SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo IV .

Statim veniet ad templum sanctum "uum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis, Malacbiae tertio .

In verbo praemisso promittit Propheta adventum Christi ad templum de propinquo futurum, secundum quod hodierna die fuit impletum. Et quoniam hic adventus utilis non est nisi quaerentibus ipsum sollicite et desiderantibus devote: ideo ipsum describit dupliciter: primum, ut sotliciie quaesitum, cum dicit: Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quaeritis: secundo, ut devote desideratum, cum subdit: et Angelus testamenti, quem vos vultis. Quaeritur autem Christus per fidem et desideratur per caritatem: et illis solis prodest adventus Christi, qui habent fidem per dilectionem operantem , mediante qua ipsi Christo tanquam capiti sunt compaginati, qui merito dicuntur filii Dei, et propter quos sanctificandos summus Sacerdos Christus ad templum venit.

Adventus autem Christi ad templum multiformiter habet intelligi, secundum multiformem intellectum templi . Nomine etenim templi secundum litteram intelligitur basilica materialis: secundum allegoriam vero, uterus virginalis: secundum tropologiam, anima fidelis: secundum anagogiam vero, Ierusalem caelestis: et secundum istum quadriformem intellectum exponi potest verbum praedictum.

Primo namque secundum litteram venit Christus corporaliter ad templum basilicae materialis in Ierusalem quadruplici ex causa, scilicet ad Legem exsequendam, exquirendam, aemulandum et explicandam ; et hoc secundum quadruplicem veritatem, scilicet vitae, nolitiae, iustitiae et doctrinae.

Primo igitur venit Christus ad templum ad Legein exsequendum , secundum illud Lucae secundo : Venit Simeon in Spiritu in templum, et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut faeerent secundum consuetudinem Legis pro eo; et ipse aecepit eum in ulnae suae. Consuetudo namque Legis erat, quod primogenita Deo offerebantur, et oblata redimebantur: et haec consuetudo duravit et durare debuit, usquequo ille venit, in quo oblatio et redemptio habuit perfici et impleri. Oblatio autem primogeniti perfecta non est, quousque offeratur ille qui est primogenitus simpliciter, nec redemptio, quousque redimatur ille qui est liber simpliciter. Hic autem est ille qui nulli subest, sed aequalis est Deo Patri, primogenitus ante omnem creaturam . In hoc igitur solo fuit Lex expleta quantum ad figuras et promissa: fuit etiam impleta quantum ad praecepta ob perfectissimam obedientiam. Cum enim in nullo esset subiectus Legi, voluit tamen servare Legis consuetudinem, ut exemplum daret obedientiae, secundum quod in Matthaei tertio dicit ad Ioannem Baptistam: Sic decet, nos implere omnem iustitiam.

Secundo venit ad templum ad Legem exquirendam, secundum illud Lucae secundo : Factum est post triduum, invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos: ut daret nobis formam et ostenderet, quod lex Dei ab ipsa pueritia est exquirenda, secundum illud Psalmi: Legem pone mihi, Domine etc. Datur etiam in hoc forma, ut nullus audeat prius docere quam discere, non a quibuscumque, sed a doctoribus veritatis. Invenerunt enim eum in templo non docentem, sed audientem et interrogantem; et hoc est, ad quod adhortatur Sapiens bonum adolescentem, Ecclesiastici trigesimo secundo: Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. In multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens.

Tertio venit ad templum ad Legem aemulandum, secundum illud Ioannis secundo : Ascendit Iesus Ierosolymam et inuenit in templo vendentes boveset oves et columbas. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo etc; et in alio Evangelio dicitur, quod cathedras vendentium columbae evertit. Zelus enim Legis maxime attenditur quantum ad cultum Dei. Nihil autem magis repugnat divino cultui quam domum orationis facere domum negotiationis, et maxime illius negotiationis, in qua spiritualia venduntur pro temporalibus, quibus Dominus potissime minatur, quia donum gratiae vendunt, quod, sicut est gratis acceptum, ita est graiis dandum . Et in hoc dat formam, ut ad templum debeamus venire ad orationem, non ad negotiationem, secundum quod dicitur Actuum tertio: Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, ubi ipse Petrus pauperi petenti eleemosynam respondit: Argentum et aurum non est mihi; ubi satis ostendit, quod ad templum trahebatur amore gratiae, non amore pecuniae.

