SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo VI .

Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui.

Verbum istud scribitur Lucae primo et prolatum fuit a beata Elisabeth, matre beatissimi Praecnrsoris, ad laudem gloriosissimae Matris Dei, in quo exprimitur excellentia Virginis benedictae ex copia benedictionis supernae. Possunt autem in verbo pro-

. posito duo notari: primum est superexcellens benectio Virginis quantum ad se ipsam, cum dicitur: Benedicta tu inter mulieres: secundum vero, quantum ad Prolem conceptam, cum subditur: et benedictus fructus ventris lux.

I. Merito autem ipsa Virgo Maria quantum ad se ipsam praedicatur et dicitur benedicta, quia benedicta fuit benedictione divina et benedictione humana; prima benedictio fuit gratuita, secunda debita: in prima consistit perfectae sanctitatis principium, in secunda perfectae sanctitatis praeconium.

Benedicta igitur fuit Virgo Maria benedictione di-

. vina: et haec quidem in ipsa fuit perfecta, tum quia praecipua, propter doni praecellentiam: tum quia plenaria, propter doni abundantiam; tum quia perpetua, propter doni permanentiam.

Benedicta igitur fuit benedictione praecipua, secundum quod insinuatur Iudith decimo tertio , ubi sic dixit Ozias ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino, Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram: quod dictum est illi mulieri viduae non in persona sua, cum multis aliis collata sit benedictio praecipua, sed pro Virgine Maria, quae a Deo prae omnibus mulieribus est exaltata et benedicta benedictione praecipna sine exceptione aliqua. Hoc bene designatum fuit in laudibus sapientiae, Ecclesiastici vigesimo quarto : Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur. Et in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur, dicens: Ego ex ore Altissimi prodiui etc. In quo describitur praecellentia beatae Virginis primo respectu omnium, cum dicitur: primogenita ante omnem creaturam: secundo, respectu iustorum, cum dicitur: ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens: tertio, respectu Beatorum, cum dicitur: ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis: ubi tangitur excellentia glorificationis ipsius Virginis ratione animae et corporis. Ex quo satis apparet, quod benedicta fuit benedictione praecipua et in caelo et in terra.

Benedicta etiam fuit benedictione plenaria, secundum quod innuit Propheta in Psalmo : Benedices, inquit, coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Annus benignitatis est annus graliae, qui incepit a Filii Dei incarnatione tanquam a capite. Et quia Virgo Maria circumdedit Verbum incarnatum, quod erat caput et origo fontalis totius gratiae, ideo dicitur corona anni benignitatis divinae. Haec autem corona circa caput Christi posita fuit omni lapide pretioso ornata propter plenitudinem benedictionis Christi digne recipiendam, iuxta quod dicitur in Psalmo: Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Benedictio antem istius coronae redundat in latitudinem totius Ecclesiae ;; propter quod et merito subdit: et campi tui replebuntur ubertate, per amotionem omnis sterilitatis vitiosae, iuxta quod idem Propheta : Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Jacob, ubi tangitur benedictio effusa in totam Ecclesiam per Virginem Mariam, per quam effusa est benedictio plena, et sublata maledictio quantum ad causam et quantum ad culpam et quantum ad penam, sicut in consequentibus innuit idem Propheta.

Benedicta etiam fuit benedictione perpetua, iuxta illud secundi Regum septimo ubi rex David dixit ad Dominum: Benedic, Domine, domui servi.tui, ut sit in sempiternum coram te; quia tu, Domine Deus, loculus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. Quae est autem ista domus David nisi Virgo Maria, in qua verus David, Christus, habitavit et (quam) sibi dedicavit et benedixit in sempiternum ? Nam ita decebat Christum, secundum quod alibi in Psalmo dicitur: Domum tnam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. Et nota, quod bis iterat, quod sit benedicta in aeternum, propter duplicem certitudinem, scilicet sempiternae electionis et sempiternae confirmationis. Et hanc summam certitudinem insinuat ipse in Psalmo per modum iuramenti, dicens: Iuravi David servo meo : usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et aedipcabo in generationem et generationem sedem tuam. Sedes tua est beata Virgo, in qua Dominus requiescit et regnat: unde recte intelligitur per Ierusalem supernam, secundum illud Tobiae decimo tertio : Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum eius in saecula saeculorum super eam. Et ideo ipsa dicit: Haec requies mea in saeculum sacculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.

Sic igitur dicatur ab Elisabeth: Benedicta tu inter mulieres benedictione divina, a qua fuit summae sanctitatis principium.

