SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo IV .

Qui creavit me requievit in tabernaculo meo.

Verbum istud scribitur Ecclesiastici vigesimo quarto , in quo secundum generalem ipsius intellectum describitur divinam habitaculum, et in quantum est a Deo, et in quantum est ad Deum. Describitur enim primo per comparationem ad actionem Opificis creantis, cum dicitur: Qui creavit me: secundo, per comparationem ad quietem hospitis inhabitantis, cum subiungitur: requievit in tabernaculo meo. Idem enim est Creator et inhabitator, quia idem est Deus et homo, Alpha et Omega. Secundum autem spirituales intellectus diversis potest satis congrue convenire : nam secandam intellectum litteralem convenit Virgini Mariae, in cuius tabernaculo requievit Dominus corporaliter: secundum allegoricum convenit militanti Ecclesiae, in cuius tabernaculo requiescit Dominus sacramentaliter: secundum moralem convenit fideli animae, in cuius tabernaculo requiescit Dominus spiritualiter: secundum anagogicum convenit caelesli curiae, in cuius tabernaculo requiescit sempiternaliter: et sic per omnem modum verum est quod dicitur: Qui creavit me requievit

in tabernaculo meo, scilicet litteraliter, allegorice, moraliter et anagogice.

I. Primo ergo dicat Virgo Maria: Qui creavit me etc, quoniam ei competit ad litteram: ipse enim Dominus Maiestatis requievit in eius tabernaculo, dum homo factos est in. eius utero: propter quod dicit eximius Prophetarum : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Sanctificavit utique per gratiam tabernaculum, quod fabricaverat formando naturam, ut posset nasci ex ea. Unde alibi idem Propheta: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Fundavit utique, hoc est, in gratia confirmavit, ut firmiter posset in ea quiescere. Et ideo addit: Deus in medio eius, non commovebitur, pro eo quod illud tabernaculum nunquam inclinabitur ad peccatum. Unde Bernardus ad Lugdunenses: " Puto, quod copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem ". Hoc autem bene figuratum fuit Exodi ultimo in isto tabernaculo figurali, ubi dicitur Moysi: linges tabernaculum cum vasis suis : et post sequitur: Postquam autem omnia perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. Tabernaculum istud est Virgo Maria: vasa sunt receptacula virtutum: haec omnia Dei Filius unxit, quando eam sanctificans, implevit gratia: post etiam sanctificationem ipse eam operuit, qui eam obumbravit et implevit gloria, ut nihil remaneret, nec in anima, nec in carne, quod non esset Divinitatis gratia plenum.

Requievit igitur omnium Creator in tabernaculo uteri virginalis , quoniam in eo statuit sibi cubiculum nuptiale, ut fieret noster frater: praeparavil solium regale, ut fieret noster princeps ; assumsit ornamentum sacerdotale, ut fieret noster pontifex. Propter nuptiale connubium Virgo Maria est Mater Dei: propter regale solium, regina caeli; propter sacerdotale ornamentum , advocata generis humani. Et ad haec omnia idonea erat Virgo Maria, cum esset de genere hominum, de genere regum et de genere sacerdotum. Dicat ergo amautissima Virgo Maria: Qui creavit me requievit in tabernaculo meo.

