SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo III .

Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dubii fructum suum .

Qui est de terra de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit super omnes est. (Prothema). Verbum secundo propositum scribii tur in Ioanne, et est verbum, quod dixit Ioannes Baptista, quando discipuli eius loquebantur sibi de Christo. In quo verbo ostendit se indignum ad loquendum de Christo, et ostendit huius rationem, quia Christus de caelo est, et ipse de terra; et quantum distat caelum a terra, tantum distat nostra intelligentia a Christo, et sicut stultus reputaretur qui conaretur attingere caelum, sic etiam stultus esset qui per humanam loquelam et sapientiam vellet mysterium incarnationis Christi indagare. Et ego non sura dignus loqui de mysterio incarnationis et quibbet, qui potest dicere: Adhaesit in terra venter meus : et ego reputo me cum terrenis. Et quoniam ego sum minus sufficiens, in principio rogemus Dominum, ut. det mihi aliquod munusculum gratiae suae, quod Possim aliquid balbutire de mysterio incarnationis, quod sit ad honorem sui sancti nominis et ad salutem animarum nostrarum.

Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

Quia incarnationis mysterium simul est altissimum et profundam, ita quod sua profunditate est imperscrutabile, altitudine vero est inexplicabile, adeo ut Isaias dicat quinquagesimo tertio : Generationem eius quis enarrabit? et Ioannis primo dicat Ioannes Baptista: Cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti: convenientissimum fuit, nobis illud explicari quasi velatum variis et aptis similitudinibus ; ut enim dicit Dionysius : "Impossibile est, nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum ". Propter quod et eximius Prophetarum David, cui beneficium incarnationis divinitus fuerat repromissum, Spiritu sancto afflatus, in verbo proposito explicat nobis mirificum mysterium incarnationis, quod hodie peractum est per ministerium angelicum Archangeli Gabrielis et per assensum iotemeratissimae Virginis, sub metaphora terrae fructificantis in praedicto verbo, cum dicitur: Dominum dabit benignitatem etc. In quo vere incarnationis mysterium et beneficium describitur sub triplici consideratione: primo, ex parte principii supennfluentis, cum praemittit: Dominus dabit benignitatem: secundo, ex parte subiecti suscipientis, cum addit: et terra nostra: tertio, ex parte commodi subsequentis, cum subiungit: dabit fructum suum. Tunc enim perfecte cognoscitur Filii Dei benignissima incarnatio, si cognoscatur a quo et in quo et pro quo: quia tunc cognoscitur quantum ad principium, medium et ultimum, seu quantum ad antecedentia, concomitantia et subsequentia, in quibus consistit cognitio rei integra et perfecta.

I. Primo ergo in verbis istis describitur mysterium incarnationis ex parte principii supeiinfluenlis, cum dicitur: Dominus dabit benignitatem . Si enim quaeratnr ratio et causa principalis, quare Deus voluit incarnari: optime respondetur, quod huius ratio summa et praecipua est excellentissima benignitas Dei, a qua et secundum quam et propter quam facta est incarnatio Verbi. Propter quod et Propheta hoc beneficium benignitatem appellavit, quia a benignitate procedit, benignitatem praetendit et ad benignitatem perducit: et sic ad benignitatem comparatur secundum triplex genus causalitatis, efficientis scilicet, exemplaris et finalis. Et hinc est, quod beneficium incarnationis per se nuda consideratione recogitatum videtur dubium aut incredibile, comparatum ad summam benignitatem, fit certum et indubitabile. Si enim certissimum est, Deum esse optimum, certissimum est, ipsum esse benignissimum et beneficentissimum, et propter hoc convenientissimum est sibi attribuere beneficium summae benignitatis et beneflcentiae, ultra quam nulla possit benignitas excogitari ; et hoc quidem est, Deum assumere formam servi de utero virginali, quod non tantum est credibile , sed etiam certum et indubitabile, si attendamus, quid velit Propheta dicere: Dominus dabit benignitatem.

