae prophetae: primo, purificationem ministrorum Ecclesiae designatam per purificationem Virginis gloriosae, cum dicit: Purgabit filios Levi etc: secundo exprimit oblationem sacrificiorum iustitiae designatam per oblationem Filii Dei factam a Matre, cum dicit: Et erunt Domino offerentes etc. Non est perfectum sacrificium in mundo nisi illud, nec in veteri Testamento aliquid valebant sacrificia, nisi in quantum repraesentabant istud.

I. Primo, dico, purificatio gloriosae Virginis significat purificationem ecclesiasticae hierarchiae, quae habet duplicem purificationem: unam per gratiam baptismalem, aliam per gratiam poenitenlialem. Duo sunt genera peccatorum generalia, quae separant a regno, scilicet peccatum originale et actuale: et ideo (illa) dupliciter habet iustificari instar istius duplicis purificationis. Virgo gloriosa dupliciter fuit purificata, scilicet interius secundum veritatem, et exterius secundum repraesentationem; et ideo eguit gratia baptismali vel aequipollenti, quia secundum communem usum concepta fuit, et ideo peccatum originale contraxit: sed gratia poenitentiali non indiguit, quia peccatum actuale non commisit.

Dico igitur, quod Virgo gloriosa, ut inchoaret purificationem ministrorum Ecclesiae, interius purgata fuit et secundum veritatem per susceptionem gratiae sanctificantis, qua purificata fuit purificatione perfecta, quae designatur in Proverbiis , ubi dicitur: Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Integritas humariae naturae in Virgine gloriosa designatur per argentum: per rubiginem vero significatur peccatum originale, quod in utero matris contraxit: per ablationem rubiginis de argento intelligo gratiam sanctificantem, qua sanctificata fuit per gratiam excellentem, per quam culpa originalis deleta fuit ab ipsa quantum ad maculam, scilicet in mente ; quantum ad sequelam, scilicet in sensualitate ; et quantum ad causam, scilicet in radice e coniunctione animae cum carne vitiata. In aliis est peccatum originale et est sanctificatio ipsorum solum quantum ad maculam , quia relinquitur in eis sequela peccati quantum ad pronitatem, quam habent ad peccandum: sed beata Virgo ita sanctificata fuit, quod nullam pronitatem habuit in sensualitate nec inclinata fuit ad aliquod peccatum veniale. Purgata etiam fuit quantum ad causam peccati, scilicet in radice, quia habuit radicem omnis puritatis. Tantae puritatis fuit, quod non potuit esse maior puritas: unde Anselmus : " Decebat, ut illius hominis conceptio fieret de Matre purissima ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi ", per influxum gratiae sanctificantis in utero et extra eius uterum: et ex conceptione Filii tanta purificatione purificata fuit, ut nec macula nec sequela peccati nec causa peccati in ea remaneret.

Et hierarchia ecclesiastica fuit purificata per gratiam baptismalem; unde in Ezechiele: Tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus, cum dedero terram Aegypli desolatam. Terra Aegypti, id est terra idolis plena, desolatur, quando idola destruuntur. Dixit Dominus per Prophetam: Ascendet Dominus super nubem, et commovebuntur simulacra Aegypli a facie eius. Destructis idolis, incepit cultus Dei; purificabantur homines ante adventum Christi per circumcisionem, modo vero purificantur per baptismum et longe maiore purificatione.

Peccatum originale foedat ut macula, laedil ut infirmitas et ligat ut reatus: sed baptismalis aqua est purissima et purificat totam Ecclesiam sive ecclesiasticam hierarchiam, mundando a macula, sanando ab infirmitate et liberando ab obligatione. Et purificat animam, ita quod statim possit offerri in conspectu Dei: hoc est quod dicit: purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam, id est virtutem purificationis per Spiritum sanctum, qui per aquam designatur, et gratiam Spiritus sancti, quae per oleum significatur: et ideo oleum iungitur cum baptismate. Spiritus, aqua et sanguis mundant, ita quod Spiritus mundat in aqua a macula et sanat ab infirmitate et per virtutem sanguinis liberat a reatu. Apostolus ad Ephesios dicit de ista purificatione: Christus dilexit Ecclesiam, mundans eam lavacro in verbo vitae, ut liberaret eam a foeditate peccati: ut sit sancta et immaculata, tradidit se ipsum pro ea, ut exhiberet eam non habentem maculam aut rugam -etc. - Virgo gloriosa purificata fuit, ut conciperet Dei Filium, et per ipsum Ecclesia fecundatur et purificatur ex gratia baptismali sive ex aqua regenerationis: Apostolus : Despondi vos uni viro virginem casiam exhibere Christo. Agnosce igitur virginitatem,