Quarto ascendit ad templum ad Legem explicandam, secundum illud Ioannis septimo : Die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat, et mirabantur Iudaei. Per hoc insinuatur, quod diebus festivis vacandum est divinae legis doctrinae. Nullus enim est idoneus ad divinam legem explicandam et intelligendam nisi per Sabbati observantiam, per quam quiescat a culpa et omni affectione terrena. Unde hic quartus ascensus tribus praecedentibus debet esse coniunctus. Nullus enim potest esse doctor legis perfectus et explanator, nisi prius fuerit legis factor et exquisilor et aemulalor, secundum quod dicit ille magnus Doctor: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Et ideo voluit Dominus Legem docere in tempore sancto, videlicet in Sabbato, et in loco sancto, scilicet in templo, nt ostendat,

quod lex sua non est docenda nisi a viro sancto et justo. Haec, inquam, dicta sunt de templo iuxta litteram, secundum quod nomine ipsius templi intelligitur basilica materialis.

Secundum allegoriam vero nomine templi datur (intelligi uterus Virginis, in quo tota Divinitas cor- poraliter habitavit: et ideo recte dicitur Dei templum fabricatum divina potentia, adornatum divina sapientia, dedicatum divina gratia et adimpletum divina praesenlia. Debetur enim huios templi fabricatio potentiae Patris: adornatio, sapientiae Filii; dedicatio, gratiae Spiritus sancti; adimpletio, praesentiae Verbi incarnati. Cum enim sit " totius Trinitatis nobile triclinium ", est tamen Verbi incarnati speciale templum et hospitium.

Est igitur primo Virgo Maria templum fabricatum divina potentia, secundum quod insinuat Spiritus sanctus tertii Regum septimo , ubi dicitur, quod perfecit Hiram omne opus regis Salomonis in templo Domini. Opus namque regis Salomonis in templo Domini est assumtio carnis a Verbo in utero virginali, quod opus Hiram dicitur perfecisse: Hiram enim interpretatur vigilans plasmationi et significat Deum Patrem, Creatorem caeli et terrae, qui sua immensa virtute, sicut omnia produxit sine adiutorio virtutis alienae, sic corpus aptavit ipsi Christo in Virginis utero absque humani contactus auxilio seu ministerio: quod bene designatur primi Esdrae quinto, ubi dicitur de templo: Aedificabalur domus haec a rege Israel magno et fortissimo. Modus autem aedificandi insinuatur tertii Regum sexto , ubi dicitur, quod malletis et securisi et omne ferramentum non sunt audita in domo Domini, cum dedificaretur. In quo quidem quid aliud intelligitur, quam quod Virgo Maria facta est templum Filii Dei per omnipotentiam divinas virtutis absque strepitu humanae operationis ? secundum illud Psalmi: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.

Est etiam secundo templum adornatum divina sapientia, secundum quod de ipsa potest exponi illud primi Machabaeorum quarto : Ornauerunt faciem templi coronis aureis. Per faciem enim mens intelligitur: per fulgorem auri, cognitio: per coronam vero aeternitas designatur. Tunc igitur lactes templi coronis aureis est ornata, quando mens gloriosae Virginis illuminata fuit ad cognoscendum aeterna: scribitur Ecclesiastici vigesimo primo: Ornamentum aureum prudenti doctrina. Quoniam ergo Mater Dei fuit Virgo prudentissima, ideo mirabiliter et multipliciter divina Sapientia tanquam ornamentis aureis fuit ornata: quod bene designatur tertii Regum sexto, ubi dicitur: Nihil erat in templo, quod non auro tegeretur; et paulo post: Texit quoque Cherubim auro. Et omnes parietes templi

per circuitum sculpsit variis caelatum et torno. Et hoc est quod scribitur Canticorum primo : Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Est etiam tertio templum dedicatum divina gratia, secundum quod insinuatur secundi Paralipomenon septimo , ubi dicitur: Sanctificavit Salomon medium atrii ante templum Domini. In quo datur nobis intelligi, quod tam copiosa gratia sanctificationis in Virginem descendit, quod non tantum sanctificavit et dedicavit interius in mente, sed etiam exterius in carne, iuxta sermonem Angeli, Lucae primo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Igne enim divini amoris amplificata et consummata fuit in gratia et virtute Altissimi obumbrata et expurgata fuit ab omni concupiscentia. Et hoc est, quod insinuat Spiritus sanctus secundi Machabaeorum secundo, ubi dicitur: Obtulit Salomon sacrificium dedicationis et consummationis templi. In cuius sacrificii oblatione ignis descendit, et nihilominus nubes templum implevit, secundum quod dicitur secundi Paralipomenon septimo : in quo nihil aliud intelligimus nisi inflammationem graliae Spiritus sancti et obumbrationem virtutis Altissimi, ex quorum concursu dedicata est Virgo Maria, ut esset idoneum templum Christi. - Postremo Virgo Maria templum est adimpletum divina praesenlia, iuxta quod dicitur Isaiae sexto : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub ipso erant, replebant templum: Seraphim stabant super illud etc. Quid est istud quod erat sub Domino et supra Seraphim et replebat templum nisi humanitas Filii Dei ? quae replevit sacratissimae Virginis uterum et per consequens universum mundum: ratione cuius dicitur: Plena erat omnis terra gloria eius. Plenitudo enim, quae -fuit in Virgine Maria, redundavit in totam Ecclesiam: propter quod cantat universitas Sanctorum in Psalmo: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Haec misericordia Christus est, quam omnes Sancti desiderabant, clamantes : Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis, id est, Iesum tuum da nobis. Hanc misericordiam suscepit hodie Simeon in ulnas suas in medio tempti, quem. Virgo Maria prius susceperat in medio ventris sui. - Et quia miseris non est via egrediendi de miseria nisi sola misericordia, ideo confugiendum est ad misericordiam Virginis Mariae tanquam ad portam nostrae salutis: quod designatur Actuum tertio, ubi dicitur, quod vir claudus ponebatur quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa. Porta enim templi est misericordia, secundum quod designatur tertii Regum sexto, ubi dicitur, quod rex Salomon fecit in introitu templi postes de lignis