In quo statuit sibi cubiculum nuptiale: et hoc quidem fecit, ut humanam naturam sibi in virginali utero desponsaret, quod praevidens in Spiritu, dicebat prophetica certitudine Propheta David ": In sole posuit tabernaculum suum. In sole, dicit, id est in beata Virgine, quae recte sol dicitur, quia amicta fuit sole et impleta lumine claritatis aeternae, secundum illud Apocalypsis duodecimo: Mulier amicta sole et luna sub pedibus eius, propter munditiamnam ipsa luci comparata purior invenitur, Sapientiae septimo. Anselmus : " Decebat, ut illius hominis conceptio de Matre purissima fieret, ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi ", ratione splendoris in omni perfectione virtutis. Unde Hieronymus: "si diligentius inspicias, nihil virtutis est, nihil speciositatis, nihil candoris et gloriae, quod ex ea non resplendeat ". Recte ergo dicit: In sole, hoc est in beata Virgine. Et post subditur: tanquam sponsus, quia Virginis uterus thalamus fuit, in quo naturae humanae coniunctus est Deus, et eam deosculans, nuptiali est sibi foedere copulatus. Hoc bene figuratum fuit Genesis vigesimo quarto : Introduxit eam in tabernaculum Sarae, matris suae et accepit eam uxorem. Quid per Isaac antem intelligitur nisi Christus; quid per Rebeccam autem, quae muttum accepit , nisi humana natura, quae multum accepit dotis in hac desponsatione; quid per Saram nisi Virgo Maria, quae Mater fuit veri Isaac, intelligitur ? In hoc Sarae tabernaculum, id est sacrosanctum uterum, introduxit Dei Filius humanam naturam, ut eam sibi desponsaret, et omnium Creator noster fleret frater, et beata Virgo efficeretur omnium Sanctorum mater. Benedicta sit dies, in qua omnia haec facta sunt, quia per Virginem Matrem Deus effectus est noster pater: Dei Filius, noster frater. Ideo Bernardus loquens ad Virginem: " Beatam te dicent omnes generationes, quae omnibus generationibus vitam et gloriam genuisti. In te enim Angeli laetitiam, iusti gratiam, peccatores veniam invenerunt in aelernum. Merito te respiciunt oculi totius creatu rae, quia in te et per te et de te benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat recreavit".

In quo etiam praeparavit solium regale, ut fleret noster princeps, secundum quod Isaiae decimo sexto dicitur: Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo Da -vid. Solium illud recte intelligitur humana natura assumta, in qua Deus regnavit. Illud regnum dicitur praeparatum in misericordia, quia, etsi in opere incarnationis ostendatur potentia, sapientia, iustitia, potissima tamen ratio et causa incarnationis fuit Dei misericordia et nostra iuncta miseria. Unde Augustinus de Verbo Domini, sermone centesimo septuagesimo quinto: " Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Iesus venit in hunc mundum ob nullam aliam causam, nisi peccatores sal vos facere ". Et rursus : " Si homo non peccasset,

Filios hominis dod venisset ". Vel: in misericordia, id est in beata Virgine Maria, quae est regina misericordiae ; unde Bernardus : " Sileat misericordiam tuam, Virgo beata, si quis te in vocatam in necessitatibus suis sibi meminerit defuisse ". Recte igitur dicitur : Praeparabitur in misericordia solium, id est in Virgine Maria: et ideo subditur: et sedebit super illud in tabernaculo David, id est in Virgine, quae tabernaculum fuit David, veri Regis, id est Christi. In ea enim Dominus sedit et requievit, ut fieret noster princeps: unde Ezechielis trigesimo quarto: Servus meus David, princeps in medio eorum. Si David, princeps, Mater Domini non erit ancilia, sed domina et regina, domina utique omnium, dod solum terrestrium, sed et caelestium, ad quae se extendit ipsius imperium. Et ideo Anselmus: " O femina mirabiliter singularis et singulariter mirabilis ! per quam omnia renovantur, inferna remediantur, daeinones conculcantur, homines salvantur, Angeli redintegrantur ! Cur loquor, Domina, beneficiis tuis plenum esse mundum? Inferna penetrant, caelos superant: per plenitudinem enim gratiae tuae et quae in inferno erant se Laetantur liberata, et quae super mundum sunt se gaudent restaurata ". Et ideo beata Virgo omnium regina facta est.

Omnes ergo eam laudent, in eius honorem omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum , quia beneficia eius in omnes redundant. Et ideo Bernardus loquens de ipsa: " De plenitudine eius acceperunt universi: captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, iustus gratiam, Angeli Laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam, ut non sit qui se abscondat a calore eius ". Dicat ergo Virgo Maria: Qui creavit me requievit in tabernaculo meo.