qua Deus est pater tuus, et quomodo conceptus es per Spiritum sanctum, et mater tua est Virgo gloriosa, et hereditas est regnum caelorum. Si esses filias regis terreni et heres regni, non libenter vilificares te, ita quod custodires porcos; debes custodire gratiam baptismalem, quia, si perdimus eam, non poterimus eam recuperare. Audi, quid dicit Apostolus ad Hebraeos : Irritam quis faciens Legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiorcontumeliam fecerit?

. Audite, omnes, si quis inter vos est, qui gratiam baptismalem habeat, diligenter conservet eam: qui vero perdiderit, attendat, quanta poena dignus sit. Adoptatus es in filium Dei et fis servus diaboli, vendis te pro nihilo, scilicet pro modica delectatione peccati. -Patet modo, quomodo hierarchia ecclesiastica purificatur a culpa originali per baptismalem gratiam.

Sed quia ecclesiastica hierarchia frequenter patitur detrimentum in membris suis, ideo indiget resaturatione, per divinam gratiam, et est necessaria alia sanctificans, scilicet gratia poenitentialis. Et ad significandum istam purificationem purificati fuit Virgo gloriosa secundum exteriorem repraesentalionem ad istam initiandam et significandam: unde in Luca : Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum Legem Moysi, tulerunt puerum Iesum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. Dicit: secundum Legem Moysi: scriptum fuit in Lege Moysi: Mulier, si suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus et manebit in sanguine purificationis suae triginta diebus: et sunt quadraginta dies in universo. Dicit: si suscepto semine etc.; si sapiens est legislator, quare addidit, quod quilibet scit? Si nulla est mulier, quae possit parere masculum sine suscepto semine, quare dicit: si suscepto semine etc. ? Si vero aliqua mulier possit parere masculum non suscepto semine, dic tu, ludaee, quae est illa ? Non est haec nisi Virgo gloriosa ; ipsa enim non fuit immunda, quia de Spiritu sancto concepit. Igitur quantum ad Mariam, Lex Moysi non fuit ei obligatoria per necessitatem, sed per mysterium. Quid istud altum mysterium de numero quadragenario purgationis Mariae? - Dico, quod numerus quadragenarius est numerus transgressionis et numerus poenilentiae. Quod sit numerus transgressionis, hoc patet, quia dicit Dominus, quod quadraginta annis offensus fuit generationi illi. Peccatum transgressionis consurgit ex quadruplici numero, quia in peccato est suggestio, delectatio, consensus et operatio. Ducas istum quaternarium in numerum denarium, et habebis numerum quadragenarium ; ducas transgressionem, suggestionem, consensum et delectationem, in quantum sunt pugnantia legi divinae, habes numerum denarium ductum per quaternarium numerum, et sic habes numerum quadragenarium. Item, numerus poenitentiae est numerus quadragenarius, quia, si vis purgari, oportet, quod abstineas per quadraginta dies. In poenitentia requiritur integra recognitio peccati, detestatio peccati, accusatio sive confessio peccati, et tandem requiritur emendatio: ducantur ista quatuor per numerum denarium et consurgent in numerum quadragenarium. Si vis purgari, oportet, quod sit in te contritio, peccati confessio et emendatio: et ista haberi non possunt, nisi fuerit in te recognitio peccati. Recognitio ista communis est poenitentibus. et impoenitentibus. Igitur in numero quadragenario designatur integritas poeniteri liae ; et est in Maria non propter eam, sed propter Ecclesiam. Dicit, quod tulerunt puerum Iesum in Ierusalem, quae significat Ecclesiam. Purificatio ista quadraginta dierum designatur in Lege, in prophetia et in Evangelio. Moyses ad hoc, quod acciperet Legem, ieiunavit quadraginta diebus ; Elias vero ad hoc, quod perveniret ad secretum colloquium Dei, ieiunavit quadraginta diebus: et Christus, antequam inciperet praedicare, ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Hoc nobis necessarium est intelligere, quod est purificatio legalis, prophetalis et euangelica; et omnes istae significantur per purificationem Mariae Quaedam est purificatio ex timore discretionis iudiciariae, alia ex ardore aemulationis iustitiae, et tertia est ex dulcore miserationis supernae. Prima est legatis, secunda prophetalis et tertia est evangelica. Prima designatur in ieiunio quadragenario Moysi; secunda, in ieiunio Eliae; et tertia, in ieiunio Christi. Omnes autem purificationes istae designatae fuerunt in Virgine gloriosa. - Prima purgatio est legatis ex timore districtionis iudiciariae, de qua in Luca : Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et separabit triticum a palea, congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Christus, qui est ignis conflans, tenebit ventilabrum in manu sua, id est discussionem extremi examinis. Consideratio iudicii divini facit in nobis per gratiam quod futurum est in nobis per iustitiam punientem: Iob: Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli et territi purgabuntur. Consideratio damnationis angelorum inducit nos ad poenitentialem purificationem, quia Dominus comminando supplicia facit nos poenitere de culpa. Audite "fratres", dicit beatus Gregorius ,"nullus (securus) comparebit coram Iudice, qui non timuerit, antequam compareret"; non est illis commutatio, quia non timuerunt Deum. Hoc est cor Pharaonis, quod nec verbis, nec minis nec promissis mollitur; Iob : Deus mollivit cor meum, consideravi vias eius. Hic oportet incipere purificationem vestram, scilicet a timore.