Benedicta etiam tu benedictione humana in summae sanctitatis praeconium. Triplici autem ex causa legimus in Scriptura sacra mulieres ab hominibus benedictas, scilicet propter decus integritatis, propter munus fecunditatis et propter opus virilitatis. Et propter horum trium excellentiam legitur Virgo Maria ter fuisse benedicta, scilicet ab Archangelo Gabriele , a sancta Elisabeth et a beato Simeone: et hoc quidem satis congrue et ordinate. Sic enim decebat, ut Angelus benediceret virginitati:

Elisabeth praegnans, fecunditati; Simeon, vir iustus, benediceret virililati. - Et nota, quod decus integritatis triplicem habet gradum: primus, in continentia coniugali: et quantum ad hunc benedicta fuit Ruth a Booz: Ruth tertio : Benedicta, inquit, es a Domino, filia, quia non es secuta iuvenes, pauperes sive divites. In quo commendat eam, quia noluit cum aliquo fornicari, sed exspectavit copulam matrimonii, in quam postmodum eam assumsit: et hoc quidem tunc temporis salis laudabile fuit. - Secundus vero gradus est in continentia viduali: et quantum ad hoc benedicta fuit Iudith, Iudith decimo quinto: Benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri: quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum nuderis; in quo excellentem meruit benedictionem, quia vidualem continentiam servavit usque ad diem mortis suae.

Tertius vero gradus est in continentia virginali, ob quam Virgo meruit ab Angelo benedici: Lucae primo : Ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena, benedicta tu in mulieribus. Et huic praecipue debetur baec benedictio, quia ipsa inter omnes virgines obtinet principatum. Benedicta igitur Ruth propter continentiam coniugalem: sed magis benedicta Iudith propter continentiam vidualem ; Virgo vero Maria benedicta et rebenedicta et superbenedicta propter continentiam virginalem.

Qui ergo exit extra omnem gradum continentiae non meretur benedictionem: propter quod ad Hebraeos duodecimo: Contemplantes, ne quis desit gratiae Dei, ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Scitote enim, quoniam et postea: cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est: quoniam potius meretur maledictionem, secundum illud Deuteronomii vigesimo septimo: Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui: et dicet omnis populus: Amen. Oportet igitur qui vult benedictionem assequi in aliquo istorum trium graduum inveniri.

Similiter munus fecunditatis tres habet gradus: primus est ipsius nostrae naturae quantum per semetipsam ; et quantum ad hunc benedicta fuit Sara, uxor Tobiae, secundum illud Tobiae nono : Dixit Gabelus ad Tobiam: Benedicat te, Deus Israel, quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis: et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros, et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem: quod quidem constat esse dictum quantum ad fecunditatem naturalem, quae virum et mulierem comitatur et consuevit esse in aetate iuvenili. - Secundus gradus est naturae adiutae per gratiam: et quantum ad hunc benedicta fuit Anna, uxor Elcahae, quae quidem prius sterilis fuerat, licet iuvenis, sed per benedictionem divinam meruit fecundari: de quo, primi Regum secundo : Benedixit Heli Elcanae et uxori eius: et sequitur: Visitavit Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias.

Tertius vero gradus fecunditatis est ipsius gratiae operantis supra naturam: et quantum ad hunc benedicta fuit Virgo Maria ab ipsa Elisabeth: Lucae primo: Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu etc. Benedicta igitur Sara, filia Kaguelis; magis benedicta Anna, mater Samuelis: sed maxime benedicta Maria, Mater Domini Salvatoris: quia eius fecunditas fuit a gratia, fuit cum gratia et fuit ad gratiam, a qua, opoVtet, quod fecundelur omnis anima sancta ad hoc, quod a Deo sit benedicta, secundum Illud ad Hebraeos sexto : Terra, saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis a quibus colituri accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinos ac Inbutos, reproba est et maledicto proxima, illi scilicet maledicto, quod processit ex Adam et Eva; de quo Genesis tertio: Maledicta terra, in opere tuo: spinas et tribulos germinabit tibi. Cui maledictioni necesse est omnem hominem subiacere, qui non vult a gratia fecundari. Hujusmodi autem sunt clerici, quaerentes folia verborum et non proferentes fructum bonorum operum, qui merentur a Domino cum ficu sterili maledici, secundum illud Mallhaei vigesimo primo.

Per hunc etiam modum opus virilitatis tres habet gradus: primus est vincere adversarium fugientem: et quantum ad hunc benedicta fuit lahel, Iudicum quinto : Benedicta inter mulieres lahel, uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo. Et ratio linius infra redditur: quia percussit et interfecit Sisaram fugientem, qui erat princeps Madianitarum.