De quo assumsit sibi ornamentum sacerdotale, ut cum illo introiret in Sancta: unde ad Hebraeos nono : Christus assistens. pontifex noster futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit senui in Sancta. Christus, pontifex noster, introiens in Sancta, transivit per uterum Virginis, in quo accepit pontificalem stolam, et per patibulum crucis, in qua obtulit sanctissimam hostiam, et per hoc Deo nos confoederavit. Haec duo tangit Apostolus in (illa) auctoritate: quantum ad dignitatem uteri virginalis dicit: per amplius tabernaculum: quantum ad excellentiam oblationis crucis dicit: per proprium sanguinem. Ibi enim vestimentum candidum et rubicundum , quod in utero Virginis sumsit. Hoc autem vestimentum voluit Dominus sumere in laberoaculo uteri virginalis, ut non solum ipse esset advocatus, sed etiam ipsa, ut per duas personas, quas impossibile est repelli, Filium scilicet et Matrem, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendum propositam spem, ad Hebraeos sexto. Ideo dicitur Levitici vigesimo sexto: Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos ultra anima mea, quia beata Virgo, nostra advocata, non potest non exaudiri; unde Bernardus : " Filioli, haec est peccatorum scala, haec est mea maxima fiducia, haec tota ratio spei meae. Quid enim ? Potestoe Filius repellere eam, aut sustinere repulsam? Neutrum plane. Invenisti enim, inquit Angelus, gratiam apud Deum. Feliciter: Semper haec inveniet gratiam: et sola est gratia, qua egemus ".

Ideo cum magna fiducia accedamus ad Virginem, et secure inveniemus eam in nostris necessitatibus, cum ipsa sit nostra advocata: et propterea Bernardus adhuc hortatur: " In periculis, inquit, in angustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca, non recedat ab ore, non recedat a corde: et ut impetres orationis eius suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias, ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans non erras, ipsa tenente, non corruis, ipsa protegente, non metuis, ipsa duce, non fatigaris, ipsa propitia, pervenis ": Recte igitur hoc tabernaculum venerandum et ad hoc tabernaculum confugiendum, in quo Dominus sic familiariter requievit, ut ipsa Virgo beata dicere posset veraciter ad litteram : Qui creavit me requieuit in tabernaculo meo. Et haec sufficiat dixisse de verbo proposito litteraliter intellecto.

II. Secundum intellectum allegoricum convenit praedictum verbum militanti Ecclesiae, in qua Creator omnium sacramentaliter requiescit, secundum quod tenet et praedicat recta fides. Et illud bene significatum est Exodi vigesimo nono , ubi dicitur: Sa-crificium est Domino oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam, ut loquar ad te. Hoc tabernaculum testimonii, in quo sacrificatur et vox eius auditur, est Ecclesia militans, quia, ut dicit Augustinus , " non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam ". Ibi etiam Deus loquitur, quia nulla doctrina voluntatem Dei manifestat nisi ea quae est fidei christianae. In hoc tabernaculo sacrificatur Domino oblatione perpetua, quia illud sacrificium, in quo Deus sacramentaliter requiescit, usque ad finem saeculi perseverabit, secundum illud Matthaei vigesimo octavo: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

In hoc autem tabernaculo requiescit Dominus ad populum suum sanctificandum: et ideo necesse est, ministros eius esse puros. Requiescit etiam ad populum suum erudiendum: et ideo necesse est, Iulius tabernaculi ministros esse eruditos sapientia. Requiescit nihilominus ad populum suum reficiendum: et ideo conveniens est, eius ministros abundare spirituali laetitia. Et haec tria accipiuntur secundum triplicem actum angelicae et ecclesiasticas hierarchiae; quod quidem est purgare, illuminare et perficere. Et primo igitur attendendum est, quod Dominus in tabernaculo militantis Ecclesiae requiescit ad populum suum sanctificandum et purgandum ab omni immunditia ; et ideo dicitur Exodi vigesimo nono : Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. Et habitabo in medio filiorum Israel. Ideo Deus haec sanctificat, ut sint ex sanctificatione sanctificantia. Illud namque tabernaculum est Ecclesia, secundum illud ad Ephesios quinto: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae; et in ipsa mundificat et sanctificat: et proplerea necesse est, eos qui in hoc tabernaculo ministrant, mundos esse, ut alios mundent exemplo et ministerio; unde scribitur Levitici decimo quinto: Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum, quod est inter eos.