Primo enim insinuat, benignissimae incarnationis beneficium a summa benignitate procedere, iuxta. illud quod in persona viri spiritualis, loquentis cum Domino, dicitur in Psalmo : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua etc: et post: Tunc acceptabis sacrificium iustitiae etc. Constat, quod hoc beneficium acceptabile non erat nisi per Christi adventum: unde ad Hebraeos decimo, et sumtum est de Psalmo: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Quoniam ergo hoc sacrificium non erat dandum propter dignitatem meriti humani, sed propter benignitatem divini beneplaciti, ideo dicit: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua. Bona namque voluntas est illa quae benignitate se diffundit et misericordia condescendit; propter quod vir sanctus orat in Psalmo : Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua. Quia enim Filius Dei non tantum nostram naturam, verum etiam poenalilates suscepit: hinc est, quod incarnationis beneficium simul ex misericordia et benigni-- tale processit.

Secundo, summam benignitatem praetendere, iuxta quod dicitur ad Titum tertio : Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei. Benignitas namque Dei ante adventum Verbi incarnati quasi latuit, sed post adventum claruit, apparuit et manifestata fuit; et. ideo tunc incepit annus benignitatis, iuxta illud Psalmi: Benedices coronae anni benignitatis tuae. Corona benignitatis fuit beata Virgo Maria, quae designata fuit per mulierem amictam sole, et in capite eius erat corona stellarum duodecim. Et haec benedicta fuit a Deo, Angelo annuntiante : Benedicta, inquit, tu in mulieribus etc. ; et ex hoc campi replebuntur ubertate, gratiae. Propterea illi qui modo vacui sunt a gratia et repleti spinis, non spectant ad benignitatem anni, sed ad severitatem divini iudicii, secundum illud Psalmi: Dilexisti malitiam super benignitatem.

Tertio, ad summam benignitatem perducere, secundum illud ad Ephesios quarto : Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Ad hoc enim Deus beneficium hoc ex benignitate dedit et benignitatem in beneficio dato ostendit, ut suo beneficio et exemplo quasi duplici funiculo ad benignitatem trahendo faceret nos conformes Patri et Filio et Spiritui sancto: unde Lucae sexto: Diligite inimicos vestros, benefacite et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et erilis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Benignus namque est Dominus super malos, suscipiendo (eos), cum poeniteni: Ioelis secundo: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia, benignus et misericors est, patiens et multae misericordias et praestabilis super malitia: tolerando, cum peccant. Sed haec benignitas convertitur in iram his qui non convertuntur ad poenitentiam: ad Romanos secundo : Ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenilenliam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei.

Non est igitur Dei benignitas contemnenda, quia nullus est bonus, nisi ab ipso bonitatem accipiat et secundum ipsam bonitatem proficiat et propter ipsam ad benignitatem tendat: et hoc per beneficium incarnationis, quod nomine benignitatis Propheta notificat ex parte principii superinfiuentis, cum dicit: Dominus dabit benignitatem.

II. Secundo vero describitur beneficium incarnationis ex parte subiecti suscipientis, cum dicitur: terra nostra: et hoc quidem satis convenienter: sicut enim, si terra relinquatur suae ariditati, impossibile est, quod germinet, sed aquis irrigata efficitur fructuosa; sic et virginitas suae sterilitati relicta, non concipit, nisi fecundetur gratia superna. Et sicut non est incredibile, terram prius aridam, post irrigatam pluviis, germinare, sic nec virginem,concipere, scilicet Spiritus sancti gratia fecundante. Propter quod ad hujusmodi metaphoram plenius cognoscendam intelligendum est, quod terra ista sensibilis est aridissima proprietate, profundissima localitate, irriguissitna fontalitate, fertilissima fecunditate , ita quod una istarum proprietatum causa est et ratio alterius. Ideo enim terra est fertilis et fecunda, quia irrigua: ideo irrigua, quia profunda et in imo sita;ideo in infimo loco sita, quia maxime arida et opaca. His autem correspondent quatuor conditiones nobilitatis in terra nostra, scilicet beatissima Virgine. Maria, videlicet incorruptio virginea, subtectio reverentissima, sanctificatio plenaria et conceptio fructttosissima. In his figuris similiter una proprietas introducit aliam; nam incorruptio ex parte sui disponit ad reverentiam et subiectionem respectu Patris aelenii, haec, ad sanctificationem Spiritus sancti, et haec, ad conceptionem Filii Dei.

