SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo V .

Viso est area testamenti Dei in templo eius, Apocalypsis undecimo .

Inter omnes figuras sacras et secretas, quae in Lege ligurae a Domino Deo datae sunt et institutae, arca testamenti Domini ut sacratissima honorari praecipiebatur , et hoc non flebat casualiter nec irrationabiliter, sed secundum dispositionem supernae Sapientiae, quae tulerat Legem. Non ergo hoc flebat arcae, quia de lignis et auro erat artificialiter facta, sed quia arcana Dei secundum dictamen artis aeternae praefigurabat, aptissime. Unde et inter ceteras figuras, quae secundum multiformem sapientiam Dei multiplicem pariunt intelligentiam, arca testamenti est multitudine mysticarum intelligentiarum repleta, ut non sit in ipsa quod non ad aliquam intelligentiam spiritualem manuducat; pauca vel nulla sunt in ecclesiastica hierarchia, quae secundum variam intelligentiam Scripturarum figurari non possunt per eam. Arca enim secundum intellectum allegoricum, ut attestantur expositiones Sanctorum, ad Christum refertur et Ecclesiam ; secundum tropologicum, ad praelatum et animam sanctam; secundum anagogicum, ad caelesle arcanum et Ierusalem supernam: secundum mysticam ex omnibus dictis intelligentiam repraesenlat Virginem gloriosam, beatissimam Matrem Dei et Dominam nostram, sanctam Mariam, cuius nativitatem hodierna die celebrat sancta mater Ecclesia. Ipsius enim nativitatem et excellentissimam dignitatem in auctoritate praemissa beatus Ioannes Evangelista , elevatus in spiritu ad Apocalypsim intelligendam, describit, et hoc dupliciter, scilicet quantum ad excellentiam nascentis, cum dicitur: Arca testamenti Dei: et quantum ad refulgentiam nativitatis, cum subditur: visa est in templo .

Sub figura autem arcae testamenti multiplex Virginis dignitas insinuatur secundum diversa, quae Scriptura docet considerare in illa mystica arca. Proponitur autem in Scriptura illa arca quadrupliciter consideranda, scilicet quantum ad fabricam, quantum ad continentiam, quantum ad efficaciam, quantum ad honorificentiam. Si consideras arcam quantum ad fabricam, consideras eam secundum id quod est: si quantum ad continentiam, consideras secundum quod habet: si efficaciam, secundum id quod facit: si honorificentiam , secundum id quod recipit. Hoc est considerare ipsam secundum id quod ipsa est, secundum id (quod in ipsa est, secundum id) quod ab ipsa est, et secundum id quod est ad ipsam.

I. Fabrica autem illius arcae, ut insinuat Scriptura sacra, fnit materiae imputribilis, mensurae proportionalis, formae spectabilis et figurae quadrangularis, in quibus insinuatur dignitas Virginis gloriosae, quae fabricata fuit secundum artificium Filii Dei et Spiritus sancti. - Est igitur Maria primo arca testamenti quantum ad fabricam, quia materiae imputribilis per integritatem carnis, secundum illud Exodi vigesimo quinto : Arcam de lignis setim compingte mihi: Glossa: " Ligna setim levia et imputribilia, parum a qualitate albae spinae distant": in quo datur intelligi integritas gloriosae Virginis, quae ipsam levem fecit exonerando a pondere carnalitatis, et impulribilem sequestrando a contagio corruptionis quae quidem est in opere carnis. Quid enim aliud est virginitas quam quaedam imputribililas ? Unde Angustinus in libro de Virginitate : " Virginitas est in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio"; et e converso lascivia non est aliud quam putredo. Unde a concupiscentia nati sunt putridi; Iob decimo septimo: Putredini dixi: Pater meus es etc.: unde nos tanquam putridi et putrefacti merito corporaliter incineramur. Sed gloriosa Virgo- Maria, sicut vivendo et concipiendo non putruit per corruptelam concupiscente actualis: sic moriendo et exspirando non putruit per poenam incinerationis et vermis: et hoc quidem convenientissimum erat integerrimis et incorruptis visceribus uteri virginalis.

