SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo III .

Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic bonae mulieris species in ornamentum domus suae . Consideranti. mihi excellentiam Virginis gloriosae respectu universalis Ecclesiae, nulla occurrit similitudo nobilior quam illa quam ponit Ecclesiasticus in verbo praemisso. Sicut enim sol praecellit et decorat corpora totius machinae mundialis, sic beata Virgo praecellit et decorat membra totius Ecclesiae militantis et etiam triumphantis, et hoc, quia ipsa est mulier, non tantum bona, sed etiam optima, pro eo quod nihil deest ei de eo quod facit ad commendationem et perfectionem bonae mulieris, secundum metaphoram solis materialis et imitationem Solis aeterni. Sicut enim sol habet virtutem purgativam, illuminativam, perfectivam et sui per omnia diffusivam: sic mulier perfecte bona, qualis fuit Virgo Maria, quadriformi genere gratiae invenitur repleta.

. Virgo namque Maria fuit mulier virtuosa, speciosa, gratiosa et officiosa iuxta proprietates praedictas.

I. Fuit namque mulier virtuosa, unde designata fuit per Ruth; Ruth tertio : Scil omnis populus,

qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. Mulier namque virtutis fuit Virgo Maria: primo, propter sanctitudinem in respuendis: Iudith octavo: Nunc ora pro nobis, quoniam mulier sancta es et timens Deum: sancta, per sequestrationem ab omni immunditia carnis, et timens Deum, per elongationem ab omni immunditia mentis; et sic manda erat ab omni inquinatione carnis et spiritus, ac per hoc perficiebat sanctificationem in timore Dei, iuxta documentum Apostoli, secundae ad Corinthios septimo: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in Umore Dei. - Secundo, propter rectitudinem in eligendis: Ecclesiastici vigesimo sexto : Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae, quia, secundum quod dicitur Matlhaei septimo, omnis, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Talis, non est dubium, fuit Virgo Maria.

Tertio, propter fortitudinem in sustinendo: Proverbiorum ultimo : Mulierem fortem quis inveniet? Haec mulier Virgo Maria fuit, quae propter multam constantiam singulariter placuit Deo: Ecclesiastici vigesimo sexto: Mulier fortis oblectat virum suum etc.

Iuxta hanc formam, si virtuosi esse volumus, necesse est, ut incipiamus a sanctitndine per contemptum omnium mundanorum et sequestrationem omnium carnalium desideriorum, et hoc per amplexum crucis, et post transeamus ad rectitudinem per observantiam mandatorum et zelum divinae legis. Quibus habitis, facile est pervenire ad constantiam fortitudinis, alioquin, si terrena diligimus et legem divinam non zelemus, impossibile est, quod in passionibus fortes et patientes simus.

II. Fuit etiam mulier speciosa: unde figuratur per Abigail: primi Regum vigesimo quinto : Erat Abigail mulier prudentissima et speciosa. Speciosa namque fuit Virgo Maria: primo, propter honestatem actuum: Iudith undecimo: Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulcritudine et in sensu verborum. Erat enim adeo honesta in verbis et factis, ut a nullo posset in aliquo reprehendi.

Secundo, propter integritatem sensuum: Ecclesiastici trigesimo sexto: Species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. Nihil enim est adeo placitum viro, sicut videre castitatem et integritatem in uxore sua, quae plenaria fuit in Virgine Maria, secundum quod-Lucae primo dixit Angelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

Tertio, propter sinceritatem affectuum; Genesis duodecimo : Novi, quod pulcra sis mulier: dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: quando habet ad eum sinceritatem amoris casti, quem amorem habuit Virgo Maria ad Deum: ideo soror et sponsa dicitur in Canticis canticorum.

Propter hanc triplicem pulcritudinem designandam in sponsa et Virgine Maria Spiritus sancti instinctu sponsa in Canticis ter dicitur pulcherrima mulierum. Nam capite primo dicitur: Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres etc.; et quinto: Qualis est dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? et in eodem iterum: Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? In quo insinuatur huius triplicis pulcritudinis singulare privilegium, propter quod fuit speciosissima mulierum non pulcritudine vana, sed pulcritudine vera, ad quam debent conari omnes viri spirituales, ut sint honesti in moribus sive in actibus et gestibus, modesti in sensibus et immaculati in affectionibus interioribus.

III. Fuit nihilominus beata Virgo mulier gratiosa; unde designata fuit per Esther, de qua. (dicitur) Esther secundo , quod omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur: unde et paulo post subditur, quod invenit gratiam et misericordiam coram rege super omnes mulieres. Hoc autem de nulla alia muliere ita sane et recte intelligi potest spiritualiter sicut de gloriosa Virgine, quae gratiosa fuit: primo, quia plena gratia sufficiente: Ecclesiastici vigesimo sexto: Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius impinguabit. Sufficientem enim habuit gratiam ad placendum Deo et ad exercitium omnium virtutum sicut ad impingnationem ossium: profecit enim per gratiam illam semper de bono in melius.

