SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo VI .

Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim, Apocalypsis duodecimo .

Si caelum sumatur pro Ecclesia triumphante,- tunc est thema de assumtione beatae Virginis: si autem de Ecclesia militante, tunc est thema de nativitate eiusdem.

Ipsa est ergo signum , signum, inquam, itineris, foederis, amoris: itineris, quia stella maris: unde columna nubit per diem et columna ignit per noctem. Est etiam signum foedent, figurata per columbam missam de arca. Arcum meum ponam in nubibus et recordabor foederis ; item, haec est tabernaculum foedem. Est etiam signum amoris; unde rubut ardebat et non comburebatur .

Est etiam virga florens, frondens et fructificans; unde: Egredietur virga de radice lette. Item: A luna est lignum diei fetli. - Item, hoc signum est signum prognosticum, demonstrativum, rememorativum: prognosticum liberationis , demonstrativum dilectionis, rememorativum humiliationis. Prognosticum liberationis: unde Isaias : Propter hoc dabit Dominus: ipse vobis signum: et in Canticis dicitur: Aurora insurgens; aurora, quando solem attulit: consurgent, quando resurrexit et nos secum surgere fecit.

Item, ipsa est signum demonstrativum caritatis: pulcra ut luna: testis in caelo fidelis . In Canticorum secundo nominatur amica per excellentiam. Unde in Ioanne: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat Mater Iesu ibi, quia nuptiae incarnationis factae sunt ibi, id est in loco transmigrationis. Unde David: Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu .

Item, hoc est signum rememorativum humiliationis: unde: Respexit humilitatem anciUae suae. Item, Ecclesia: " Memento, salutis auctor " etc.

Sic ergo beatissima Domina fuit tignum magnum, magnum, inquam, novitate, dignitate, utilitate: novitate, quia: " Nec primam similem visa es nec habere sequentem "; ad Hebraeos: Per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum: Ieremias: Creavit Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum. Dionysius et Damascenus dicunt, quod hoc omnium novorum novissimum, quod Deus homo et mater virgo: unde in Exodo : Bubus ardens: et porta clausa, Ezechiel: Vat admirabile, opus Excelsi.

Est etiam magnum dignitate: unde ipsa, Salomonis thronus , immo domus, quam Sapientia aedificavit sibi, immo templum, in quod ingressa maiestas Domini, ex cuius praesentia terra resplenduit. Item, ipsa est propitiatorium, quod reiniciebant Cherubim versis vultibus .

Item, istud fuit signum magnum utilitate: unde vellus Gedeonis ; item, fons parvus, qui crevit in fluvium maximum: item, fons, qui egrediebatur de paradiso et dividebatur in quatuor flumina. Item, terra bona et optima: bona, creatione: optima, contemplatione: bona, quia protulit frumentum: melior, quia argentum: optima, quia aurum: bona et optima, quia haec omnia protulit simul. - Hoc ergo signum magnum, id est beatissima Virgo, quae diu sub umbra Legis latuit in Scripturis involuta, sub figuris abscondita, praedicta Prophetarum clamore et praeconio, educta Sanctorum desiderio, insta illud Isaiae : Rorate, caeli, desuper, et nubet pluant Iulium; hodie apparuit in cado, egretta de utero cum multo Angelorum iubilo: amicta tale, id est impassibilis a peccato, utpote sanctificata in utero, et subtilis diabolo, quia amicta sole, et illaesa ab omni tentationis proelio, clara corpore per castitatem, agilit per caritatem. Et sic in his quatuor proprietatibus beatissimae Virginis, quae clarificant et ornant et vestiunt altitudinem eius conversationis, ab hoc sole processit calor vivificativus et splendor illuminativus: calor illuminativus et vivificativus, conservativus et multiplicati vns, qui venit, ut vitam habeant et abundantius habeant, Ioannis decimo : splendor illuminativus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Sequitur: et luna sub pedibus: luna, id est, omne, quodcumque (lucet) luce aliena, hoc est omnis creatura est sub pedibus eius, id est, subiicitur potestati eius, utpote quae in altissimis habitat , id est, ab initio et ante saecula creata est, dignitate scilicet omnem creaturam excellens, sicut eleganter significatur per Esther: decimo quinto dicit Assuerus ad Esther: Non pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est, quasi dicat: tu non es aliquis de omnibus, sed super omnes, utpote primogenita ante omnem creaturam .

