SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo VII .

Fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae, Genesis secundo .

In hoc verbo commendatur ortus Virginis Mariae sub metaphora fontis ascendentis et irrigantis,

cuius non tantum describitur ortus, sed etiam aecensus sive profectus et fructus. Ascensus quidem tangitur, cum dicitur: Fons ascendebat etc., ortus vero, cum subditur: e terra: fructus vero, cum infertur : irrigans etc., ut sic intelligamus, Virginem non solum in ortu Virginem sanctam fuisse, rerum etiam in sanctitate profecisse et sanctitatem diffudisse.

I. Ortui autem fontis consuevit esse secretus, profundus et sapidus. Aqua enim fontis exit a mari colata per viscera terrae, per quam dulcoratur et subtiliatur: sic ortus Virginis fuit secretus per donum continentiae: Canticorum quarto : Hortus conclusus, soror mea sponsa.

Fuit profundus per donum reuerentiae; Ioannis quarto: Iesus fatigatus ex itinere sedebat sic supra fontem: et post sequitur, quod puteus alius erat, id est profundus. - Fuit sapidus per donum sapientiae; quarti Regum secundo , in figura egressus Eliseus ad fontem aquarum, misit in illum sol etc.

II. Ascensus autem fontis consuevit esse festinus, continuus et diffusus: sic ascensus sive profectus Virginis fuit festinus per multum fervorem: Canticorum quarlo : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, ouae fluunt impetu de Libano.

Fuit continuus per multum vigorem: Isaias: Eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.

Fuit diffusus per multum amorem: Esther decimo: Parvus fons, qui crevit in fluvium.

III. Fructus vero sive effectus fontis consuevit ad tria valere, scilicet ad lavacrum et ad votum et ad fomentum plantarum viridium, unde est purgativus, potabilis et praeservaiivus: sic Virgo Maria est fons purgativus, nobis obtinendo veniam: Zachariae decimo tertio : Erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae. - Est fons pototivui impetrando gratiam: in cuius figura dicebat Moyses Numerorum vigesimo: Domine Deus, audi clamorem populi huius et aperi eis thesaurum tuum, fontem aquae vivae. - Est fons praeservativus perducendo ad gloriam: Ioannis quarto: Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam; Psalmus: Apud te est fons vitae, quem nobis praestare etc.

S. BONAVENTURAE