Isti qui debent populum docere munditiam, sunt sacerdotes et levitae, ministri altaris, quorum officium est alios expurgare ; et primo a se ipsis debent incipere: unde Levitici decimo : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi.

Sed nunc dolendum est, quia ministri tabernaculi, qui deberent dare exemplum munditiae et qui deberent populum sanctificare, polluunt et deturpant: quibus comminatur Dominus per Malachiam, secundo: Contaminavit ludas sanctificationem Domini, quam dilexit: et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum. ludas, confitens, id est clericus, qui debet Domino in tabernaculo confiteri ; polluit sanctificationem, et ideo meruit potius desperationem quam orationis suae exauditionem. Talibus enim dicit Deus per Isaiam, Isaiae primo:Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Timendum est eis, ne illud eveniat, quod evenit filiis Heli, de quibus primi Regum secundo dicitur: Dormiebant cum mulieribus, quae observabant ad ostium tabernaculi:

et postea uno die occisi sunt, et totus Israel in fugam conversus est: et merito, quia de domo orationis fecerant domum prostitutionis.

Secundo requiescit Dominus in tabernaculo Ecclesiae militantis ad populum erudiendum: et illud bene significatum est Exodi trigesimo tertio : Omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra. Tabernaculum illud, ad quod recurritur pro quaestionibus dissolvendis, est ipsa Ecclesia, in qua Dominus, per legem suam docens quod iustum est, loquitur ad praelatum in mente et mediante illo ad subditos.

Praelati enim sive ministri Ecclesiae sunt medii inter populum et Deum, ut eis referant divina responsa: et ideo debent esse eruditi sapientia. Quod bene significatum est Numerorum undecimo : C011-grega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti, quod.senes populi sint ac magisiri; et duces eos ad ostium tabernaculi foederis facietque ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi. Optime dicit: quos nosti, quod senes populi sint ac magistri: senes, inquam, maturitate aetalis et vitae: magistri, propter scientiam et doctrinam, doctrinam scilicet juris divini, quae vere facit magistros sua profunditate, secundum quod dicit Augustinus ad Volusianum: "Tanta est profunditas Scripturarum christianarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte puerilia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliori ingenio conarer addiscere, tantaque non solum in verbis, sed etiam in rebus, quae intelligendae sunt, latet sapientiae altitudo, ut novissimis, acceptissimis flagrantissimisque cupiditate addiscendi hoc contingat, quod dicit Scriptura: Cum consummaverit homo, tunc incipiet ". Et post: ut sustentati onus populi.

Praelati enim Ecclesiae plus vocantur ad ministrandum quam ad quiescendum: plus ad onus quam ad honorem; et ideo qui quaerit quietem et honorem a Domino reprobatur, secundum illud Isaiae vigesimo secundo : Ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum: Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum: ecce, quod quaerebat quietem; et iterum: Excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi: ecce, quod quaerebat honorem; ideo subiungitur : Ecce, Dominus asportari te faciet, ficui asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic subleuabit te. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui. Et expellam te de slatm

tua et de ministerio tito deponam te. Non licet Igitur alicui quaerere sibi quietem in statu praelationis in tabernaculo Dominii sed certe nec in statu subiectionis ; unde Exodi trigesimo tertio: Iosue, filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo: in quo significatur, quod clerici in tabernaculo deberent esse assidui, illi maxime, qui de reditibus ecclesiae sustentantur ; unde Numerorum decimo octavo : Filiis Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo foederis.

Attendant igitur qui non ministrant in tabernaculo, et videant, si sana possint conscientia (vivere) , immo luxuriari de his quae sunt ad cultum et obsequium tabernaculi deputata. Sed ne aliquis habeat principaliter oculum ad decimas, ideo dicit decimas datas pro ministerio, non e converso: quod est contra illos, qui plus frequentant ecclesiam pro lucro pecuniae quam pro lucro vitae ueternae: et tales sunt digni eiici de ista, quia domum orationis fecerunt domum negotiationis.