Sequitur: in capite eius corona stellarum duodecim. Stellae duodecim Sanctos significant: primae ad Corinthios decimo quinto : Sicut ttetta a stella differt in claritate: Daniel: Fulgebunt in perpetuas aeternitates. Duodecim stellae universitatem Sanctorum significant, utpote qui in quatuor partibus mundi, fide sanctae Trinitatis coronati, salvantur. Quod in capite eius corona iuliarum duodecim esse dicitur, nihil aliud est, quam omnes Sancti coronas ei ascribendo ipsam coronant, per quam post Deum se esse coronatos recognoscunt, sicut Ioannes vidit Apocalypsis quarto , quod viginti quatuor seniores mittebant coronas suas ante thronum. Per hos viginti quatuor tentaret intelligitur universitas Sauciorum: per duodecim Patriarchae, universitas veteris Testamenti; per duodecim Apostolos, novi Testamenti ; vel in ratione numeri senarii et quaternarii in se ducti, sicut exponit Glossa in Apocalypsi. Omnes ergo Sancti coronas suas ante pedes sedentis inthrono mittunt, quia omnes se a Deo et a Matre sua, quae per thronum intelligitur, coronatos esse recognoscunt. Possunt etiam per duodecim stellas duodecim praerogativae intelligi, singularitates collatae beatissimae Virgini, quibus super omnem aliam puram creaturam singulariter est coronata. Quarum prima est immunitas, a peccato videlicet, quod nunquam mortaliter nec venialiter peccavit: unde Augustinus in libro de Natura et gratia : " Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem ; inde enim scimus, quod ei plusgratiae sit collatum ad vitandum ex omni parte peccatum, quod et concipere et parere meruit quam constat nullum peccatum habuisse: bac ergo Virgine excepla, si omnes Sancti et Sanctae congregari possent, et quereretur ab eis, an peccatum haberent: quid responderent, nisi quod sic "? Ioannes ait : Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Illa autem Virgo singulari gratia praeventa est atque repleta, ut ipsa haberet ventris sui fructum, quem ab utero non habuit, universitatis Dominum. Per hanc ergo praerogativam transcendit naturam (humanam), immo et angelicam, quia naturam habuit humanam et angelicam vitam.

In tribus autem transcendit utramque, et hoc per hanc praerogativam: primum est, quod Angeli non peccare possunt nec amplius mereri: et hoc intelligo de praemio substantiali; homines autem et mereri et demereri possunt, et ita Angelus nec perdere potest nec lucrari, sed homo potest. Beatissima igitur Virgo excessit utramque, quia lucrari potuit et mereri. Lucrari potuit, eo quod viator fuit;perdeie non potuit, quia peccare non potuit. Quod peccare non potuit, sane intelligendum est, ut ita dicat statum liberi arbitrii, sicut sancti Patres dicunt non peccare posse, scilicet ut dicat remotionem omnis dispositionis vel inclinationis ad malum et plenitudinem gratiae ad bonum.

Item, ex hac praerogativa sequitur alia, scilicet secunda excellentia, quae est, quod status Angelorum est nobilior, status vero hominis est gloriosior: illorum, quia peccare non possunt, istorum, quia per pugnam et victoriam gloriam attingunt. Beatissimae Virginis status fuit nobilior et gloriosior: nobilior, quia peccare non potuit, gloriosior, quia in mortali natura caput draconis contrivit . - Tertia excellentia, quae sequitnr ex hac praerogativa, est, quod status Angelorum est securior, (eo) quod non possunt cadere, status hominum utilior, quia quolibet motu caritatis emunt regnum caelorum: beatissimae Virginis status utilior et securior, quia peccare non potuit, promereri potuit.