Secundo est arca testamenti, quia mensurae proportionalis per humilitatem cordis, secundum illud Exodi trigesimo septimo : Fecit Beseleel et arcam de lignis setim habentem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii. Per cubitum integrum plenae mensurio intelligit perfectam virtutem in prosecutione actuum; per semissem intelligit perfectam humilitatem in consideratione defectuum, et haec duo sunt, quae dant mensuram proporlionalissimam ad sustinenda dona divina, quae nec dantur negligentibus nec dantur arrogantibus: et haec duo praecipuissime fuerunt in Virgine Maria, quae simul fuit perfectae virtutis et profundae humilitatis. Nam, cum sibi diceretur: Spiritus sanctus superveniet in te, ipsa dicebat: Ecce, ancilla Domini etc.: haec est mensura in omnibus: unde ad

Philippenses tertio : Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. In cuius figura, Ezechielis quadragesimo: In manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo. Per senarium, perfectum scilicet numerum, figuratur perfectio in effectu: per palmum, humiliatio pro defectu. Propter quod Dominus discipulis dicentibus: Adauge nobis fidem, Lucae decimo septimo, cum feceritis, inquit, omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: et tunc est proportionalis figurae ad gratiam, tunc autem est prorsus improportionalis, quando imperfectus est secundum statum et praesumtuosus secundum suam reputationem, contra hoc quod arca debet habere cubitum et semissem.

Tertio, arca testamenti dicitur, quia est spectabilis in forma quoad honestatem conversationis ; Exodi trigesimo septimo : Vestivit Beseleel arcam auro purissimo intus ac foris. Et fecit ei coronam auream per gyrum. Per illud vestimentum aureum arcae intelligitur summae honestatis plenitudo, quae Virginem Mariam pulcram fecit et intus et extra ; unde Hieronymus. : "Si diligentius inspicias, nihil virtutis, nihil speciositatis, nihil candoris et gratiae est, quod non ex Maria resplendeat ".

Et nota, quod dicitur habere coronam auream per circuitum, quia in omnibus actibus habuit honestatem. Dicitur et deaurata intus et extra, quia oportet, quod verae honestatis decor ab interiori incipiat, ne sit homo hypocrita, et non sit similis arcae Domini, sed potius Bel, de quo dicitur Danielis ultimo : Ne erres, rex: quia iste intrinsecus luteus est et forinsecus aereus. Sic potest de hypocritis dici, quia, ut Dominus dicit, similes sunt sepulcris dealbatis. Qui vult ergo esse perfectae honestatis incipiat ab interiori deaurare arcam suam, et post etiam exterius, ut aedificet proximum. Sed de multis potest fiere Ieremias, Threnorum quarto : Quomodo obscuratum est aurum etc. Quarto dicitur arca testamenti, quia formae quadrangularis per aequalilalem quadriformis virtutis: Exodi vigesimo quinto : Facies et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos. Indicesque vectes per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis. Per angulos quatuor intelliguntur quatuor cardinales virtutes: per circulos in quatuor angulis, quadriformis obedientia divinorum praeceptorum secundum exigentiam quatuor virtutum: per vectes intelliguntur duo, quae nos vehunt in viam morum, scilicet timor et amor. Haec fuerunt perfecte in Virgine gloriosa, quae observavit perfecte divinam legem, obediendo ei secundum quadriformem virtutem cardinalem, scilicet prudentiam, iustitiam, temperantiam et fortitudinem, quae, licet habeant distinctionem, habent tamen connexiones et aequalilates et portantur per timorem et amorem perfectum, quae ipsam arcam portaverunt usque ad caelum. Et attende quod dicit, quod vectes nunquam debebant extrahi de circulis , quia timor et amor semper debent esse coniuncti cum virtutibus cardinalibus in exsequendis divinis mandatis: et sic fuerunt cum Virgine gloriosa, de qua Proverbiorum ultimo : Mulier timens Dominum, ipsa laudabitur etc. II. Considerata arcae fabrica, consideranda est nihilominus continentia, de qua intelligendum est, quod in illa arca materiali interius continebantur manna, virga et duae tabulae testamenti, et desuper ad consummationem duo Clierubim obumbrantia propitiatorium. Per hanc autem continentiam recte designantur illa quae interius fuerunt in Virgine gloriosa. Nam beata Maria fuit arca interius continens manna per dulcedinem gratiae; virgam, per virtutem fiduciae; Legem habens per rectitudinem intelligentiae; desuper duo Cherubim, per plenitudinem sapientiae; unde de omnibus, ad Hebraeos nono : Post velamentum secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum et arcam testamenti, cireumteclam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, superque eam erant Cliertibim gloriae obumbrantia propitiatorium, ubi praedicta quatuor exprimuntur.