Secundus gradus est vincere adversarium invadentem, et sic benedicta fuit Iudith, Iudith decimo tertio: Universi adorantes Dominum dixerunt ad Iudith: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros: ipsa enim amputaverat caput Holofernis.

Tertius vero gradus est devincere adversarium dominantem ; et quantum ad hunc benedicta fuit Virgo gloriosa a Simeone, Lucae secundo: Benedixit illis Simeon, scilicet Mariae et loseph, et dixit ad Mariam: Ecce, positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Hoc fuit in pugna, quam habuit Christus et diabolus, in qua Christus fuit mortuus secundum carnem, et beata Virgo fuit vulnerata et transfixa secundum mentem. Et in hoc fuit summa victoria et summa virilitas. Maioris enim virtutis est vulnus aequo animo sustinere quam vulnus inferre, et velle Filium proprium videre suspensum in cruce quam hostem manu propria interficere. Sit ergo benedicta lahel, quia vicit Sisaram fugientem: et magis benedicta Iudith, quia vicit Holofernem invadentem: sed maxime benedicta Virgo Maria, quia vicit mundum et diabolum crucifigentem Filium et suam ipsius animam Iransfodiebtem.

Qui ergo ad exemplum Virginis non vult viriliter agere et pugnare, necesse -habet maledictionem incurrere, secundum illud leremiae quadragesimo octavo : Maledictus , qui facit opus Domini negligenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine, noc est qui negligit carnem suam mortificare, per quam diabolus nititur nos captivare et in servilu:em redigere. Propter quod Apostolus, primae ad Corinthios nono: Castigo corpus meum et in servitutem redigo; ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Et ad hoc potissime imitari debet exemplum Virginis benedictae, quae in se fuit totaliter benedicta.

II. Fuit etiam benedicta quantum ad Prolem conceptam: de qua subdit Evangelista: benedictus, frueius ventris tui. Fructus enim uteri virginalis fuit Christus Iesus, Filius Dei Patris, qui merito dicitur benedictus, quia in Christo fuit omnium benedictionum collatio: ab ipso etiam est omni iun benedictionum effusio.

Fuit namque in ipso omnium benedictionum collatio propter graliae triplicem praerogativam: habuit enim gratiam singularis personas, ex qua benedictus fuit benedictione singulari: gratiam unionis, ob quam benedictus fuit benedictione generali connaturali: et gratiam capitis, ob quam benedictus fuit benedictione universali.

Primo igitur benedictus fuit benedictione singulari quantum ad gratiam singularis personae, secundum quam nullus ei potuit comparari: unde in Psalmo : Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Ipse enim dicitur speciosus forma, quia nulla in eo fuit peccati deformitas, quod nulli alii personae potest competere; et ideo benedictionem obtinuit singularem, quia nullam habuit maledicti permixtionem: quod bene figuratum fuit in benedictione Iacob, cui dicitur Genesis vigesimo septimo: Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et paulo post: Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Solus enim Christus est, cui debet per omnia benedici et in nullo penitus maledici:

et ipse solus potuit.nos redimere de maledicto legis, sicut dicitur ad Galatas tertio : Christus nos redemit de maledicto Legis, facilis pro nobis maledictum. Benedictus etiam fuit benedictione connaturali quantum ad gratiam vnionis, quae fecit ipsum vere . esse Filium Dei, non adoptivum, sed naturalem, secundum quod in Psalmo insinuatur: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Deus Dominus, et illuxit nobis. Ipse enim benedictus fuit non tantum ut Dei amicus, sed etiam ut verus Deus et Dominus, secundum illud Apocalypsis decimo nono: Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Et hoc credit et confitetur universitas salvandorum, secundum quod designatum fuit Matthaei vigesimo primo: Turbae, quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.

Tertio benedictus fuit benedictione universali quantum ad gratiam capitis respectu totius Ecclesiae; et haec promissa fuit in benedictione Abrahae, Genesis duodecimo : Benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Hoc autem constat esse completum in illo cuius benedictio redundat in omnes tanquam a summo capite: sicut enim in capite omnes sensus reperiuntur, sic omnes benedictiones Patrum fuerunt in Christo tanquam in universali capite congregatae. Quod bene significatum fuit in benedictionibus losepli, Genesis quadragesimo nono: Omnipotens benedicet tibi benedictionibus eaeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. Has quidem benedictiones constat esse impletas in eo, de quo dicit Apostolus ad Philippenses secundo: In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum. De hac triplici benedictione potest intelligi illud quod dicitur in Psalmo : Sit nomen eius benedictum in saecula; ante solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus: et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum, et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat. - Sic igitur in Christo est omnis benedictionis collatio.