Secunda stella secunda est praerogativa, quae est puritas in summo, quae in beatissima Virgine quadrupliciter fuit secundum quatuor gradus, quorum primus sanctificatio in utero fuit: secundus, virtutum exercitatio: tertius, in Spiritus sancti obumbratione: quartus, in Filii Dei conceptione.

In primo gradu purgata fuit, quia nulla in ea inclinatio ad aliquod genus peccati remansit, in quo et alios omnes sanctificatos in utero superavit: nam remansit ad minus inclinatio et dispositio ad peccatum veniale, ut patet in Ioanne Baptista, quo nemo inter natos mulierum maior surrexit , qui, licet sanctificatus in utero, tamen postmodum fugit in desertum, " ne levi posset maculare vitam crimine linguae ".

In secundo gradu purgata fuit non per recessum ab impuro scilicet, sed per accessum ad magis purum et ad summum purum.

Similiter in tertio, quando Spiritus sanctus aqua suae benedictionis et chrismate sanctificationis dedicavit ipsam in Sanctam sanctorum, in quam intrare debuit summus pontifex semel in anno benignitatis .

In quarto ingressa est maiestas Dei in templum. In primo gradu purificationis confertur beatissimae Virgini perfectio graduum sacramentalium: in secundo, perfectio virtutum et beatitudinum: in tertio, donorum: in quarto, perfectio fructuum.

De primo, Canticorum quarto : Tota pulcra es, amica mea, ab originali, tota pulcra, ab actuali mortali, et macula, venialis peccati, non est in te.

De secundo, in eodem: Quam pulcra es, amica mea, quam pulcra es ! absque eo quod intrinsecus latet: quam pulcra in opere per caritatem, quam pulcra in corpore per castitatem: absque eo quod intrinsecus latet, in corde per humilitatem. - De tertio gradu puritatis, Psalmus : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus: et Lucae primo: Spiritus sanctus superveniet in te; Isaiae undecimo: Egredietur virga de radice Iesse: et requiescet super eum Spiritus Domini: haud dubium, quin et super eam.

De quarto gradu, Ezechiel , ut si aliquod vas contineret aquam et vinum sine medio impermixta: Maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem; et tunc terra resplenduit a praesentia maiestatis Divinitatis: nec mirum, si resplenduit, in qua lux omnium caelestium et supercaelestium est inclusa. Unde Ioseph ipsam respicere non potuit; nec mirum, quia solem in rota oculus noctuae intueri non valuit . Cyclus enim solis in luna fuit: unde tunc vere eclipsis solis fuit, exinanitio Deitatis. Ad huius gratiam puritatis perfectam, quae verbis non potuit, factis exprimendam, ut sentiunt, vere sanctificatus est Ieremias in utero et Ioannes Baptista: ille expresse modum illius explanavit, dicens : Faciet Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum etc, ut patet subtiliter intuenti. Iste, inquam, Ioannes digito demonstravit. De hac, inquam, purissima puritate dicit Anselmus , quod " ea puritate nitebat, qua sub Deo nequit maior intelligi ".

Tertia stella est plenitudo graliae, quae in tribus quoque consistit: primum, quia plus concipere non potuit: secundum, quia nullum bonum defuit: tertium, quod ita effluxit, quod omnia replens, plena remansit.

Plus capere non potuit, quia post esse Deum nullum bonum fuit maius quam esse Matrem Domini. Et de hoc dicitur in Lucae primo : Ave, gratia plena.

Nullum bonum defuit, et hoc dicitur in Lucae decimo: Maria optimam partem elegit. Ipsa enim in omnibus bonis in caelo et in terra divisis ex omnibus optimam partem elegit.