Primo ergo Virgo Maria fuit arca continens manna per dulcedinem gratiae, quod figuratum fuit Exodi decimo sexto , ubi Dominus (dicit) ad Moysen: Sume tibi vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone illud coram Domino: super quo loco dicit Glossa: a Ideo de futuro dicit pone, ut intelligatur, tunc ante Deum posse reponi, quando futura arca erat ". Quando enim haec arca fabricata est et nata, tunc dulcedine gratiae fuit repleta, non propter se tantum, verum etiam propter generationum successionem; unde Anselmus : " Per plenitudinem gratiae tuae et quae super mundum sunt se gaudent restaurata, et quae in inferno sunt se laetantur liberata ". Nam caelestis gratiae dulcedo in ipsa reposita fuit, ut omnes ad ipsam recurrerent pro impetranda gratia: ad Hebraeos quarto : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Unde defectus non est nisi ex parte nostra, qui felle amaritudinis sumus repleti pro peccatis nostris: ad Hebraeos duodecimo:

Contemplantes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Unde quidam libentius bibunt fel nequitiae humanae quam dulcedinem gratiae divinae: Deuteronomii trigesimo secundo : Fel draconum vinum eorum etc. Sed, sicut dicitur ad Hebraeos ultimo, optimum est gratia stabilire cor, non escis etc.

Secundo etiam arca fuit continens virgam Aaron, quae fronduerat per virtutem fiduciae, in cuius figura, Numerorum decimo septimo , invenit Moyses, germinasse virgam Aaron in domo Levi. Dixitque ei Dominus: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi etc. Per virgam germinantem intelligimus virtutem fiduciae, per quam virga de radice Iesse idonea fuit ad germinandum florem Nazarenum sine virili semine per Dei promissionem et Spiritus sancti obumbrationem, cui Virgo Maria adhaesit fortius et fidenter; Proverbiorum ultimo : Mulierem fortem quis inveniet ? Procul et de ultimis finibus pretium eius, quia fiducia fortificat mentem et elevat ad bona futura et longinqua obtinenda, cuiusmodi sunt bona aeterna;et hoc potissime fuit in Virgine Maria: Ecclesiastici vigesimo quarto: In me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini. Ad ipsam autem transitur per contemptum temporalem et fiduciam in Deum, quae est virga germinantium fructuum divinorum: leremiae decimo septimo: Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius. Et econtra: Maledictus homo, qui confidit in homine etc.

Tertio fuit arca foederis continens tabulas testamenti per rectitudinem intelligentiae-, Exodi vigesimo quinto : Pones in arca testificationem, quam dabo tibi. Haec testificatio erat ipsa lex, quae scripta et posita fuit in arca testimonii, id est in corde beatissimae Virginis. Nam de ipsa dicitur Lucae secundo: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Sicut enim arca testamenti conservabat Legem Moysi, sic ista legem Evangelii per rectam intelligentiam veritatis fidei et totius legis Christi. Unde ipsa poterat dicere illud Psalmi: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus,volui et legem tuam in medio cordis mei, quia Evangelium a conceptu virginali incipit: et ideo in ipsa debuit collocari intelligentia legis Evangelii Unquam in loco aptissimo et securo: unde Ecclesiastici vigesimo sexto :Fundamenta aeterna, supra petram solidam, et mandata Dei, in corde mulieris sanctas, quia, aliis dubitantibus, in Virgine Maria firma et solida et inconcussa mansit intelligentia veritatis. Et ratio huios est, quia non tantum habuit intelligendam legis speculativam, verum etiam practicam et experimentalem: de qua dicit Philosophus, quod virtus est certior omni arte. Propter quod in Psalmo dicitur Christo: Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