Secunda purificatio, est (gratia) poenitentialis, (quae) est ex ardore aemulationis iustitiae; et ista est prophetalis: et est excellentior legali, et de ista dicitur in libro Numerorum : Omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur. Quod potest transire per flammas, scilicet caritatis ardentis; de qua dicitur: Lampades eius, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem. Dicit Spiritus sanctus, quod qui caritatem habet habet et ardorem; oportet transire per flammas, id est zelare divinam institiam, quia caritas est amor Dei et proximi. Istum zelum habuit Elias: zelo, inquit, zelatus sum: dicitur in Apocalypsi : Utinam frigidus esses, id est timens, aut calidus, id esamans: sed quia lepidus es, id est nec timidus nec amator, incipiam te evomere ex ore meo.

Quandp aliqui abominantur quae Dei sunt, tunc evomuntur ; scribitur in Apocalypsi: Suadeo tibi emere aurum ignitum. Nulli ita inepti sunt ad regnum caelorum sicut tepidi ; sunt sicut uxor Lot, quae stat sicut statua.

Tertia purificatio designata est per ieiunium Christi, proveniens ex dulcore miserationis supernae; et ista dicitur evangelica: Evangelium enim venit cum mansuetudine. Dixerunt Ioannes et Iacobus: Domine, vis, dicimus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? Et dixit Dominus: Non: ad hoc non veni. De ista purificatione dicitur in Tobia: Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata et facit inuenire vitam aeternam. Eleemosyna, dicituri (si) donans, stipportans et condonans quis fecit eleemosynam; Deus maiorem eleemosynam fecit, quae fieri potest: dedit Filium suum nobis et in hoc dedit nobis totum, quod habuit: Apostolus: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit f Haec est eleemosyna, quae purgat peccata. Avarissimi homines ! qui contrarii sunt Christo, qui omnia nobis dedit, quae habuit. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est ; et in Proverbiis dicitur: Per misericordiam et fidem purgantur peccata, et in Umore Domini declinatur ab omni malo. Si vis, quod eleemosyna tua sit purgatoria, oportet, te habere fidem, scilicet, quod non offendas Deum. Scelerati homines ! qui cogitant: Bene possum corrumpere virginem, quia maritabo eam. Impietatem praemittunt, ut pallienl eam misericordia. Quid est dicere: Vulnerabo te, et inveniam tibi medicum ? Oportet, cum misericordia fidem habere: sed si vis tenere fidelitatem Deo, oportet, te habere timorem, quia in timore Domini declinatur ab omni malo.

Ista purificatio praesupponit duas alias, scilicet purificationem Moysis et Eliae. Si a peccato non cessas et das eleemosynam, facis, ac si cum eleemosyna dares alapam. lstae purificationes tres sunt ordinatae, quia illa quae est ex timore, est sicut fundamentum ; alia vero, quae est ex dulcore miserationis divinae, est sicut complementum. Prima est purificativa tantum: secunda est purificativa et illuminativa: tertia vero est purificativa, illuminativa et perfectiva.