Primam divisionem fecit universorum cum omnibus. In hominibus enim duae erant partes bonae, scilicet activa et contemplativa. Bona est pars activorum, melior contemplativorum, sed optima, quae habuit utrumque simul; et hanc elegit beatissima Maria. Unde significalur per Martham et Mariam, quod et Dominus ipse innuit, dicendo: Optimam. Si enim non voluisset (nisi) contemplativam activae praetulisse, dixisse debuisset: Maria meliorem elegit partem: dicendo vero optimam, de ipsa specialiter intelligitur, quod in utraque vita perfecta fuit. - Item, et aliam divisionem habuit cum omnibus. Triplex enim erat bona vita in hominibus: coniugatam, viduae et virginalis. Bona est pars coniugatorum; melior, viduarum ; optima, virginum: et hanc elegit beata Virgo Maria, et sic elegit optimam qualitate et quantitate, quia hos omnes status habuit. - Tertiam divisionem fecit cum virginibus et matribus. Bona enim fuit pars matrum, quia habuerunt fecunditatem: melior, virginum, quia habuerunt dignitatem virginalem ; sed iterum beatissima Virgo optimam partem elegit, quae habuit et matris fecunditatem et virginis dignitatem.

Quartam divisionem fecit cum Deo et creaturis. Bona fuit pars creaturarum, quae Dominum Iesum Christum habuit Deum: melior fuit pars Dei Patris, qui habuit eum Filium: optimam ergo partem elegit quae eum et Deum et Filium habuit. - Quintam divisionem habuit cum Spiritu sancto. Spiritus enim sanctus procedit a Filio, sed non Filius a Spiritu sancto: sed beata Virgo procedit a Filio, et Filius ab ipsa. - Sextam divisionem fecit cum Filio, cum quo divisit regnum caelorum, cuius duae erant partes, iustitia et misericordia. Beate Virgo optimam sibi elegit, quia facte est regina misericordiae, et Filius eius remansit rex iustitiae; et melior misericordia quam iustitia, quia superexaltat misericordia iudicium , et miserationes eius super omnia opera eius. - Item, septimam divisionem fecit cum Filio: Filius enim sedet ad dexteram Patris , in potioribus bonis Patris; et regina astat a dextris Filii; Glossa : Scilicet " in potioribus bonis " Filii ; sed inter potiora potius hoc est optimum: ergo optimam partem elegit sibi Maria. Et sic patet, qualiter nullam bonum sibi defuerit.

Tertium, in quo consistebat plenitudo, fuit, quod ita effluxit, quod omnia reptet, et tamen plena remansit. Unde fuit haec plenitudo fontis, qui superplenus effluxit: unde Esther undecimo : Fons parvus crevit in fluvium maximum etc Item, haec plenitudo est per modum vasis, sed vasis admirabilis; unde Ecclesiasticus: Vas admirabile, opus Excelsi. Tribus causis dicitur vas admirabile: prima, quia continuit in infinitum maius se ipsa, " quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti".

Secunda, quia continuit diversa sine medio, tamen impermixta; et sic ipsa vinum Divinitatis et aquam humanitatis impermixtis proprietatibus et naturis in se inclusit .