Fuit ergo beata Virgo Maria terra aridissima proprietate pro incorruptione virginea, in cuius figura dicitur Genesis primo : Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam: terram. Per terram sequestrauit) ab aquis intelligitur Virgo Maria elongata ab omnibus carnalibus et fluxibilibus concupiscentiis ; quod quidem fuit per votum arctissimae virginitatis, cui se Virgo Maria divino instinctu totaliter mancipavit et ipsam inter alias prima expressit. Ideo idonea erat caelesti Sponso mundissimo et castissimo copulari. Propter quod, Canticorum secundo: Flores apparuerunt in terra noun, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra. Turtur est avis castissima, ideo in voce turturis designatur votum perfectissimae castitatis. Haec vox audita est in beata Virgine, et ideo iam cessare debet omnis vox turpitudinis, fornicationis scilicet et libidinis, secundum illud ad Ephesios quinto: Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas.

Ad hoc, quod vox ista plene audiatur, necesse habemus nos exercere ad poenitenliam, secundum illud Psalmi : In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi: quia Sanctus Sanctorum in solis illis inhabitat, qui carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis secundum imitationem beatae Virginis.

Fuit secundo beatissima Virgo Maria terra pro-fundissima localitate pro subiectione reverenlissima: quod bene designatur Proverbiorum vigesimo quinto : Caelum sursum, et terra deorsum. Gloriosa namque Virgo Maria simul comparatur caelo et terrae: caelo, propter excellentissimam dignitatem et sublimitatem ; terrae; propter profundissimam humilitatem, quae duo simul iuncta fuerunt mirabiliter in beata Virgine. Cum enim ab Angelo salutaretur ut Mater altissima, ipsa profitetur se ancillam Christi: Ecce, inquit, ancilla Domini: et infra: Respexit humilitatem ancillae suae; Bernardus : " Magna et rara virtus, humilitas honorata "; et ideo erat convenientissimum , quod in eadem debebant simul caelestia et terrestria sociari, promerente hoc virtute humilitatis, secundum illud Psalmi : prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit. Quemadmodum enim terra, collocata in medio centro mundi, disposita est, ut omnia corpora caelestia ipsam directe aspiciant, ut ceterorum virtutes aggregentur in ipsa ad proles nobilissimas procreandas; sic et Virgo Maria per excellentissimam raam humilitatem disposita fuit ad omnem gratiam. -Et hinc est, quod, si aliquis vult aspici a divina graia, necesse est, quod humilietur et descendat ad terram. Quis enim sicut Deus noster, qui in altis habitat et humilia respicit in caelo et in terra? Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem.

Fuit tertio Virgo Maria terra irriguissima fontalitate pro sanctificatione plenaria, in cuius figura dicitur Genesis secundo : Homo non erat, qui operaretur terram: sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. Terra ista, in qua homo non est operatus, fuit Virgo intacta a viro, in quam descendit et a qua rursus ascendit fons aquae vivae et fluvius divinae gratiae, qui est fons aquae salientis in vitam aeternam. Hic irrigant universam superficiem terrae, quia non tantum sanctificavit animam Virginis, verum etiam carnem ad concipiendum Prolem absque omni macula concupiscentiae. Unde tota repleta fuit gratia sicut terra supernis pluviis irrigata: quod praevidens in Spiritu sancto Psalmista, dicit: Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Non tantum enim habuit Spiritum sanctum sanctificantem, verum etiam inebriantem, ut in alios etiam refundere). Descendit enim Spiritus sanctus in ipsam sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram . Ipsa enim ratione suae gratiae perfundit terram aridam cordis nostri, maxime quando per orationem clamamus et suspiramus ad ipsam, secundum illud Iudicum primo, quod dixit filia Caleb: Suspirauit, sedens in asino, et dixit: Terram arentem dedisti mihi, da et irriguum aquis: et sequitur, quod dedit ei Caleb iiriguum superius et irriguum inferius. Ipsa enim nobis impetrat gratiam lacrymarum tam pro peccatis nostris quam bonis aeternis.