Tertio requiescit Dominus in tabernaculo Ecc.le- siae militantis ad populum suum reficiendum; et hoc bene significatum est Exodi decimo sexto : Sume tibi vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor: et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras. Fecitque sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. Vas illud est Sacramentum: man est corpus dominicum, quod est cibus habens omne delectamentum et omnem saporis suavitatem: tabernaculum est Ecclesia, in qua repositum est Sacramentum altaris ad refectionem fidelium.

Sed quia refectio illa est spiritualis, ideo necesse est, ministros altaris esse ebrios spirituali laetitia; propter quod dicitur ad Ephesios quinto: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Hoc est quod Deus praecipit ministris tabernaculi Levitici decimo : Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis, tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii. Ratio linius est, quia spirituales deliciae et carnales sibi repugnant sicut ignis et aqua: et propterea ad llebraeos decimo tertio: Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt.

Sed nunc dolendum est, quia multi ambulant, quorum deus venter est, qui, cum deberent quaerere refectionem spiritualem in Domini tabernaculo, requirunt solatia carnalia in taberna: et isti merentur de tabernaculo eiici, quia domum orationis fecerunt domum comessationis. O utinam, Domine, venires et tabernam pnrificares !facto flagello de

funiculis, eiiceres eos qui domum sanctificationis fecerunt domum prostitutionis, domum eruditionis fecerunt domum negotiationis, domum spiritualis refectionis fecerunt domum comessationis ! Et sic in tabernaculo tuo remanerent ministri puri sanctimonia, eruditi sapientia, elnii sapienliali laetitia, per quos populum tuum posses purgare, illuminare et perficere, sicut decet.

III. Quantum autem ad intellectum moralem verbum istud praedictum competit fideli animae, in cuius tabernaculo requiescit Dominus spiritualiter; unde Iob : Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me ? Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris ? Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo? Hoc est verbum veri poenilenlis, qui recordatur baptismalis innocentiae, et memorantis illud tempus, in quo Deus indubitanter inhabitabat in eo, et desiderantis per poenitentiam recuperare innocentiam, ut Deum in tabernaculo corporis sui sentiat habitare.

Sed ad hoc, quod Dominus in tabernaculo isto requiescat, necesse est, ipsum esse quietum, quia factus est in pace locus eius, sicut dicit Psalmus. Triplici autem ex causa consuevit tabernaculum inquietari, scilicet propter hostilitalis incursum, propter tempestatis impetum et propter civitatis tumultum. Contra incursum hostilitalis debet tabernaculum collocari - in fortitudine caritatis: contra impetum tempestatis, in valle humilitatis: contra tumultum civitatis debet collocari in solitudine paupertatis.

Primo ergo debet collocari in fortitudine caritatis: iob quinto : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum; et post: Et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam non peccabis. Istae sex tribulationes, ex quibus Deus liberat, et septima, in qua non tangit mulum, sunt impugnationes, quibus vexatur anima, ut recedat a bono. Sed ab his omnibus liberat Christi caritas, sicut dicit Apostolus ad Romanos octavo, ubi septemplicem explicat tribulationem; ait enim: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? quasi dicat: nullum horum; et ratio est, quia caritas iungit nos cum Deo, qui est turris fortissima ; et ideo dicebat Iob, decimo septimo: Libera me, Domine, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me: et propterea subditur in auctoritate praeniissa: Et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum, utique si habueris eminentem caritatem. Et ideo Apostolus subinfert: Certus sum enim, quia