Haec tria simul fuerunt in Virgine gloriosa. Ipsa tota pulcra est, et macula non est in ea . Ipsa habet in se totum ecclesiasticae hierarchiae decorem; et modo est decor hierarchiae caeleslis. Ipsa est enim purgatrix, illuminatrix et perfeclrix. Fallor, nisi nomen Virginis importet ista tria. Maria enim interpretatur amarum mare, illuminatrix ei domina: ipsa suscepit gratias purgativus, illuminativas et perficientes. Purgativos gratias habuit, in quantum est amarum mare propter vehementissimum dolorem, quem habuit: scribitur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Habuit gratias illuminanles, quia tota fuit illuminata: et ideo recte vocatur Maria. Prima illuminatio venit ad eam de conceptione Verbi. De hierarchia caelesti non audeo aliquid dicere. Item, habuit gratias perficientes, quia perfecta fuit perfectione summa. Et quia istas gratias omnes habuit, ideo fuit purgatrix, illuminatrix et perfectrix:

Principalis interpretatio Mariae est stella maris, et ista interpretatio omnes alias comprehendit. Super illud Missus est Gabriel dicit Bernardus, quod " est stella praeclara, eximia, secura. In periculis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca: non recedat a corde, non recedat ab ore; et ut impetres orationis eius suffragium, non deseras imitationis eius exemplum ". Virgo gloriosa (est) maris stella purificans eos qui sunt in mari huius mundi, illuminans et perficiens. Sequamur igitur stellam maris purificantem per gemitum compunctionis amarae, stellam maris illuminantem per studium virtutis illuminalivae, stellam maris perficientem per votum perfectionis.

Primo, dico, debemus sequi stellam maris purificantem per gemitum compunctionis amarae; unde in Canonica Iacobi : Emundate manus vestras,peccatores, et dimittite opera peccatorum: et purificate corda vestra, duplices animo. Miseri estote et lugete et plorate: risus vester in lucium convertatur.

Emundate manus, peccatores. Omnes sumus peccatores: quis potest dicere: Mundus sum a peccato?

Purificate corda vestra, duplices animo. Habemus rationem, quae inclinat nos ad superiora, et habemus mulierem , scilicet sensualitatem, quae nos inclinat ad malum. Miseri estote, id est, humiliate vos; risus vester convertatur in lucium. Si quis haberet febrem, et ego dicerem ei: Rideas: ille multum indignaretur mihi; et si ego aliquem graviter vulneratum vellem ducere ad choreas, ille indignaretur mihi. Cogita flagitia, in quae poteris ruere, et gusta theriacam, id est amaritudinem poenitentiae. Christus potatus fuit amaritudine fellis, et Virgo gloriosa amaritudine doloris, et ad amaritudinem poenitentiae invitat nos Dominus per Isaiam, dicens: Vocabit Dominus ad fletum et ad planctum et ad cingulum sacci, et ecce, gaudium et laetitia, occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum; comedamus et bibamus: cras enim moriemur ; Iob: Gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Non libenter irem in solarium, ut caderem in profundum. Nos sumus hic sicut in solario: debemus nobis cavere de casu et disponere ascensiones in corde ; Psalmus : Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco, quem posuit. Sequamur igitur stellam maris purificantem per gemitum compunctionis amarae.

Secundo sequamur stellam maris illuminantem f per stadium virtutis illuminatae. Dicitur in libro Regum , quod Asa abstulit effeminatos de terra purgavitque omnes sordes idolorum, quae fecerant pa-tres eius. Asa interpretatur plasmatio Domini, per quem significatur animus imbutus legibus sapientialibus. Iste Asa aufert effeminatos de terra et idola, quae fecerunt patres eius. Effeminati sunt motus concupiscentiales, qui hominem reddunt sicut femi nam. Idola sunt phantasmata errorum, quae oportet te purgare, si vis ad sapientiam veritatis pervenire. -Dixit quaedam mulier Saracena: Vos Christiani superbissimi estis, qui dicitis, quod nulli salvantur nisi Christiani. Bene potest lex nostra esse bona, et similiter aliorum lex bene salvat. Et respondit ille: Lex, per quam homines salvantur, non est nisi veritas, et nostra lex nihil falsum habet admixtum, ideo salvat: sed omnes aliae leges habent falsitatem admixtam: ideo non salvant. Fides purificat: unde in Actibus : Fide purificans corda. Ista fides illuminat per studium veritatis: credite, scilicet per fidem veritatis: intelligite per rationem veritatis comprehensae per contemplationem. Per fidem oportet introire in regnum caelorum. Fides enim est ostiaria: quando ostiaria, quae purgaverat aream, non clauserat ostium,