Fuit sanctissima Virgo Maria postremo terra fertilissima fecunditate pro conceptione frucluosissima, secundum illud Isaiae quadragesimo quinto : Rorate, coeti, desuper, et nubes pluant Iustum: aperiatur terra et germinet Salvatorem. Coeti foraverunt in angelica denuntiatione et Spiritus sancti missione: terra aperta est in Virginis consensu, et geminauit Salvatorem in Filii Dei conceptione, solo divino imperio faciente, sicut solo imperio fecerat a principio terram germinare: Genesis primo: Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum, faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Lignum fructiferum illud Christus est, quem Virgo Maria concepit: prius tamen germinando herbam sanctarum cogitationum, affectionum, locutionum et operationum - Et ideo qui spiritualiter vult Christum intra se habere per benedictionem caelestem, oportet quod hujusmodi herbas germinet ex se plenaria voluntate, secundam illud Marci quarto: Ultro terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, quia prius est bona operatio, deinde gloriae exspectatio, postremo sequitur regni perceptio, ad quod non pervenitur, nisi prius in terra sanctificetur: unde ad Hebraeos sexto :Terra, saepe venientem super se bibent imbrem et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Non igitur simus similes Evae, ratione cuius dictum est Adae: Maledicta terra in opere tuo etc: sed potius Mariae, de qua in Psalmo: Benedixisti, Domine, terram tuam etc.; quae ideo benedicta, quia ad producendum fructum nobilissimum fecundata. Propter quod etiam dicit: et terra nostra dabit fructum suum etc.

Collatio.

Dictum est, quod in verbis propositis describitur mysterium incarnationis sub triplici consideratione, scilicet ex parte principii supereffluentis, ex parte subiecti suscipientis et ex parte commodi subsequentis. De primo dictum est, quod mysterium incarnationis a summa benignitate procedit, summam benignitatem praetendit et ad summam benignitatem ducit. Dictnm est etiam, quod ex parte subiecti suscipientis mysterium incarnationis nomine terrae designatur propter quatuor proprietates terrae, iuxta quas designantur quatuor dignitates in beata Virgine, et de his dictam est: nunc vero restat dicendum de tertio.

III. Tertio enim loco describitur mysterium incar-: nationis ex parte commodi subsequentis, cu m dici-- tur: dabit fructum suum, in quo incarnationis beneficium notificat ex parte commodi subsequentis; circa quod intelligendum est, quod virginalis conceptus est fructus istius terrae uberrimus. In cuius figura dicitur Leviticorum vigesimo quinto : Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum. Per annum sextum significatur sexta aetas, in qua conceptus est Christus: per tres vero annos tres status temporum, scilicet legis naturae, Scripturae et gratiae, in quo nullo modo salvatur aliquis nisi per Christum: licet in tempore gratiae fructus iste fructuosius et copiosius communicetur et altius honoretur, secundum illud Isaiae quarto: In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria et fructus terrae sublimis et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Est igitur fructus uteri virginalis sublimis et delectabilis, quia speciosissimus ad videndum, suavissimus ad odorandum, sapidissimus ad gustandum, efficacissimus ad sustentandum, pretiosissimus ad possidendum.

Primo igitur fructus iste est speciosissimus ad videndum per oculum fidei: Ecclesiastici trigesimo nono : Obaudite me, divini fructus, et quan rosa plantata super rivos aquarum fructificate. Fructus divini sunt omnes sancti et iusti, sed specialiter ipse Iesus Christus, qui est a Deo Patre genitus et a Virgine Maria conceptus per Spiritum sanctum, qui ex humana natura pullulavit sicut rosa de spina, quae inter flores ratione pulcritudinis obtinet principatum; Isaiae undecimo: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Hanc antem pulcritudinem habuit propter immunitatem omnis peccati, secundum illud Proverbiorum tertio: Primi et purissimi fructus eius etc: ipse enim purus fuit a peccati deformitate, a pronitate et possibilitate. Habet etiam propter luminositatem gratiae caelestis, quod insinuatnr in benedictione loseph, Deuteronomii trigesimo tertio : De benedictione Domini tetra eius, de pomis coeti et rore atque abysso subiacente, de pomis fructuum solis ac lunae, de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum. Quod dictum est, quia in Christo simul fuit lux sapientiae, quae designatur per solem, et prudentiae, quae per lunam: lux competens contemplationi et lux competens actioni; lux secundum statum patriae et lux secundum statum viae; lux Divinitatis et lux humanitatis in ipso per naturam fuit: et ideo in eum desiderant Angeli prospicere.