neque mors neque vita neque Angeli neque principatui neque virtutes neque instantia neque futura neque fortitudo neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei. - Et ideo in tali tabernaculo Deus requiescit. Si autem caritatem quis non habuerit, Deus in tabernaculo non invenit quietem, quia tot sunt, quae miseram animam conculcant, quod Deus non habet in ea partem. Unde in persona hominis vexati ab inimicis dicitur Iob decimo nono : Simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Venerunt, inquam, per tentationem, fecerunt viam, per iniquitatis perpetrationem, obsederunt in gyro, per malam consuetudinem. Secundo vero expedit, collocari tabernaculum cordis in valle humilitatis, ut Deus ibi requiescat: nam ventus vanitatis non permittit, Deum quiescere in corde superbo: et propterea Psalmus : Excelsus Dominus, et humilia respicit, scilicet de propinquo, et alta a longe cognoscit. Hoc bene signatum fuit Genesis decimo octavo: Apparuit Abrahae Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Per situm tabernaculi in convalle intelligimus humilitatem; sicut enim per montes superbos, sic per valles humiles accipere possumus. Per sessionem in ostio tabernaculi intelligimus meditationem mortis: tunc enim homo sedet in tabernaculi ostio, quando considerat egressum de hoc mundo, et haec est consideratio, quae mentem multum humiliat, et tali menti Deus apparet et in ea requiescit et epulatur, sicut ibi subiungitur in eadem historia. Sed valde notandum est quod dicitur, quod Abraham processit obviam ex ostio tabernaculi, et Sara risit post ostium tabernaculi: quia qui memores sunt mortis visitationes divinas suscipiunt, non alii, qui obliviscuntur, cum a Domino vocantur et exspectant tempus futurum.

Si quis ergo vult, quod Deus requiescat in tabernaculo, statuat illud in infimo loco per humilitatem et mortis recogitationem; nam si in alto loco praeparat, non Domino habitaculum praeparat, sed Pharaoni; quod figuratum est Exodi primo, ubi dicitur de Pharaone et filiis Israel: Praeposuit eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni. Isti magistri operum sunt illi qui sua industria exaltati sunt in hoc saeculo. Hos Pharao praeponit filiis Israel, cnm eos statuit ante eorum oculos in exemplum, dicens : Vade, et tu fac similiter: et facit, ut per eos aedificet domos altas, in quibus ipse habitet: nam diabolus, qui de caelo corruit, libenter ruinosa (inhabitat): Proverbiorum decimo septimo: Qui altam facit domum suam quaerit ruinam; et propterea non est mirandum, si Deus tabernacula sua in montibus recusat.

Tertio nihilominus opportunum est, tabernaculum cordis nostri collocari in solitudine paupertatis -quia sollicitudo et fallacia divitiarum non sinunt Deum quiescere in corde: unde Iob trigesimo nono : Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. Quo verbo ostendit Dominus quod ipse est qui liberat hominem a servitute avaritiae et a vinculis cupiditatis et pro multitudine civitatis ad locum desertum perducit, pro pinguedine divitiarum sterilitatem paupertatis commutat. Hoc autem Deus facit his qui mundum istum relinquunt, qui significati sunt per Rechabitas, leremiae trigesimo quinto, quibus praecepit pater eorum: Domum non aedificabilis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris. Haec sunt tabernacula Iacob, de quibus Genesis vigesimo quinto: Iacob vir simplex, habitabat in tabernaculis. Haec sunt tabernacula, de quibus, Matthaei decimo septimo , Petrus ait ad Dominum: Domine, bonum est, nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, propter triplex bonum, quod est in Religione: verum est utique, quod bonum (est), nos hic esse cum Petro et cum Iacobo simplices.

Sed multi, considerantes horum tabernaculorum simplicitatem, derident habitatores eorum; unde Iob duodecimo: Deridetur enim iusti simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Quae sunt ista tabernacula praedonum n isi corda avarorum ? Isti audacter provocant Deum, qui omnia dedit in manus eorum, cum derident exemplum pauperum et eius imitatores, secundum quod dicitur Lucae decimo sexto: Audiebant omnia haec Pharisaei, qui erant avari) et deridebant illum. Sed timere debent quod, comminatur Deus per Oseam, Osee nono : Desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum: Iob de cimo quinto: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Et propterea debet unusquisque saniori consilio dicere cum Propheta: Elegi abiectus esse in domo Dei mei, magis quam habilare in tabernaculis peccatorum; nec immerito, quia vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Multi refugiunt tabernaculum Religiosorum propter austeritatem et sterilitatem; sed non est timendum, quia vox exsultationis et salutis in tabernaculis eorum.