venerunt latrunculi et in medio die interfecerunt regem Isboseth. Rex est qui se regere potest: quando iste efficitur piger, et fides, quae est ostiaria, obdormit: tunc intrant latrunculi, id est errores. Et dicit Apostolus : Quicumque aliud dixerit, quam fides ista dictat, anathema sit. Augustinus probat, quod gratia baptismalis plena gratia est in parvulis. Erant quidam nobiles in Africa, habuerunt unum baptizatum in domo eorum, qui tantae stoliditatis fuit, quod nihil intelligebat: immo si venerabatur, stabat in pace, non potuit tristari: reverebatur tamen dominum et dominam suam, quia ipsum nutriebant. Semel, quando quidam mala diceret de Deo contra fidem, surrexit animatus contra illum; sic fecit bis vel ter. Tunc dominus dixit mala de Deo contra fidem; et similiter contra ipsum surrexit animatus et contra dominum (et) dominam suam. Illud non potuit esse ex natura neque ex industria, sed ex gratia baptismali, quae adhuc fuit in eo, per quam veritas fidei fuit plantata in ipso.

Tertio sequamur stellam maris pet ficientem per votum perfectionis. Dicitur in libro Machanaeorum , quod Machabaeus, recuperato et purgato templo Domini, aediflcavit aliud altare. Ita super Legem Moysaicam data est lex Evangelii. Virgo gloriosa professa fuit paupertatem et virginitatem et non habuit unde posset offerre agnum: unde dicit Beda , quod obtulit " oblationem pauperum "; humillima fuit et subiecta viro, cum tamen non esset ei coniuncta per connubium. Exemplar fuit totius castitatis, paupertatis et humilitatis. Igitur esse humilem, castum et pauperem est aedificare novum templum Domino: et sic potest homo pervenire ad gloriam aeternam, ad quam nos perducat etc.

Collatio.

Purgabit filios Levi etc.

(Prolhema). Inspice et fac secundum exemplar, quod Ubi in monte monstratum est .

Exemplar hodie nobis propositum est Virgo gloriosissima. Ipsa est mons, de quo dicitur in Daniele , quod vidit Daniel lapidem abscissum de monte sine manibus, id est Christum natum de Virgine sine virili commixtione. Et secundum exemplar, quod videmus in beata Virgine, oportet facere. Ipsa enim est exemplar regulativum hierarchiae ecclesiasticae, et ideo dicitur stella maris. Dicebam hodie, quod purificatio Virginis gloriosae significat purificationem ecclesiasticae hierarchiae sive ministrorum Ecclesiae, et oblatio Salvatoris inchoat oblationem sacrificiorum iustitiae. Audistis, qualiter dupliciter purgata fuit secundum veritatem interius et secundum repraesentationem exterius: et significat duplicem purgationem ecclesiasticae hierarchiae, una est per gratiam baptismalem, alia est per poenilenlialem: et secundum triplicem purgationem, quae intelligitur in Virgine gloriosa: in quantum fuit purgata, habuit gratiam purificantem; in quantum fuit illuminata, habuit gratiam illuminantem, et in quantum fuit perfecta, habuit gratiam perficientem. Unde ipsa fuit purgatrix, illuminatrix et perfectrix, et ex hoc dicitur stella maris, quam stellam sequi debemus ut purgantem per gemitum compunctionis amarae, et illuminantem per studium veritatis illuminatae, et debemus ipsam sequi tertio ut stellam perficientem per votum perfectionis. Hoc est triduum, quo celebrato, invenitur Christus in templo, sicut invenit eum Simeon in templo, quando cantavit canticum suum , scilicet: Nunc dimittis servum tuum, Domine etc. Quia fuit purgatrix, ideo vocat eam salutare in Cantico suo, dicens: Quia viderunt oculi mei salutare tuum: quia fuit illuminatrix, ideo vocat eam lumen ad revelationem gentium: quia fuit perfectrix, ideo vocatur gloria plebis. Diximus in mane de purgatione, modo dicemus de puritate, quae debet esse in ministris Ecclesiae. Semper omnes debemus esse puri, quia omnes sumus clerici. De puritate et hostia dicemus, quam offeretis, quando eritis sacerdotes. Rogabimus in principio etc. Purgabit filios Levi etc. Sicut coeperam dicere, in purgatione Virginis gloriosae est exemplar purgationis hierarchiae ecclesiasticae, et ipsa est exemplar puritatis hierarchiae ecclesiasticae. Puritatem vero, quae debet esse in ministris Ecclesiae, explicat, cum dicit: Purgabit filios . Levi et colabit etc. Omnes ministri Ecclesiae debent esse purgati et colati. Verum est, quod Virgo gloriosa purissima fuit et exemplar puritatis, quae debet esse in ministris Ecclesiae. Et fuit in ea puritas summa propter excellentiam virtutum, quam habuit.

