SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo II.

Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata, invenitur prior, Sapientiae septimo .

In verbis istis Imperatrix gloriosa, super choros supernorum civium sublimata commendatur a Spiritu sancto quantum ad assumtionem suam commendatione perfecta: commendatur autem quantum ad tria, quae aliquam nobilem dominam excellentissime commendabilem reddunt, quae quidem sunt perfecta speciositas, superexcellens nobilitas et sapientiae claritas. Quantum ad perfectam speciositatem commendatur hic, cum sole speciosior nuncupatur: quantum ad excellentem nobilitatem, cum stellis omnibus, id est universis Sanctis, sublimius et altius collocatur: sed quantum ad sapientiae claritatem, cum luci aeternae sapientiae comparata, propius omnibus creaturis dicitur illustrata.

I. Primo igitur commendatur quantum ad perfectam speciositatem, cum dicitur: Est enim haec speciosior sole: et re vera sole speciosior in sua assumtione fuit Virgo serenissima, tum quia fonti totius speciositatis tunc fuit sole similior: tum quia fonti totius pulcritudinis cum maiori dispositione ad receptionem perfectae speciositatis tunc fuit sole propinquior: tum quia sua speciosi tale tunc fuit sole nobilior.

Potest ergo dici sole speciosior in sua assumtione, quia tunc fuit fonti totius speciositatis sole similior. Sicut enim illa stella ceteris est praeclarior, quae soli huius mundi noscitur esse similior: sic inter rationabiles creaturas illa est speciosior, quae Soli aeterni luminis, qui est fons et origo totius pulcritudinis, invenitur similior. Ista autem creatura tunc fuit Virgo regia. Nam si, secundum Hugonem , " vis amorisamantem in amati similitudinem transformat ", cum igitur Maria super omnem creaturam in eius similitudinem transformata (sit), ut expresse possit dici candor lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius: idcirco sole ac ceteris creaturis speciosior exstitit. Unde de ea potest dici illud Ieremiae sexto: Speciosae et delicatae assimilavi te, filiam Sion, quasi dicat: Speciosae Trinitati et delicatae assimilavi filiam Sion, id est Virginem Mariam: filiam, ecce, delicatam, iuxta hoc quod Ezechielis trigesimo primo dicit Deus: Omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulcritudini eius. Quoniam speciosum feci eum. Item, Bernardus: " Virgo regia gemmis ornata virtutum geminoque mentis pariter et corporis decore fulgida, caeleslium in se civium provocavit aspectum, ita ut et Regis aeterni animum in sui concupiscentiam inclinaret ".

Potest etiam dici sole speciosior, quia fonti totius pulcritudinis cum maiori dispositione ad receptionem perfeclae speciositatis tunc fuit sole propinquior ratione multiplicis gratiae, et specialiter ratione munditiae virginalis est magis illi propinqua: cum etiam,super solem et sidera elevata, suo dulcissimo Filio caritate nimis sit coniuncta; speciositatem super omnem creaturam obtinet ampliorem ; et propter hoc in persona Angelorum tertii Regum primo dicitur sub figura: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem: ecce, dispositio munditiae virginalis: quae cum ipso sit et foveat eum: ecce, appropinquatio caritatis: et quaesierunt adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israed. - Potest nihilominus dici sole speciosior, quia sua speciosi tale tunc fuit sole nobilior: tunc enim sua speciositae vocata, est ad imperialis et aeterni Regis dignitatem: unde per Prophetam dicitur ei: Specie tua et pulcritudine tua intende, prospere procede et regna. Et hanc dignitatem sol non inveniet nec aliqua creatura, quantumcumque exterius fulgeat in hac vita, si speciositae careat gratiae et virtutis.

II. Secundo commendatur quantum ad superexcellentem nobilitatem consequenter, cum stellis omnibus innuitur esse sublimior: per stellas intelliguntur Beati splendore gloriae illustrati, iuxta illud Baruch tertio : Stellae vocatae sunt et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas. Cum igitur omnium stellarum dispositione sacra Virgo hic dicitur esse sublimior, tota universitate Sanctorum in assumtione innuitur esse nobilior, et hoc quantum ad tria, quae nobilitant hominem spiritualiter et sublimant: primum est deliciarum spiritualium affluentia: secundum est divitiarum aeternariim abundantia: tertium est dignitatis sive generis excellentia.

Super omnes igitur Sanctos dicitur esse lacta nobilior et sublimis quantum ad deliciarum affluentiam, quibus super omnes Sanctos singulariter affluebat ; propter quod admirantes Angeli in sua assumtione dicebant: Quae est ista guae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Canticorum octavo. Istis deliciis super Sanctorum collegium affluebat non solum quantum ad animam, verum etiam quantum ad corpus proprium, quod pie glorificatum in assumtione animae esse cre-

- ilitur et probatur.