Si quis antem ad haec tabernacula velit consurgere, vitare debet eorum impugnationes. Quidam enim impugnant: malitiose laudando, qui significantur per Balaam: dicitur enim Numerorum vigesimo quarto: vocatus, ut malediceret tacob, e contrario laudavit et benedixit: Quam pulcra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! Ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula, quae fixit Dominus: sed postea sequitur, quod pessimum consilium dedit. Sic est de illis qui statum Religionis laudant et magnificant et volentes ingredi retardant.

Occulte detrahendo: isti figurantur per Ismaelem, de quo dicitur Genesis decimo sexto : Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suoium figet tabernacula. Ferus, propter crudelitatem detractionis, quae facit eum comedere carnes proximorum, quibus detrahit: et ideo dicitur: manus eius contra omnes, quia omnibus detrahit; et certo manus omnium contra eum, quia dicitur Iob trigesimo sexto : Iudicium pauperibus tribuit.

Vel: manus omnium contra eum, quia omnes, quotquot in Religione perseverant, hoc ipso clamant, eum esse mendacem, quoniam dicunt: Quam bonum est, nos hic esse! et illis magis credendum est tanquam.expertis. Nemo enim scit, quae sunt in tabernaculis Religiosorum, nisi qui in eis requiescit et dormit. Quod bene significatur Genesis vigesimo octavo: Cum euigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

Et haec dicta sufficiant de tabernaculo, in quo Dominus requiescit spiritualiter, cuiusmodi est anima fidelis. IV. Quantum autem ad intellectum anagogicum competit praediclum verbum caelesti curiae, in cuius tabernaculo requiescit Dominus sempiternaliter: de quo in Psalmo : Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Et respondet: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. Non enim pervenitur ad gloriam per solam mali evitationem; nam " ex puris negativis nulla fit arguitio syllogistica ". In hoc autem tabernaculo sempiternaliter requiescit, in quo est omnis mali absentia, omnis 6oni praesentia et utriusque duratio sempiterna. Et in his tribus consistit laus perfecta, propter quam tabernaculum illud est amabile Domino et desiderabile sanctis hominibus. - Est igitur in illo tabernaculo omnis mali absentia, secundum quod innuitur Apocalypsis vigesimo primo : Ecce, tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque lucius neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Hoc totum erit in aeterna beatitudine, in qua Deus inhabitabit cum hominibus, protegens eos ab omni malo, et a malo doloris et a malo timoris: propter quod dicitur Isaiae quarto: Tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. Hoc erit tabernaculum gloriae, in quo abscondet nos Deus in die malorum.

Secundo vero, in illo tabernaculo erit praesentia omnis boni: unde Isaiae trigesimo secundo : Sedebit populus meus in pulcritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Anima namque, quae desiderat omne bonum. non quiescit, quousque habeat omne bonum. Si ergo in tabernaculis gloriae erit perfecta pax, planum est, quod erit omnis boni sufficientia, immo superabundantia. Erit enim ibi plenitudo quietis et quies securitatis et securitas ubertatis. Et in primo quietat desiderium rationalis: in secundo, desiderium irascibilis: in tertio, desiderium concupiscibilis: et propter haec tria dicit: Sedebit populus meus etc. Psalmus: Transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

Tertio, in illo tabernaculo erit utriusque duratio sempiterna: propter quod dicitur Isaiae trigesimo tertio : Respice, Sion, civiutem solemnitatis nostrae; oculi tui videbunt lerusdlem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. Illud igitur tabernaculum aeternum erit, et ideo beati, qui habitant in hoc tabernaculo, quia in saecula saeculorum laudabunt Dominum.

Clamet igitur anima nostra et dicat: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: quod fere deficit. " Quis enim sufficiat enarrare, illius superbe civitatis quanta sint gaudia, Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre "? ecce, omnis boni praesentia; " nullo mortis metu affici "; ecce, mali absentia: " incorruptionis munere laetari "; ecce, duratio sempiterna. Ad haec igitur tabernacula nos perducat ille qui requievit hodie in tabernaculo uteri virginalis, Iesus Christus, Dominus noster, cui est honor et gloria etc.