Secundum philosophos sunt quaedam virtutes cardinales et quaedam intellectuales: secundum sacram Scripturam sunt virtutes activae et contemplativae; secundum magistros sunt quaedam virtutes operativae et quaedam consuetudinales. Verum est, quod Spiritus sanctus datur per infusionem, sed habitus virtutum habentur per frequentationem. Verum est, quod Virgo gloriosa perfectissime habuit omnes virtutes. Virtutes speculativae sive contemplativae transcendunt activas, sicut aurum transcendit argentum, et finis transcendit ea quae sunt ad finem: unde dicitur in Evangelio, quod Maria optimam partem elegit .

Martha significat activam vitam et Maria vitam contemplativam. Propter puritatem intellectualium sive contemplativarum virtutum comparatur Virgo gloriosa auro: unde in Exodo: Arcam Domino de lignis setim compingite, deaurabis eam auro mundissimo. Arca, super quam erant duo Cherubim obumbrantia propitiatorium, est Virgo gloriosa, repleta luminibus deificis, circa divina tota intenta. Propter perfectionem autem virtutum consuetudinalium et operativarum comparatur beata Virgo argento; unde dicit Sapientia increata : Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. Genimina sunt virtutes operativae pullulantes. Transite, inquit Sapientia, ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Argentum electissimum et purgatissimum est Virgo gloriosa. Unde Salomon, volens exprimere summam puritatem Virginis, dicit in Canticis: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani: columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, media caritate conslravit propter filias Ierusalem. Ferculum a ferendo dictum, id est sedes, dicitur Virgo gloriosa; unde dixit quidam :

" Salve, Mater pietatis et totius Trinitatis nobile triclinium ".

Columnas (fecit) argenteas, id est cardinales virtutes et operativas fecit in Virgine gloriosa puras sicut argentum et perfectas, quia habuit virtutes animi iam purgati. Reclinatorium aureum, propter perfectionem virtutum contemplativarum. Coniunctio vero virtutum contemplativarum et operativarum fit per mediam caritatem: ideo dicit: media caritate conslravit. Ascensum fecit purpureum, id est sanguine suo rubricatum. Caritas media est inter virtutes cardinales et theologicas: secundum quod caritas est amor Dei, est virtus theologica: secundum vero quod est amor proximi, est virtus cardinalis (?). Purpura tincta est de sanguine conchilioriim, et est vestimentum regium et significat caritatem, quae patiens est et benigna: in quantum patiens est, tincta est sanguine Christi: in quantum est benigna, est indumentum regis adornati. Caritas, in quantum patiens, origo est virtutum activarum: in quantum amatrix est Christi, origo est virtutum contemplativarum. Virgo fuit arca de auro et argento purissimo, et fuit ferculum summi Regis. Inspice et fac secundum exemplar. Volumus esse boni ministri Virginis gloriosae ? Oportet, nos esse aurum et argentum electum, id est habere virtutes activas et contemplativas.

Oportet etiam, quod colemur. Sed qualiter celabimur? Certe, quasi aurum et argentum. Dico autem , quod virtutes activae et contemplativae colantur et perficiuntur in nobis dupliciter, scilicet per expugnationem tentationum, per exercitationem ipsarum virtutum initiatarum in nobis. Vis esse aurum? Oportet, te colari in igne tentationis. Est autem duplex tentatio: quaedam alliciens, et alia affligens, quia diabolus dupliciter tentat nos, scilicet affligendo per tristitias et alliciendo per delectationes ; igitur si vis esse aurum, oportet te vincere tentationes allicienter et affligentes. Salomon : Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Qui sunt laudantes nos? Certe exterior homo et inimicus. Miserum et magnum periculum est, quod homo concordat laudibus aliorum, quia laudes extollunt hominem et reddunt virtutem inanem, et de argento efficitur plumbum. Quando homo laudatur exterius a proximo, vel a se ipso, vel ab inimico; debet cogitare et dicere: Iste non laudat me, sed quem credit esse: laudabat quidem nimbum et credebat laudare aprum: ita laudant homines illum quem credunt esse alium. Dicit Beda , quod Dominus mirabiliter irascitur contra hypocritas, quia quod posset eis valere ad vitam aeternam dant pro obolo vanae laudis. Nolo, quod aliquis laboret ad virtutes propter laudes: non sum maior propter umbram, similiter non sum maior propter laudem tuam. Qui fugit non praecedit umbram. Alexander dixit optimum verbum; fuit plagatus in pede, et pes intumescebat ita, quod credebat mori ; et tunc dixit: Universa plebs laudat me, et dicit, me esse filium Iovis; sed plaga ista dicit, quod sum filius hominis. Soli Deo est honor et gloria .