olivarum: per olivam enim intelligitur misericordia. Et haec porta dicitur speciosa, iuxta illud Ecclesiastici : Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. - Haec igitur dicta sunt de templo, secundum quod allegorice dicitur templum uterus virginalis.

Nunc autem restat considerare templum, in quantum secundum tropologiam templum Dei dicitur anima fidelis: de quo dicitur Ezechielis quadragesimo tertio : Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis. Consideratio enim templi materialis parum prodest ad erubescentiam habendam de peccatis: sed consideratio templi spiritualis, per quam cognoscitur perfectio virtutis, et per oppositionem confunditur deformius peccati. Sciendum est igitur, quod templum est locus cultus divini: a quo quatuor requiruiitur, ut possit in eo Deus debite coli et venerari, scilicet robur fundamenti, culmen aedificii, odor sacrificii et decor ministerii. Haec in templo materiali requiruntur materialiter, in templo autem spirituali reperiri oportet spiritualiter.

Debet igi-- tur in templo spirituali primo esse robur fundamenti, quod est cognitio firma per fidem non fictam , secundum illud ad Ephesios secundo: Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. Super hoc fundamentum stabilitur homo per fidem, quae est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Unde ipsi articuli fidei sunt quasi quidam lapides fundamentales, quod designatur tertii Regum quinto ubi dicitur: Praecepit rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, quia nulla potest esse superaedificatio virtutis, nisi substernatur veritas credendi, assentiendo omnibus articulis fidei, secundum illud Psalmi: Ingenerationem et generationem veritas tua, fundasti terram, et peimanet.

Secundo debet esse culmen aedificii, quod est intentio recta, secundum illud Ecclesiastici quinquagesimo , de Simone, Oniae filio, viro iusto et sancto: Altitudo templi ab ipso fundata est, duplex aedificatio et excelsi parietes templi. Tunc enim est duplex altitudo in templo, quando intentio recta nihil quaerit nisi regnum Dei et iustitiam eius, et per gratiam devenire ad gloriam: hanc intentionem rectam habere non possunt qui.sunt mali in manifesto vel in occulto, qui designantur per caecos et claudos: secundi Regum quinto: Caecus et claudus non intrabunt in templum etc. Caecus enim est qui in tenebris ambulat et nihil quaerit nisi bona praesentia: claudus vero est qui incedit duplici via et modo quaerit temporalia, modo quaerit aeterna. Et uterque istorum ejicitur de templo, quia, si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo, primae Ioannis secundo .

Tertio vero requiritur odor sacrificii, qui est affectio pia: de quo in Psalmo : In tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Invocatio enim fit per orationem; "oratio antem ut dicit Damascenus, " est pius affectus mentis in Deum " directus: et istud est sacrificium, quo placatur Deus in corde nostro tanquam in templo suo. Hoc autem sacrificium potissime offertur per spiritum contritum et humiliatum , ad quem disponimur per tribulationem; et ideo in Psalmo dicitur: Invoca me in die tribulationis etc.; praemiserat enim: Immola Deo sacrificium laudis. Hoc est enim duplex sacrificium, quod Deo maxime est acceptum, videlicet compunctio in prece et devotio in laude, ad quorum utrumque excitamur per tribulationem exteriorem, secundum illud lonae secundo : Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. Ut enim dicit Gregorius: Mala, quae nos premunt, ad Deum ire compellunt ".