Quarta stella sive praerogativa est perfectaDei in via contemplatio et mysterii incarnationis cognitio, quorum utrumque habuit in via, quamvis non de via: et huius argumentum (est), quod nullam postmodum factam ipsi legimus revelationem. Unde nec transfigurationi interfuit, nec aliqua ei post resurrectionem facta fuit apparitio, quia in fide instrui non indiguit, quae omnium secretorum semper conscia fuit, ut patuit in nuptiis . Ideo, quando praescia, quid Filius facere voluit, dixit ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Unde Bernardus: " Virtus Altissimi obumbrabit Ubi. Qui potest capere capiat. Quis enim, excepta illa quae hoc sola in se felicissime meruit.experiri, intellectu capere, ratione discernere possit, qualiter splendor ille inaccessibilis virgineis visceribus se infuderit, et ut illa inaccessibilem accedere ad se ferre potuisset, de portiuncula eiusdem corporis, cui se animatee contemperavit, reliquae massae umbraculum fuerit? Et fortasse propter hoc maxime dictum est obumbrabit tibi, quia res nimirum in sacramento erat, et quod sola per se Trinitas.in sola et cum sola Virgine voluit operari, soli datum est nosse, cui datum est experiri". Et infra: "lllum modum, quo, de Spiritu sancto concipies, Dei virtus et sapientia Dei , Christus, sic in suo secretissimo consilio obumbrando conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi: ac si Angelus respondeat Virgini: Quid a me quaeris quod in temetipsa experieris ? Scies et feliciter scies, sed illo doctore, quo et auctore ". Et infra: " Non potest doceri nisi a donante, et non potest addisci nisi a suscipiente ". Et patuit, quod habuit perfectam Dei contemplationem et incarnationis cognitionem. Et haec praerogativa tres includit excellentias: prima est, quod excellit in hac praerogativa Prophetas, scilicet in cognitione: unde ipsa scivit solvere questionem Prophetae, qui quaesivit : Generationem eius quis enarrabit? cum responderi potest: Certe illa quae genuit. Illa enim enarrare potuit, et sicut enar-, favit Lucas, qui enarrat eam et describit.

Secunda excellentia est quod excellit in hac cognitione Ioannem Baptistam, qui fuit propheta et plus quam propheta . Unde ipsa scivit dissolvere corrigiam calceamenti Filii eius, quod nescivit Ioannes Baptista.

. Tertia excellentia est, quod in hac cognitione antecellit Angelos: unde scit etiam solvere quaestionem eorum, quam quaerunt: Quis est iste qui venit de Edom? etc. Quis esset hic, illa scivit, quae ei lunieam talarem polymitum fecit.

Notandum autem, quod haec cognitio temporalis non fuit, id est ad tempus collata et particularis vel per modum raptus, sed continua et per modum quietis, sicut decebat vere thronum Dei et triclinium Trinitatis. Unde et proprietas Thronorum ei maxime convenit proprie: de quibus dicit Dionysius : "Ineffabiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum et divini superadventus in omni incompassibilitate et immaterialitate acceptivum et deiferum et famulantur in divinas susceptiones apertum ". Secundum hunc modum, credo, quod summam contemplationem habuit in via, et hanc sublimiter et sine (affectionum) abstractione, sed omnes potentiae eius deiformes factae sunt in operationibus suis. Absit enim, quod unquam alicui in via familiarior fuerit vel notior quam Matri suae. In cuius rei argumentum omnia, quae scripta sunt de sapientia in Ecclesiastico, universa leguntur et exponuntur de Domina nostra: quod et Dominus exprimere voluit in figura, quando librum et mannam reponi fecit in arca quasi dicat: Quidquid est saporis vel sapidae cognitionis, hoc lotum reservatum est in Matre mea, quae conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.

Quinta stella est perfectio caritatis; in Canticis vidimus eam plenam caritate et dilectione, quae plenitudo constat in tribus. Habuit enim summam dilectionem naturalem, summam acquisitam, summam gratuitam, et unamquamque in summo et ex his tribus unam summam, cui in creaturis impossibile est similem reperiri. - Summus amor naturalis est matris ad filium, iuxta illud : Super amorem mulierum etc. Hunc amorem habuit beatissima Virgo in summo: nunquam enim mater aliqua tantum amabat filium suum, quantum Domina nostra dilexit suum et naturali dilectione. Natura enim amoris natura est ignis, qui, quanto plus spargitur et dividitur, tanto amplius minuitur, et quanto plus adunatur, tanto plus augmentatur. Omnes enim aliae matres, quae filios habuerunt, et viros cognoverunt, et sic divisum amorem habuerunt. Praeterea, matres et aliquando plures filios habuerunt vel filias, et sic amor divisus in singulis minuitur. Haec sola mater virum non habuit, filium vel filiam aliam non habuit: unde totum cor suum cum omni naturali virtute sua in suum Unigenitum transfudit: et sic habuit naturalem dilectionem summam in summo.