Secundo, quia plena gratia praeeminent: Ecclesiastici vigesimo sexto : Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. Sanctitudo cum pudore virginali gratiam excellentem dicit, quae in Virgine Maria praecellens fuit; Canticorum quarto: Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

Tertio, quia plena gratia superabundante: Lucae primo : Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus; et post: Spiritus sanctus superveniet in te. In tanta namque superabundantia gratiae Spiritus sanctus venit, ut merito ei possit dici illud Proverbiorum ultimo: Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas; et in Psalmo : Visitasti terram et inebriasti eam.

Propter quod, si gratiam volumus obtinere, nullum est sanius consilium, quam ut eam accedamus, quae est gratia plena, et ideo thronus gratiae merito nuncupatur, secundum illud ad Hebraeos quarto: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae eius, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Per nullam enim potest gratia melius inveniri, quam per illam cui per Angelum dictum est: Invenisti gratiam apud Deum.

IV. Fuit etiam postremo mulier officiosa: unde intelligitur per illam mulierem a Sapiente laudatam, Proverbiorum ultimo , de qua dicitur: De nocte surrexit deditque praedam domesticis suis etc. Hoc recte competit Virgini, quan non tantum opportune, sed etiam importune interpellat pro nobis, quod designatum fuit Ioannis secundo: Deficiente vino, dicit Mater Iesu ad edm: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? in quo insinuatur nimia officiositas et sollicitudo, quam beatissima Virgo habet pro genere humano. Est enim nobis officiosa: primo, liberando a malo, in cuius figura dicitur Genesis tertio ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem: et post: Ipsa conteret caput tuum. Ipsa namque contrivit adversarium nostrum et nos liberavit ab eo, cum " cunctas haereses interemit in universo mundo ".

Secundo, promovendo in bono; Proverbiorum decimo quarto : Sapiens mulier aedificat domum suam ,-insipiens exstructam quoque manibus destruet: quod recte intelligitur de Maria et Eva; sicut enim Eva sua insipientia nos deiecit a bono, sic Virgo Maria sua sapientia nos promovet in bono tanquam spirituali aedificio manum apponendo.

Tertio, consummando in optimo: Proverbiorum undecimo : Mulier gratiosa inveniet gloriam. Ipsa namque invenit gloriam sibi et aliis, quia per ipsam aperta est nobis porta caeli; sicut enim per eam Deus ad nos descendit, sic oportet, ut nos per eam ad Dominum ascendamus.

Ex praediclis igitur colligi potest, quod Virgo beata tanquam mulier perfecte et simpliciter bona similitudinem habet expressam ad solem in mundo orientem propter quadriformis proprietatis excellentissimam triplicationem, hoc est propter duodecim privilegia excellentia, propter quod intelligi potest per illam mulierem, Apocalypsis duodecimo, de qua dicitur: Mulier amicta sole etc., et in capite eius corona stellarum duodecim: in quo datur intelligi excellentia duodecim predictarum praerogativarum, pro quibus non immerito Virgo comparatur Soli orienti mundo in altissimis Dei. Benedicta igitur et venerabilis sit Virgo Maria in aeternum. Amen.

Seruo IV .

Vas admirabile, opus Excelsi, Ecclesiastici quadragesimo tertio .

In verboisto ostenditur valde admirabilis, et per consequens plurimum commendabilis Imperatrix totius creaturae, quae quidem in sua nativitate fuit vas admirabile: sed certe ideo, quia opus Excelsi. Commendatio autem ista attenditur quantum ad duo,

quae in verbo proposito continentur, scilicet quantum ad operis excellentiam et quantum ad Opificis magnificentiam. Excellentia operis insinuatur in vase admirabilis magnificentia vero Opificis, quia opus Excelsi.

Fuit autem puella regia vas admirabile ratione materiae, ratione formae, ratione rei contentae. Ratione materiae fuit vas mirabiliter pretiosum: ratione formae fuit vas mirabiliter speciosum; sed ratione rei contentae fuit vas mirabiliter copiosum.

Primo igitur ratione materiae fuit vas mirabiliter pretiosum; Proverbiorum vigesimo : Est aurum et multitudo, gemmarum: et vas pretiosum. Aurum est Virginis spiritus: multitudo gemmarum, membra sensusque, ex quibus summus Artifex vas istud fabricatum reddidit mirabiliter pretiosum. Fuit autem vas mirabiliter pretiosum ratione materiae, quia fuit vas argenteum, vas aureum et vas luminosum. In argento nota virginitatis candorem: in auro, caritatis ardorem: in lumine, exterioris honestatis decorem: ut virginitatis candor sit in earne, caritatis ardor in mente, honestatis decor in conversatione.