Est etiam secundo fructus suavissimus ad odorandum per desiderium spei, quod bene insinuatur Ecclesiastici vigesimo quarto , ubi attribui potest Virgini quod Sapientia dicit, de se: Ego quasi vilis fructificavi suavitatem odoris. Fructus iste suavis odoris Christus est, Sapientia Patris, quae dicit de se ibidem: In plateis sicut cinnamomum et balsamum aromalizans odorem dedi, quan tu m ad Divinitatem ; quasi myrrha electa dedi sudvitatem odoris, quantum ad humanitatem, quae passa est. Hic odor debet in nobis excitare desiderium perveniendi ad Christum, secundum illud Canticorum primo : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Unda et beatus Ioannes Evangelista: " Odor tuus, Domine, concupiscentias in me excitavit aeternas". Huios autem fructus tunc sentimus odorem, quando operamur bonum pro spe consequendi fructum istum, secundam illud primae ad Corinthios nono : Debetin spe qui arat arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Ista autem spes non permittit, hominem fatigari, secundum illud Iacobi ultimo: Ecce, agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum.

Est et tertio fractas sapidissimus ad gustandum per solatium caritatis, secandam illud Canticorum secundo : Sub umbra illius quem desideraveram sedi; et fructus eius, dulcis gutturi meo. Palato namque vivificato per spem caritatis nihil dulcius et suavius est quam Christus, qui est fructus vivificus: et hoc fructu reficitur quicumque per amorem approximat ad Christum, secundum illud Matthaei undecimo: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Caritas namque facit experiri dulcedinem caritatis et bonitatis Dei; et ideo prima inter fructus Spiritus (est) caritas: ad Galatas quinto: Fructus autem Spiritus est: caritas etc. Ipsa enim est, quae principaliter facit frui Christo tanquam sapidissimo cibo et fructu dulcissimo, secundum illud Deuteronomii : Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo. Per mel de petra et oleum de saxo durissimo intelligitur Christus, Deus et homo, natus de utero virginali: qui quidem fructus de campis Patriarcharum collectus fuit ad reficiendum eos qui contemnunt temporalia propter aeterna, secundum illud Ieremiae secundo : Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius. Carmelus interpretatur scientia circumcisionis, quia, nisi quis resecet a se desideria mundi, non pervenit ad dcgiislanda spiritualia charismata Christi.

Est etiam fructus efficacissimus ad sustentandum per exercitium virtutis, secundum illud Sapientias decimo sexto : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Sermo namque Dei est Filius Patris, Christus, Filius Virginis, qui est pastus salvationis omnium, qui digne accedunt ad ipsum. Illi autem sunt qui credendo, sperando, amando et imitando ei configurantur ; et ideo tales fructu summae virtutis pascuntur, quo in perpetuum conservantur; et ideo dicitur Proverbiorum undecimo: Fructus iusti, lignum vitae. Quia enim iustitia perpetua est et immortalis, ideo iustus refici debet eo fructu, qui ad immortalitatem perducit: et talis est fructus ligni vitae. Hic autem est Christus, secundum illud Ioannis sexto: Ego sum panis vivus, qui de caeb descendi. Hinc est, quod iste fructus expositus est nobis in cibum salutis quantum ad Sacramentum altaris, ad quod nullus accedit digne, nisi qui verbum Dei audit et facit. Talis enim homo non in solo pane vivit, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei . Si ergo Verbum Dei est cibusmentis, ergo perfectus cibus mentis consistit in Verbo processo, scilicet incarnato. Cibus igitur spiritus uniti carni est Verbum incarnatum, ac per hoc cibus hominis ambulantis per fidem, nondum per speciem, debet esse Verbum incarnatum sub velamine specierum, sicut in Sacramento altaris datur.

Est etiam postremo fructus pretiosissimus ad possidendum per bravium aeternae mercedis, secundum illud Psalmi : Cum dederit dilectis suis somnum: ecce, hereditas Domini, filii: merces, fructus ventris. Christus enim, qui est fructus uteri virginalis, erit nostra merces in patria, non qualiscumque, sed pretiosissima: unde Virgo potest dicere illud Proverbiorum octavo: Melior est fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo, quia ista sunt corruptibilia et defectibilia, ille autem incorruptibilis et indeficiens, qui non redditur nisi fideliter laborantibus, secundam illud Sapientiae tertio: Bonorum laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat, radix sapientiae. Quia autem idem est fructus et radix, idem principium et finis, idem Alpha et Omega : ideo, sicut radix caret initio, sic et fructus carebit termino. Fruemur igitur hoc fracta in gloria sempiterna, ad quam nos perducat etc.