Summa dilectio acquisita est ea quae est sponsae ad sponsum, et illam habuit Virgo Maria ad Filium suum in summo. Si enim virgines sponsae Christi sunt, ergo Virgo virginum sponsa erat summa Sponsi, quae non tantum Agnum, sed et ipsam Agnus, quocumque ierat, sequebatur .

Summus amor gratuitus caritas est, quam habuit etiam in summo. Plena enim, ut dictum est, fuit caritate et dilectione: caritate ad Deum, dilectione ad proximum.

Et sic ista tria coniunxit summa, et sic unum summum fecit ex his; quod nunquam alia creatura facere potuit. Quaecumque enim alia creatura diligit filium suum et diligit Deum: in alia (dilectione), si sit naturalis, dilectio filii: in alia, Dei; haec autem Mater Dei sola eandem dilectionem, quam habuit ad Filium suum, habuit ad Deum suum, quia Filius eius, Deus eius: et sic patet, quod in eadem fuit caritatis perfectio.

Sexta stella est actus excellentissimas caritatis communicatio, quae fuit redemptio generis humani per passionem; quem actum gloriosissimum et summae caritatis demeruit, ipso attestante, qui ait: Caritatem nemo habet maiorem etc. (Hunc) novit Pater misericordiarum; sive Mater misericordiae exercere, utpote effectum snmmae misericordiae: sed (ille) ab ipsa adiuvari, ut adimpleretur quod de eo prophetice dictum fuit, Genesis secundo : Faciamus ei

adiutorium simile sibi. Ipsa enim ad similitudinem Filii sui sub cruce et iuxta crucem habuit summum gaudium et summum dolorem, sicut Filius in cruce et per crucem. Summum habuit dolorem naturalem de morte et summum gaudium rationale de humani generis redemptione. De primo, Threnorum primo : O vos omnes, qui transitis per viam. De secundo argumentum efficacissimum, sudor ille sanguineus, decurrens in terram , qui non tam ex timore quam ex amore processit. Timor enim cor constringit, sanguinem et spiritum retrahit, extrema corporis frigida relinquit, tremorem et borribilationem efficit; gaudium autem aperit spiritum et sanguinem per corpus diffundit, poros aperit, extremitates calefacit. Ex his naturaliter colligi potest, quod sudor ille sanguineus ineffabilis gaudii argumentum fuit, quod Redemptor noster habuit super eo, quod amicabilissimo modo, qui excogitari poterat, nos redemit. Similiter et Mater benedicta summum habuit dolorem naturalem ex dilectione Filii pro morte, quam praesens aspexit: summam dilectionem rationalem super eo, quod ille qui de ea natus fuit, tanta caritatis ostensione humanum genus redemit. De primo, Lucae secundo : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. De secundo Ambrosius (dicit), quod " stabat iuxta crucem, non ut dolorem Filii, sed ut salutem generis humani exspectaret ".

Septima stella est super omnem puram creaturam exaltatio. Unde honorem, quem debemus aliis Sanctis de congruo, ipsi debemus de condigno. Unde: luna sub pedibus eius, ut supra: et Cherubim respiciunt versis vultibus in propitiatorium, ut supra; et viginti quatuor seniores mittunt coronas, ut supra. In cuius signum, sicut Deus dicitur Dominus noster absolute per excellentiam, sic ipsa dicitur Domina nostra absolute. Unde ... Domina enim vere facta est omnium creaturarum, Conditoris existens Mater.