Primum igitur conflatorium est tentationum alliciendum ; aliud conflatorium est tentationum affligentium, de quo dicitur in Ecclesiastico: Quoniam in igne probatur aurum et argentum; homines vero receptibiles, tentationis, in camino humiliationis. Quando poteris esse patiens nisi patiendo? Ita non poteris adipisci virtutes nisi virtuose agendo. Miles non est virtuosus, qui semper vult esse cum mulieribus et nihil vult sustinere. Facti sunt hodie homines vitrei ; volumus habere virtutes et nolunjus pati. Dicit Ieremias: Frustra conflabit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumtae. Argentum reprobum vocate eos.

Et non solum conflantur per expugnationem tentationum, sed etiam per exercitationem virtutum. Parum sciunt multi de exercitatione virtutum: exercitatio enim virtutum contemplativaium et activarum coniunctae sunt; sed prius est exercitatio virtutum activarum: non debet homo esse purus activus nec porus contemplativus.

Prius se habet exercitare in virtutibus activis, et debet sequi contemplatio: p ostea se debet exercere in contemplatione, et debet sequi acho. Prius, dico, se debet homo exercitare in virtutibus activis: unde Iob : Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. Prius praemittit argentum, quia prius oportet, hominem esse activum: quia prius est via quam terminus. Oportet, quod simus assistentes et ministrantes sicut Angeli. Duplex est hierarchia, scilicet caelestis et subcaelestis: subcaelestis est illa, in qua sunt venae argenti: caelestis vero hierarchia est illa, in qua est locus, in quo conflatur aurum: subcaelestis principium est virtutum operativarum: et per quas venae? Per incarnationem Verbi et per spirationem Spiritus sancti. Sine istis non est vera virtus. Christus est vera virtus, et ipsum oportet imitari.

Sed quomodo exercitato me in virtutibus ? Certe per meditationem Christi in cruce. Vis, quod Spiritus sanctus faciat cooperationem suam? Sis in oratione, quia Spiritus sanctus descendit super orantes. Meditalivi passionis Christi et orantes habent istud argentum, et hoc, quando manifestant in opere. Meditatio facit scire, sed operatio facit velle. Non potest habere aliquis istud argentum nisi ex frequentia bene operandi. Igitur cum gratia requiritur bona operatio. Illud est aurum et argentum, quod habere potestis. Si docerem vos invenire venas, in quibus possetis invenire anrum et argentum, libenter audiretis me: et non curatis de isto auro et argento. Quare appenditis argentum non in panibus ? Quaeritis argentum terrae, quod Deus dat impiis, sed argentum non quaeritis, de quo fiunt virtutes. De illo esset cogitandum. Igitur argentum habet venarum suarum principia.

Auro locus est, in quo conflatur, quia, sicut in subcaelesti hierarchia argentum habet venarum suarum principia, ita in caelesti hierarchia locus est, in quo conflatur aurum, et in quo sunt virtutes contemplativae. Dicitur in Apocalypsi , quod civitas illa est sicut aurum mundum, simile vitro mundo. Quis me levabit ad cogitandum de illa civitate ? Tria dedit nobis Deus, per quae possumus levari sursum ad contemplandum: spes levat animam in caelum; fides adducit, quia fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium: et amor in affectu et fides in aspectu et spes levant animam. Qui istas tres virtutes habet, scilicet spem, fidem et amorem, potest sursum levari. Talibus dicit Apostolus: Quae sursum sunt sapite: quae sursum sunt quaerite.

" Os homini sublime dedit caelumque tueri ".