Primo fuit vas mirabiliter pretiosum ratione materiae, quia fuit argenteum: Proverbiorum vigesimo quinto : Aufer rubiginem de argento, id est scoriam originalis culpae de anima sanctissimae Virginis, et egredietur vas purissimum, omnem in se continens puritatem.

Secundo, quia fuit ou-reum: Ecclesiastici quinquagesimo: Quasi vas auri solidum, ornalum omni lapide pretioso. In vase vero, gratiae susceptibilitas ; in auro, amoris pretiositas ; in soliditate, tolerantiae strenuitas ; quae omnia fuisse in virginali thalamo comprobatur. Nam de amore eius dicit Hugo de sancto Victore : " Quia in corde eius amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne eius virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Et cuius dilectio in corde eius non habuit socium, eius operatio in carne illius non habebat exemplum".

Tertio, quia fuit luminosum: Ecclesiastici quadragesimo tertio : Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. In firmamento caeli Maria resplenduit, dum sua claritate totam Dei Ecclesiam illustravit, iuxta illud Esther octavo: Judaeis nova lux oriri visa est etc. Quod de ipsa convenientissime potest dici.

Secundo, ratione formae fuit vas mirabiliter speciosum: unde de ipsa speciosilate ait Bernardus : " Virgo regia, gemmis ornata virtutum geminoque, scilicet mentis pariter et corporis, decore fulgida, caelestium civium in se provocavit aspectum, ita ut et Regis animarum in sui concupiscentiam inclinaret et caelestem nuntium ad se de supernis adduceret". Huius speciositas in tribus potest manifestissime deprehendi , scilicet ex decore praeeminentiae. Sicut enim est in mensa regia, quod multa sunt vasa pretiosa, sed unum est ad os regis deputatum, speciosius ceteris, cuius comparatione pulcritudo aliorum videtur quam plurimum obscurari ; sic in mensa Regis aeterni multa sunt vasa pretiosa, comparata tamen isti vasi mirabili, ad os summi Regis deputato, videntur amittere claritatem. Ideo dicitur: Non adaequabitur ei aurum ; et Hieronymus: " Sicut in comparatione Dei nemo bonus, sic in comparatione Matris eius nulla invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximia comprobetur ".

Secundo potest comprehendi ex operis complacentia: Ieremiae decimo octavo : Descendi in domum figuli, et ecce, ipse faciebat opus suum super rotam. Et dissipatum est vas, quod faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius: Figulus est - Creator noster ; unde ibidem dicitur: Sicut lutum in manu figuli: et opus factum super rotam est genus humanum super vertibilitatem naturae constitutum ; fractum est autem per peccatum primi hominis; sed conversus fecit vas alterum, Virginem scilicet gloriosam, sicut placuit in oculis eius.

Tertio potest deprehendi ex multiplici cum apta et utili convenientia: Baruch sexto : In vase utili gloriabitur qui fecit illud. Anselmus: " In sublimi contemplor Mariam. Deus, qui omnia fecit, ipse se ex Maria fecit et sic omnia, quae fecerat, refecit". Tertio, ratione rei contentae fuit vas mirabiliter copiosum: fuit enim contentivum sale discretionis, manna refectionis et oleo exsultationis. In sale namque discretio, in manna refectio, in oleo exsultatio datur intelligi, quorum primum pertinet ad vim rationabilem; secundum, ad concupiscibilem ; sed tertium, ad irascibilem.

Primo fuit contentivum sale discretionis, iuxta illud quod figurate dictum est quarti Regum secundo : Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal. Vas novum fuit uterus virginalis , novitatis retinens puritatem. In istud vas fuit missum sal discretionis, tum in Virginis uterum, nuntiante Gabriele Archangelo, descendit Sapientia Dei Patris.

Secundo fuit vas contentivum manna refectionis: Exodi decimo sexto: Sume tibi vas unum et mitte ibi manna. Verbum potest esse ad Spiritum sanctum, cuius operatione descendit in Virginis gremium Dei Verbum aelemae refectionis praemia contentivum.

Tertio fuit vas contentivum oleo exsultationis. Istud vas plenum laetitia non poterat invenire synagoga, quemadmodum signatum fuit quarti

Regum quarto: ubi quaedam de uxoribus Prophetarum, infundens oleum iuxta verbum Prophetae, per quam synagoga datur intelligi, dixit filio suo: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo; sed certe, cum venit abundantia gratiarum et plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum , fuit vas incisum manu Sapientiae et prae participibus suis oleo exsultationis repletum, cuius nos faciat participes Mater totius bonitatis, quae in suo Filio iucundatur aeternaliter sine fine. Amen.