Inde huins excellentiae est signum, quod etiam Dominus omnem honorem suum, quem in terra habuit, ei communicavit. Unde quatuor festa eius in quatuor anni partibus distincta dedit, quasi dicat: sicut per totum (annum) servitis mihi, servite meae dilectissimae Matri. Et quasi hoc non sufficeret, in qualibet septimana ei unum diem dedit, Sabbatum illum, quem maxime dilexit: de quo signanter ait : Memento, ut diem Sabbati sanctifices, et sequentem suo cultui specialiter mancipavit. Sed (quasi) nec adhuc hoc sibi sufficeret, quin, sicut se ipsum, sic et Matrem suam quotidiano servitio manciparet, horis distinctis, diurnis et nocturnis, etiam honorari ordinavit: et sic omnia secum communicavit in signum, quod ipsam super omnem creaturam exaltaverit: quod (non) tantum rationabiliter, sed realiter in assumtione ipsius factum est, sicut (dicitur) Esther decimo quinto : Die tertio circumdata est Esther gloria sua etc.: et post pauca: Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus. - Ostia Assueri, id est beatitudinis, sunt ostia, quae enumerat Dominus in Mattbaei quinto : Beati pauperes spiritu etc.: et sic enumerat ibi ostia, quae pertransivit beata Virgo, sicut planum est de factis eius. Septimum , videlicet: Beati pacifici etc., haec pax est, quae non iam est ostium, sed sedes et thronus, in qua quiescunt. Apud primum ostium habitant Confessores: apud secundum, Martyres: apud tertium, Prophetae: iuxta quartum, Patriarchae ; iuxta quintum, Apostoli: iuxta sextum, Virgines et Angeli. Haec quoque adaptatio per se patet cuique. Beatissima Virgo, deliciis affluens, innixa super dilectum suum , ascendens per haec ostia, singula per ordinem intravit, omnia agmina Angelorum transcendit, singulis, cum pertransiret, succlamantes: Intende, prospere procede et regna: et sic cum Filio suo super omnem (creaturam) in throno sui Filii consedit: et positus est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. Quae enim alia sic super omnem creaturam est exaltata?

Octava stella est appropriatio dignitatis, quae dicitur porta caeli; et hoc est, quod nisi per ipsam nullus intrat caelum, sed nec unquam aliquid gratiae egressum est de caelo, quia sine fide Filii Dei incarnati ex Maria Virgine nunquam aliquis intravit vel intrabit in caelos, nec sine hac aliquid gratuitum unquam exivit de caelo. Unde Dominus nunquam recipit (aliquem), nisi ipsa mediante. Propter primum dicitur Sapientiae septimo : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Propter secundum, ibidem: Ignorabam, quoniam horum omnium mater est.

Haec est ergo porta caeli; sed qualiter hoc, cum Dominus dicat: Ego sum ostium? etc. Sed nec est contradictio, quia porta est in ostio, sicut significatum fuit in templo, ubi erant duo ostia, quae simul aperiebantur . Sed qualiter haec porta est ? Ioannes in Apocalypsi vidit duodecim portas, sed omnes illae portae reducuntur ad istam portam, quia ista ex omni parte mundi apportabat et importabat: et hoc merito et exemplo et intercessionis auxilio. Unde ipsa est veri templi speciosa porta lucis, quae respicit ad orientem, porta pervia et invitans omnes transeuntes, dicens : Transite ad me, omnes, qui concupiscitis, me etc, id est attrahens et invitans sicut vinum dominicum.