Istud exercitium virtutum incipiens ab activa est veniens ad contemplativam: e converso incipiens a contemplativa debet redire ad activam, quia quod homo didicit in Scriptura debet facere in actione, ut, sicut audiunt, ita faciant: Psalmus: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri. Constructio versus istius est ista - hic est defectus unius dictionis - "cleros idem est quod sors "; unde dicit clericus, quando ei datur corona: Dominus, pars hereditatis meae. " Clericus est qui habet Deum partem, vel qui est pars Dei ". Si dormiatis inter medios cleros, id est, inter medias sortes et promissiones est promissio veteris Testamenti et novi: dormire est requiescere in sinu Christi per contemplationem ; Christus est propitiatorium in medio Cherubim , Christus est finis veteris Testamenti et initium novi. Pennae eius deargentatae, scilicet erunt, id est virtutes, per quas levabitur sursum, erunt in eo perfectae. Et posteriora dorsi eius in pallore auri, id est, affectiones men tales et intentiones nobilitatae erunt in contemplatione. Exerceatis vos non solum in scriptura humana, immo in sacra Scriptura; Psalmus: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Vultis colari? Studeatis habere virtutes activas et contemplativas.

II. Restat modo dicere de oblatione. Virgo gloriosa obtulit Filium, par turturum et duos pullos columbarum . Offerendo Filium obtulit sacrificium purissimum et piissimum. Sacrificium debet esse purgativum nostri et placativum Dei: et Christus fuit purus et pius. In designationem huius obtulit par turturum, quae est avis castissima, et columbam, quae est avis piissima.

Et hos offerimus sacrificium ; oportet, quod sacrificia nostra sint pura et pia. Beata Virgo cum Christo obtulit par turturum et duos pullos columbarum. Sacerdos, tu offers sanguinem. Christi ! oportet, te offerre pium et purum. Quis te docuit? Virgo gloriosa. Obtulisti Filium suum in manibus Ecclesiae, sicut fuit in manibus Simeonis gerentis? Grates Deo ! Visum fuit cuidam, qui habuit oculos spirituales, quod ille qui assistebat sacerdoti in Missa, perfectius recipiebat corpus Christi quam sacerdos. Qui debet offerre sacrificium, oportet, ipsum esse purum duplici puritate et pium duplici pietate.

Dico, quod oportet, ipsum esse purum duplici puritate : quia oportet, ipsum esse depuratum a faece carnalitatis et a cruore crudelitatis. Si vis bene cantare Missam, fac quod dicit Apostolus : Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hostiam sanctam, per castitatem: viventem, quia oportet, quod sit viva, non timore, sed amore gloriae; Deo placentem, scilicet, ut intendas magis placere Deo quam hominibus. Si velles offerre regi panem cum faetidis manibus, indignaretur rex. Custodiatis corpora vestra impolluta. Audivi de quodam vilissimo, qui foedatus erat turpitudine luxuriae, et cum offerret sacrificium istud, percussus est paralysi et nunquam fuit curatus. Non sic semper facit Deus, sed reservat quandoque ad damnationem.

Item, oportet, quod ille qui offert illud sacrificium, sit depuratus a cruore crudelitatis ; unde in Ecclesiastico: Immolantis ex iniquo oblatio est maculata: item: Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Es episcopus? Extorquens ab aliis quod offers, provocas Deum. Milites et alii multum provocant Deum, quia manus eorum plenae sanguine sunt ; respuit Dominus sacrificium istorum. Volet aliquis esse pontifex, qui est lictor et custos carcerum (?), et volet offerre sacrificium? Oportet, quod nihil habeat crudelitatis neque carnalitatis.

Item, oportet, ipsum esse pium duplici pietate, scilicet pietate divinae venerationis et supernae miserationis. De primo dicit Dominus : Sacrificium laudis honorificabit me; sed non est speciosa laus in ore peccatoris. Si non potes offerre thus, offer myrrham: si non es dignus agere gratias Deo, cogita et dic: Non sum dignus beneficio divino, sed suspensione, et tunc eris sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Columba gemitum habet pro cantu. - Secundo, qui debet offerre illud sacrificium oportet, ipsum esse pium pietate supernae miserationis: illud est sacrificium acceptissimum Deo, quia dicit Dominus : Misericordiam volo et non sacrificium. Illud sacrificium supportat proximum et placat nobis Deum.

Qui sic fuerit purus duplici puritate potest offerre sacrificium, et pius duplici pietate, acceptum Deo: quod nobis praestare dignetur qui cum Patre etc.