Quarto fuit arca testamenti, quia desuper continens Cherubim per plenitudinem sapientiae: secundi Paralipomenon quinto Cherubim expandebant alas suae super locum, in quo posita erat arca. Cherubim interpretatur plenitudo scientiae, quae super arcam erant, quia Maria Virgo hae sapientia fuit plena, secundum quod dicit Bernardus : " Maria profundissimam divinae sapientiae penetravit abyssum, ut, quantum de creatura credi fas est, illi luci inaccessibili videatur immersa". Et quia arcana et secreta divinae sapientiae in se continebat, merito dicitur et est arca testamenti, quia in se continuit carnem Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Unde et quicumque ad sapientiam vult pervenire, oportet, ut per arcam deducatur ad propitiatorium, ubi Cherubim respiciunt se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, quia tota sapientia, quae in duobus Testamentis continetur, respicit ad Christum crucifixum: unde Paulus, sapientissimus Apostolorum, dicebat primae ad Corinthios secundo : Non indicavi, me scire aliquid inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.

III. Post haec consideranda est arcae efficacia, per quam repraesentalur Virgo Maria quantum - ad id quod est ab ipsa. Nam illa arca in figura Virginis efficax fuit: primo, in dirigendo proficientes, secundum illud Numerorum decimo : Arca foederis Domini praecedebat eos, per tres dies providens castrorum locum. Per istos tres dies intelligitur praesens vita, tota quantum ad initium, progressum et occasum: vel quantum ad triplex votum, per quod homo vadit in desertum Religionis, quasi per viam trium dierum, scilicet continentiae, paupertatis et obedientiae, et hoc manuducente beata Virgine, quae fuit pauperrima, humillima et integerrima. Ipsa enim praecedit et viam parat, quousque perducat in terram promissionis: Iosue tertio: Arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem: et sequitur, quod siccalae sunt aquae ad ingressum arcae, quia per adiutorium Virginis illa quae videbantur difficilia, fiunt facilia ad portandum.

Secundo etiam arca in figura Virginis erat efficax in defensando pugnantes; secnndi Paralipomenon sexto : Consurge, Domine Deus, in requiem tuam, t u et area fortitudinis tuae. Ideo fortitudinis dicitur, quia fortis est ad defensandum; unde canimus: "Da mihi virtutem contra hostes tuos". In huius figura, primi Regum quarto, afferamus, inquiunt, ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum, quia revera ipsa potest salvare. Verumtamen ibi subiungitur, quod non omnes salvavit ; et ratio huius est, quia ipsi erant foedati per idololatriam ; unde exterius venerabantur, sed interius contemnebant. Propter quod Bernardus: "In periculis, in angustiis Mariam cogita, Mariam invoca, et ut impetres orationis eius suffragium, non deseras conversationis eius exemplum ". Nam qui ore invocat et opere impugnat non est dignus exaudiri et salvari, sed potius condemnari.

Tertio efficax erat arca in reconciliando poe nitentes; Exodi vigesimo sexto : Pones propitiatorium super arcam testimonii in Sancta sanctorum. Quid per propitiatorium intelligitur nisi ille, per quem (est) remissio peccatorum ? Primae Ioannis secundo: Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris etc.; et istud propitiatorium (est) super arcam, quia ad ipsum accedimus per Virginem Mariam, quae tanquam mater misericordiae pro nobis ad Filium interpellat, iram Dei mitigat contra peccata nostra. In cuius figura primi Regum septimo: Factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Cariathiarim interpretatur villa deficiens, per quam intelligitur iste mundus, qui semper tendit ad defectum propter peccatum: sed tamen dies gratiae multiplicantur per sufficientiam Virginis gloriosae.