Nona stella est, quando haec Mater genuit sine vae. Et haec quoque praerogativa triplex est. Est enim triplex vae: vae damni, vae indigentiae, vae culpae et poenae; et quaelibet istarum triplex est in qualibet matre, excepta beata Virgine. - Vae damni matris triplex est: perdit in conceptu virginitatem: post conceptum, corporis venustatem; in partu, hominum societatem. Haec autem mater in conceptu accepit puritatem, qua sub Deo nequit maior intelligi : post conceptum, multam pulcritudinem, quod eam loseph non poterat intueri; in partu Angelorum et Dei societatem habuit: unde Gabriel: Dominus tecum .

Vae quoque indigentiae in matribus aliis triplex est: in conceptu indigent mare: post conceptum, quiete: in partu, obstetricatione. Haec autem concepit, Spiritu sancto cooperante; post conceptum noluit ministrari, sed ministrare ivit; Lucae primo: Exsurgens Maria ivit in montana: in partu, Angelis obsequentibus, pariebat.

Item, vae culpae in matribus est triplex: libido in concipiendo, congravilas in portando, dolor in pariendo. Haec autem concepit sine libidine, gravida (erat) sine gravamine, peperit sine dolore. De primo, Isaias : Ecce, virgo concipiet: de (tertio), Isaias: Antequam parturiret, peperit.

Decima stella est, quia ipsa est mater ei virgo. Haec quoque praerogativa in tribus consistit: magnum enim esse patet ex eo, quod virginitas sit inaestimabilis in merito, ineffabilis in praemio, inaestimabilis in valore et honore: in valore, quia est thesaurus absconditus in agro , qui plus valet toto mundo, immo mille mundis, quia ponderatio non est digna continentis animas, Ecclesiastici quinto. Nam votum castitatis non recipit dispensationem, quia non recipit recompensationem valore: est enim ineffabilis.

Honore transcendit dominium et merito ipsum statum Angelorum quatuor gradibus: virginitas enim hominis multiplicior est Angelorum: haec est enim in corpore et in spiritu, illa in spiritu tantum. Item,

nobilior est: haec enim est a gratia, illa a natura; item, haec voluntaria, illa necessaria. Item, gloriosior: haec enim est cum pugna et victoria: illa sine pugna, et ideo sine victoria. Item, utilior: haec enim est meritoria, illa non, quia natura. Et sic illa universalior, nobilior, gloriosior, utilior.

Super hanc est stella undecima, quae est, quod Mater Dei super praedictam stellam tanto est altior, quanto Deus homine est sublimior. Magnum enim esset, si purum hominem Virgo genuisset: unde haec gratiae excellentia tripliciter magnificatur. Magnum enim esset esse virginem et matrem sanctissimi hominis per se: infinitum autem maius esset esse matrem Dei per se: utroque maius, et ideo maximum inest esse matrem sanctissimi hominis et Dei; in ordine enim supremo sita est.

Duodecima stella est, quod non tantum est ipsa Mater Dei carnalis, (sed etiam) hominum spiritualis: sicut Eva omnes nos genuit mundo, sic Domina nostra omnes nos genuit caelo; unde Ecclesiasticus : Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Generationibus dicit, quia unum genuit carnaliter, omne tamen genus humanum genuit spiritualiter. Unde proprie dicitur in Luca: Maria genuit Filium suum primogenitum, quia, licet unum genuit carnaliter, nos omnes genuit spiritualiter. Unde exclamat admirando Isaias, ultimo: Nunquid parturiet terra in die una? Aut portetur gens simul? Quis audivit unquam talia? Unde haec excellentia triplex est: est enim omnium mater spiritualium et est mater machinae mundialis et est mater angelicae reparationis. Unde Bernardus : " Merito igitur, o Domina, ad .te respiciunt oculi universae creaturae, per quam et in qua et ex qua benignissima Dei manus quidquid creavit, recreavit". Et hoc (est) quod dicitur Sapientiae septimo: Antecedebat me ista sapientia, id est, delectabatur in omni: et ignorabam quoniam bonorum omnium mater est. Huius igitur beatissimae Matris intercessione nos perducat ad caeli palatia, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculoriim. Amen.