Ab ipso etiam est omnis benedictionis effusio tanquam a capite summo. Effluunt autem a Christo benedictiones in membra sua per triplicem viam, scilicet per custodiam divinae legis, per instantiam divinae precis et per frequentiam divinae laudis, ita quod primum respicit perfectionem aclivae, postremum perfectionem contemplalivae, medium Vero dispositionem respectu utriusque. - Prima igitur via, per quam adipiscimur benedictionem divinam, est custodia divinae Legis, secundum quod dicit Legislator Denleronomii undecimo : En, propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis; maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri. Hoc ipsum expressius, Deuteronomii vigesimo octavo: Si praecepta Domini audieris, benedictus tu in civitate et benedictus iii agro. Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum et caulae ovium tuarum. Benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae. Benedictus erit tu ingrediens et egrediens: ubi tangitur benedictio quantum ad habitationem, quantum ad praeparationem, quantum ad possessionem et operationem. E contrario ei qui negligit legem debetur maledictio: unde subdit ibidem: Si audire nolueris vocem Domini Dei tui, maledictus eris in civitate: maledictus in agro. Maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae. Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum et greges ovium tuarum. Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens.

Licet autem multa sint praeoepla legis, per quae obtinetur benedictio divina, quia tamen Lex maxime ordinat ad proximum, secundum illud ad Romanos decimo tertio : Qui diligit proximum Legem implevit, secundum triplicem differentiam proximi tria sunt ad illam impetrandam potissima. Est enim proximus, qui est supra, et huic debetur honorificentia: et proximus, qui est infra, ut.pauper, et huic debetur misericordia: et proximus, qui est contra, et huic debetur tolerantia; et secundum haec tria per observantiam Legis tripliciter acquiritur benedictio divina.

Primo scilicet per honorificentiam respectu patris: Ecclesiastici tertio : Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. Benedictio patris firmat domos filiorum, maledictio autem matris eradicat fundamenta. Ne glorieris in contumelia patris tui; non enim est tibi gloria eius confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii, pater sine honore. Qui enim patrem suum inhonorat, non assequitur benedictionem, sed maledictionem, secundum illud Deuteronomii vigesimo septimo: Maledictus omnis, qui non honorat patrem suum. -Secnndo acquiritur per misericordiam respectu pau- peris: Proverbiorum vigesimo secundo : Quipronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Talis erat Iob, Iob vigesimo uono-

Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Talis debet esse omnis instas, secundam illud Psalmi: Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit, quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios nono qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Idcirco dicitur Ecclesiastici septimo: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua, alioquin non acquiret benedictionem, sed maledictionem, secundum illud Proverbiorum undecimo: Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Et ideo suadet Sapiens, Ecclesiastici quarto : inope ne avertas oculos tuos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere.

Tertio vero - acquiritur per patientiam respectu hostis maledicentis ; primae Petri tertio : Non reddentes malum pro malo nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis. Ad hoc ipsum invitat nos Apostolus, ad Romanos duodecimo: Benedicite, inquit, persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere. Hoc enim est opus perfectae patientiae: ad quod invitat nos beatus Petrus exemplo Christi, primae Petri secundo: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: qui, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Et beatus Paulus exemplo suo, primae ad Corinthios quarto : Maledicimur, et benedicimus, persecutionem patimur, et sustinemus: sed hoc est valde paucorum, quia, sicut dicitur Iacobi tertio, linguam nullus hominum domare potest: in ipsa enim benedicimus Deum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Et recte dicitur lingua indomabilis propter pronitatem ad maledictionem in detractoribus et ad benedictiones inordinatas in adulantibus, quia frequenter contingit illud quod dicitur in Psalmo, quod laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur: Proverbiorum vigesimo septimo : Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens, maledicenti similis erit. Qui vult ergo recte benedicere, sic debet benedicere bonum, ut tamen redarguat malum, secundum illud Proverbiorum vigesimo quarto: Qui arguunt eum laudabuntur, et super eos quoque veniet benedictio.

Secunda via principalis acquirendae benedictionis est instantia precis: et hoc bene significatum fuit Genesis trigesimo secundo in Iacob luctante cum Angelo, cui dixit: Dimitte me, aurora est; et ille: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi: et sequitur, quod benedixit ei in eodem loco. Ista namque colluctatio est per orationem et gemitum, per quam acquirit homo Spiritum sanctum et devotionis irriguum ; quod bene signatum fuit in Axa, filia Caleph, Iudicum primo, de qua dicitur, quod sedens in asino, suspiravit et dixit patri: Da mihi benedictionem: et sequitur, quod dedit ei irriguum superius et irriguum inferius, hoc est devotionem circa Christi Divinitatem et circa Christi humanitatem, quam acquirit homo per orationem.