Quarto requiritur decor ministerii, quod est conversatio sancta: de quo primae ad Corinthios tertio : Nescitis, quia templum Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis ? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Sanctitudo enim conversationis maxime competit templo Dei et violatio pudicitiae maxime repugnat eidem. Corpus enim et cor immundum habitaculum est spiritus immundi; et ideo non potest esse templum Spiritus sancti; et ideo secundae ad Corinthios sexto: Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus. Idola ista sunt turpissimae imaginationes, quae sunt in cordibus fornicatorum, in quibus dedignatur habitare Spiritus sanctus: et ,quia difficile est, cor nostrum a talibus simulacris custodire intactum, ideo cor nostrum cum summa vigilantia tanquam Dei templum est custodiendum. Hoc designatur primi Paralipomenon nono, ubi dicitur, quod ianitores per gyrum templi Domini morabantur in custodiis suis, ut, cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. Omni enim custodia servandum est cor nostrum , et sensus exteriores servandi sunt et claudendi cum vigilantia summa, ne intret mors ad animam per fenestras nostras.

Si quis autem in hoc templo recte conversatur, disponit se ad hoc, ut cum Christo veniat ad tem- plum desideratum, quod secundum anagogiam dicitur Ierusalem superna. Et hoc est templum deiforme per reuerentiam Patris: de quo in Psalmo : Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Nullus enim intrat Ierusalem supernam, qui non habeat maximam reverentiam ad Maiestatem divinam, secundum illud Apocalypsis septimo: Omnes Angeli stabant in circuitu throni et ceciderunt in conspectu throni in facies suas. Quis enim potest contueri summum Deum in Maiestate divina et severitate iudicii, quin prae reverentia cadat in faciem suam ? cum non solum mens eius dod sufficiat comprehendere, verum etiam nec admirari: propter quod in Psalmo: Sanctum est templum. tuum, mirabile in aequitate , quia immensitas virtutis suae magis est formidabilis et admirabilis quam perscrutantis et comprehensibilis ; unde Iob trigesimo septimo : Magnus fortitudine et iudicio et iustitia, et enarrari non potest. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi viden-tur esse sapientes: .

Est etiam deiforme per refulgentiam lucis, qua Christus secundum utramque naturam templum illud illuminat: quod designatur Ecclesiastici quinquagesimo : Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit intemplo Dei; quod recte intelligitur de Christo, qui refulget in templo superno, secundum quod dicitur in Apocalypsi, quod lucerna illius supremi habitaculi est Agnus, id est Christus Dominus, qui templum illud supernum illuminat quantum ad carnem et quantum ad animam et quantum ad Deitatem: quantum ad carnem lucet sicut stella matutina: quantum ad animam, sicut luna plena: et quantum ad Deitatem, sicut sol radians invirtute sua ; in qua quidem irradiatione manifestabuntur divina iudicia, quae nunc sunt occulta, quando aperietur nobis aditus ad illud templum supernum, secundum illud Apocalypsis decimo quinto : Vidi, et ecce, apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo; et exierunt septem Angeli de templo, vestiti l ino mundo: in quibus septem Angelis habentibus plagas irae Dei, secreta Dei iudicia possunt intelligi. Cum autem revelata fuerint, tunc omnia erunt nostris oculis nuda et aperta; unde dicitur Apocalypsis vigesimo primo: Ipsa civitas erit quasi aurum mundum, simile vitro mundo, quia, ut dicit Gregorius, "mentem unius ab alterius oculis carnis corpulentia non abscondet".

Est etiam tertio deiforme per cohaerentiam pons, quod designatur in Psalmo : Unam petii a Domna, hanc requiram etc, ut videam voluptatem Dommi et visitem templum eius. In illo enim templo, licet sit multiformitas meritorum et praemiorum, est tamen summa unitas per cohaerentiam pacis, ib ut omnium beatitudo sit quasi una: unde et in Psalmo dicitur: lerusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius m id ipsum. Si enim, ut dicit beatus Dionysius, "amor virtus est unitiva", ubi maior est amor, ibi maior est et pax et unitas et concordia. Hoc non est dubium esse in Ierusalem superna, in qua singulorum propria per caritatem fiunt communia : et ideo in solo illo templo est pax et requies sempiterna: et Deus dicitur ibi quiescere sicut in sede sua, sicut dicitur in Psalmo : Dominus in templo sancto suo; Dominus, in caelo sedes eius: et cum eo omnes Beati, secundum illud Isaiae trigesimo secundo: Sedebit populus meus in pulcritudine pacis etc.

Est etiam quarto deiforme per consonantiam laudis, secundum quod in Psalmo dicitur: In templo eius omnes dicent gloriam: hoc potissime veram erit in templo gloriae, secundum quod idem Propheta dicit: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Unde ibi completur quod dicit Augustinus in fine de Civitate Dei: "Videbimus, amabimus, laudabimus". Ad hanc laudem optare debent omnes pervenire et instanter petere cum Propheta : Salvos nos fac, Domine etc., ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur m laude tua, quia simul erit ibi gratiarum actio et vox laudis, propter quam finaliter facti sumus; ad quam nos perducat unigenitus Dei Filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.