Quarto efficax fuit arca ad prosternendum rehelles: Numerorum decimo : Cum elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui: unde de Virgine cantamus versum: " Gaude, Maria Virgo " etc. Unde ipsa est mulier, quae contrivit caput serpentis; ipsa etiam est arca, quae percussit Philisthiim; primi Regum quinto : Illis circumducentibus arcam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis. In huius figura dicitur Iosue sexto, quod, arca Domini circuiente Iericho, ceciderunt muri Iericho, quia ipsa est, quae adversarios suos et Christi dispergit, sicut Esther Aman et sicut Iudith interficiens Holofernem et sicut Iahel Sisaram; ipsa enim est hostibus nostris terror sicut castrorum acies ordinata .

IV. Postremo consideranda est arca quantum ad honorificentiam, quae sibi fiebat, ut ex hoc intelligatur honor et reverentia, quae debet haberi ad Virginem gloriosam.

Ipsa namque sub figura arcae honori ficanda est obsequio concordi: in cuiusifiguram, tertii Regum octavo , congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Ierusalem, vi deferrent arcam foederis Domini de civitate David: in quo intelligitur, quod in honorem Virginis gloriosae unanimiter ad exhibendum sibi honorem et reverentiam congregari (debent) tam magni quam parvi, secundum illud primi Paralipomenon decimo quinto: Universus Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo. Nulli dubium, quin viri Israelitae, Deum Videntes, scilicet Angelum, deferant ei honorem cum omni concordia voluntatum. Et nos Israelitae debemus modo nostro ipsam honorificare, alioquin, cum ipsa diligat omnes, si odimus, aliquod obsequium nostrum non potest sibi placere: et hoc bene significat, quod deducebant eam in Ierusalem, quae interpretatur visio pacis: unde ipsa dicit Ecclesiastici vigesimo quarto: Et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requiem, et in Jerusalem potestas mea.

Secundo honoranda est obsequio humili: in cuius figuram, secundi Regum sexto , David erat accinctus ephod lineo. Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore buccinae. David, qui humiliter honorabat arcam, significat Christum, qui humiliter honorat Matrem Virginem gloriosam. Sicut enim exemplo regis humiliati ceteri humiliabantur libenter ad honorificandam arcam: sic exemplo veri David, id est Christi, qui se humiliavit ad honorem exhibendum isti arcae, quia erat subditus Matri, Lucae secundo, viri christiani debent humiliari et honorare ipsam, quia, cum ipsa sit magistra humilitatis, quanto quis magis sub ipsa humiliatur, tanto magis eam honorat. Sed sequitur ibi: Cum intrasset arca Domini in civitatem David, Michol, filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. Michol interpretatur omnis aqua, et significat sapientiam mundanam, quae despicit humilitatem christianam; sed verus Christianus respondet: Ludam et vilior fiam etc.

Tertio honoranda est obsequio celebri: in cuius figuram, secundi Regum sexto , abiit David et adduxit arcam Dei de domo Obededom: et erant cum

Dauid septem chori. Per istos septem choros, qui convenerant ad solemnitatem faciendam arcae, significatur concursus universitatis fidelium, qui debet esse distinctus, non confusus, sed ordinatus ad decantationem divinarum laudum. Et quia divinae laudes debent lotis viribus decantari, ideo subditur, quod David percutiebat in organis et saltabat totis viribus ante Dominum: et hoc, quia exemplum acceperat de percussione Ozae, qui non reverenter tetigerat arcam, et ideo percussus fuerat. Ibi enim dicitur, quod extendit Oza manum ad aream Dei, et percussit eum Dominus super temeritate. Ille enim extendit manum ad arcam irreverenter, qui turpe aliquid de ipsa cogitat.

Quarto honoranda est arca obsequio infatigabili; propter quod dicitur primi Regum tertio , quod Samuel dormiebat in tempto Domini, ubi erat arca Dei, quia continue servitio arcae intendebat, attendens illud Evangelii, quod qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde Iosue quarto (dicitur), quod sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quod fiet, cum perventum fuerit ad gloriam, ad quam nos etc.