Ad hoc autem, quod oratio sit efficax ad impetrandum, necesse est, quod habeat comitatum trium virtutum, scilicet reverentiae respectu Maiestatis: vigilantiae respectu veritatis, et confidentiae respectu largitatis.

Primo igitur petenti benedictionem opportuna est reverentia divini timoris, quae ad benedictionem disponit: nnde Ecclesiastici primo : Timenti Dominum bene erit in -extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Reverentia enim timoris maxime disponit ad gratiam benedictionis, sicut dicitur Ecclesiastici quadragesimo: Timor Domini, sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. Nulli enim datur benedictio divina nisi humili et contrito: quod bene designatum fuit Ioelis secundo: Scindite corda vestra: et paulo post: Quis scil, si convertatur et ignoscat Deus et relinquat post.se benedictionem?

Secundo necessaria est vigilantia, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo : Qui timet Dominum excipiet doctrinam eius, et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem: et hoc optime insinuatur Sapiente decimo sexto: Oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare.

Tertio opportuna est confidentia, ut orans non confidat de sua iustitia, sed de divina misericordia, secundum illud Ieremiae decimo septimo : Benedicitis vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius: qui autem de semetipso confidit, ille maledictionem incurrit: unde subditur ibi: Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum. Hoc dicit, sive confidat de se ipso, sive de altero, cum spes .ponenda sit in solo Deo, a quo emanat omnis benedictio.

Tertia via acquirendae salutis est frequentia divinae laudis, sicut dicitur Proverbiorum undecimo : Anima, quae benedicit, impinguabitur, et hoc divinis benedictionibus, secundum quod dicitur Numerorum vigesimo quarto: Qui benedixerit tibi erit et ipse benedictus: qui maledixerit in maledictione reputabitur. Nullo enim modo meretur homo magis benedici vel maledici quam benedicendo vel maledicendo Deo et Domino Iesu Christo. - Sed ad hoc, quod benedictio nostra sit.Deo placita et accepta, oportet, quod ipsa sit perfecta quantum ad causam,

ut scilicet Dat ex omni corde, secundum illud Ecclesiastici trigesimo nono: Et nunc in omni corde et ore collaudati et benedicite nomen Domini. Non enim est integra benedictio, nisi procedat ex toto homine: et ad hoc hortabatur se propheta David, cum dicebat : Sic benedicam te in vita mea: et iterum : Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sandto eius. Alioquin, si fiat ex parte, parum aut nihil valet, et timendum est, ne potius disponat ad maledictionem quam ad benedictionem, secundum illud Malachiae secundo: Si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris etc. Tales enim, qui ore Deum benedicunt et corde aliud intendunt, audiant illud Isaiae : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et tales a Salvatore vocantur hypocritae, qui longinqui sunt a divina benedictione.

Oportet secando, quod sit perfecta quantum ad materiam, ut fiat pro omni Dei munere, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo : Super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. Et hoc dicebat vir sanctus in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. Et quoniam omnis creatura facta est propter humanum obsequium, ideo invitanda est universitas creaturarum ad benedicendum Deum, secundum illum hymnum trium puerorum: Benedicite, omnia opera Domini, Domino. Unde perfecte benedicentis Deum est non tantam laudare Deum in supremis creaturis, sed etiam in mediis et postremis. - Tertio vero oportet, quod sit perfecta quantum ad mensuram, ut fiat omni tempore, secundum illud Tobiae quarto : Omni tempore benedic Deum et pete ab eo, ut vias luas dirigat etc., hoc est in statu prosperitatis et adversitatis. Nam quidam sunt, qui lanium in statu prosperitatis benedicunt Deum: de quibus, Zachariae undecimo: Benedictus Dominus, divites facti sumus etc.: et in Psalmo: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Tales sunt, qui amant et benedicunt Deum solum prooter temporalia: talem credebat diabolus Iob, cum Jicebat : Extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi, hoc est: maledixerit in aperto. Sed deceptus fuit: nam sequitur, quod ipse postea vere benedixit Deum in adversitate, cum subiungitur quod ipse dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Vel omni tempore, id est: Temporibus statutis, secundum septem horas, iuxta quod in Psalmo dicitur: Septies in die laudem dixi tibi etc. Vel certe omni tempore, sine intermissione: hoc autem non est in statu viae, sed patriae, ad quam desiderabat Propheta venire, cum dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore. Ad hunc antem statum veniemus, cum dicetur nobis illud Matthaei vigesimo quinto: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum; ad quod nos perducat etc.