Super etiam omnes Sanctos dicitur esse nobilior facta quantum ad divitiarum aeternarum abundantiam. Nam super omnes Sanctos divitiis et gloriae et gratiae, virtutum et praemiorum, donorum ac beatitudinum abundavit, quibus modo mundum ditat et sublevat universum: alii autem ministrando precibus suis gloriam, alii gratiam, alii remissionem criminum, alii collectionem virtutum; propter hoc dicitur Proverbiorum trigesimo primo : Multus filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Et in persona ipsius potest dici istud Proverbiorum octavo: Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae, id est sublimes,

- et iustitia. - Super omnes Sanctos nihilominus facta est nobilis quantum ad dignitatis sive generis excellentiam: ipsa enim genere et dignitate, cum sit Mater Imperatoris altissimi, est omnium creaturarum nobilissima: et idcirco super omnem creaturam et ad dexteram Filii sui fuit non immerito exaltata et in solio sublimissimo collocata: quod optime tertii Regum secundo fuit praefiguratum. Nam cum venisset Bethsabee ad regem Salomonem, id est Virgo Maria in sua assumtione ad Filium suum pacificum et aeternum, surrexit rex "in occursum eius, comitantibus sibi universis Sanctorum agminibus, adoravitque eam, id est, exhibuit ei reverentiam filialem, et sedit rex super thronum suum: positosque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram

eius, tanquam nobilissima genere, iuxta illud Apocalypsis ultimo: Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Nam de eius utero infans nobilissimi generis prosiluit, iuxta illud: Quod enim nascetur ex te Sanctum vocabitur Filius Dei, salvo tamen signaculo virginali. Iustum etiam erat, ut, adaequata gloria gratiae illi, plenitudo dignitatis et gloriae largiretur, quamquam aliis partialiter largiatur, cui se diffudit gratiae plenitudo generaliter, quae aliis partialiter est concessa. Propter quod dicitur Apocalypsis duodecimo : Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Mulier ista est Virgo regia, quae dicitur amicta sole, id est decore Solis institiae; et luna sub pedibus eius, id est mundana gloria slrenuissime conculcata, quae ad modum Innae modo est in defectu, modo est in augmento: et in capite eius corona stellarum duodecim, id est omnis honor et dignitas, gloria et sublimitas generisque nobilitas duodecim Sanctorum ordinibus per duodecim stellas fulgidas designatis concessa, quarum novem sunt spirituum supernorum, tres vero triplicis status hominum , scilicet activorum, contemplativorum et praelatorum. Quidquid enim dignitatis et gloriae istis partialiter est collatum sacrae Virgini integraliter est concessum.

III. Tertio commendatur quantum ad sapientiae claritatem, cum luci aeternae sapientiae comparata, in sapientia invenitur prior sive superior. Sicut enim Lux increata, divina scilicet Sapientia, quantum ad omnium creaturarum illuminationem, cognitionem et gubernationem transcendit omnia: sic Virgo ista quantum ad ista tria transcendit cetera.

Luci igitur divinae sapientiae comparata in sapientia ceteris creaturis dicitur esse prior sive praeclarior, quia, sicut illa transcendit omnia quantum ad creaturarum illuminationem

nam ipsa est quae omnes homines lumine rationis, et in quantum est de se, lumine gratiae illuminat et illustrat, iuxta illud Ioannis primo : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum

sic Virgo ista, super omnes Sanctos ab ista sapientia illustrata, suis piis precibus super omnes alios lumine gratiae mundum illuminavit universum. Propterea dicitur Sapientiae decimo sexto: Ad ortum solis oportet te adorare: et Tobiae decimo, tertio: Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te, quasi dicat: Luce aeternae sapientiae, tu sancta, in te splendida fulgebis, id est, splendorem gratiae aliis impetrabis. Item, Ecclesiastici trigesimo sexto : Ostende nobis lucem miserationum tuarum: et emitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant, quia non est Deus nisi tu.

Luci etiam comparata aeteroae sapientiae ceteris creaturis est praeclarior, quia, sicut (lux) divina transcendit omnia quantum ad omnium cognitionem

quia omnia perspicacissime intuetur, iuxta illud Danielis secundo : Ipse novit in tenebris constituta, et lux cum eo est; Ecclesiastici vigesimo tertio: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes; et illud Danielis decimo tertio: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia, antequam fiant

sic ista Domina quantum ad hoc divinae sapientiae comparata invenitur prior. Ideo de ipsa potest dici (illud) Sapientiae sexto : Ponam in lucem scientiam illius.

Luci aeternae nihilominus comparata, sapientia ceteris creaturis est praeclarior, quia, sicut lux divina transcendit omnia quantum ad omnium gubernationem et directionem

iuxta illud Isaiae quadragesimo nono : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae; propter quod dicitur Lucae primo: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

sic Virgo beata quantum ad illud transcendit omnia: propter quod dicitur Sapientiae septimo: Proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Item, Isaiae quadragesimo secundo : Dedi te in foedus populi, in luc em gentium , ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum. Quod ipsa nobis suis precibus obtineat apud eum qui sine fine vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.