SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo V .

Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis, Canticorum quarto .In verbo proposito describitur glorificatio Virginis Mariae in eius assumtione, et hoc sub triplici consideratione: primo scilicet, quantum ad meritum, cum dicitur: de Libano : secundo, quantum ad proemium, cum subditur: coronaberis; tertio, quantum ad transitum intermedium, cum ter dicitur: veni, veni, veni.

I. Status namque meriti recte designatur in Libano: Libanus enim candidatio interpretatur, et meritum perfectum animae consistit in perfecto eius candore; hic autem fuit perfectissime in Virgine Maria. Unde Hieronymus de ea dicit, quod "totam incanduerat divinus amor, ut nihil esset in ea nisi ardor continuus et ebrietas perfusi amoris". Fuit namque in Virgine candor continentiae respectu sui, candor innocentiae respectu proximi, candor sapientiae respectu Dei. Continentia candidavit eius carnem ; sapientia, mentem; innocentia vero candidavit utramque.

Candor continentiae Virginis designatur in candore floris: unde de ipsa merito dicit Sponsus Canticorum secundo : Ego flos campi et Ulium convallium. Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias. Aliae enim filiae et virgines spinae sunt propter aculeos et punctiones concupiscentiae non omnino in eis exstinctae; haec autem fuit Ulium candens et redolens, quia nihil impuritatis nec foeditatis carnalis sensit, sed omnimodum nitorem habuit in cogitatione, affectione, locutione et carnis incorruptione. Et hoc designatur Threnorum quarto: Candidiores Nazaraei eius nive, ratione incorruptionis in carne, ubi nihil erat de calore concupiscente; Nazaraeus enim interpretatur floridus: nitidiores lacte, ratione incorruptionis in sermone ; rubicundiores ebore antiquo, in affectione; sapphiro pulr criores, in cogitatione; sapphirus est caelestis coloris, et Virgo semper supercaelestia cogitabat, secundum illud primae ad Corinthios septimo: Mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.

Candor innocentiae virginalis designatur in candore vestis: de qua, Apocalypsis decimo nono : Uxor Agni praeparavit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Agnus innocens non debet habere uxorem nisi similem sibi per omnia, ergo agninam et innocentem: et talis fuit beata Virgo: de qua, Canticorum quarto: Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te. Et quia vestimentum conversationis ad alterum conforme debet esse ad mentis affectum, ideo datum est ei byssinum candidum, id est conversationis indumentum innocentissimum. Hanc innocentiam habuit beata Virgo in conversatione, quia summani pietatem habuit in affectione; unde sibi optime competit illud Ecclesiastae nono: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Hoc vere competit Virgini innocentissimas ; nam de nobis aliis potest dici : Quasi pannus menstruatae, universae iustitiae nostrae; non enim habemus puritatem innocentiae.

Candor autem sapientiae Virginis designatur in candore lucis: de qua, Sapientiae septimo : Candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis: quia enim mens Virginis fuit sine macula, hinc est, quod fuit speculum idoneum ad recipiendum irradiationem divinam. Unde in tanta copia descendit in eam sapientia, ut non tantum inhabitaret in eius mente, immo et habitaculum formaret ex eius carne. Unde si de ceteris iustis verum est quod dicitur Matthaei decimo tertio: fusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: multo fortius est verum de anima Virginis, quae quantum ad sapientiam excedit luculentam solis, ita ut de ea merito possit dici illud quod scribitur Sapientiae septimo: Est speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata, invenitur prior. Unde Bernardus : " Beata Maria profundissimam divinae sapientiae, ultro quam credi valeat, penetravit abyssum, ut, quantum sine personali unione creaturae conditio patitur, illi luci inaccessibili videatur immersa ".

II. De hoc autem perfecto merito transivit Virgo ad gloriosum praemium, quod notatur in hoc quod dicitur: coronaberis: quod praeminm est gloriosum, quia, secundum quod dicitur secundae ad Timotheum secundo , non coronatur, nisi qui legitime certaverit. Coronata autem fuit Maria corona gloriosa, luminosa et pretiosa, secundum triplicem dignitatem correspondentem ex parte meriti. Dicitur igitur Virgini de hoc saeculo egredienti, ut cum gaudio festinet ad patriam: coronaberis. Festina namque, quia coronaberis corona gloriosa, per quam efficieris conformis maiestati Patris aeterni, secundum illud Isaiae sexagesimo secundo : Eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui. Ipsa namque, in gloria prae ceteris excelsior, quasi in manu

Dei ostenditur ad exemplum unionis et accensionis desiderii. Unde ipsa Unquam regina caeli sedet ad dexteram Regis aeterni, secundum illud Psalmi : Astitit regina, a dextris tuis in vestitu deaurato, et coronata est corona consimili coronae Regis aeterni; de quo, in Psalmo: Gloria et honore coronasti eum, Domine.

Coronaberis etiam corona luminosa, per quam eonformaberis claritati Unigeniti, secundum illud Apocalypsis duodecimo : Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim; quia scriptum est Danielis duodecimo: Qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae fulgebunt m perpetuas aeternitates; et tales fuerunt duodecim Apostoli: et ideo in gloria sunt sicut duodecim stellae. Sed quia Virgo - ipsos Apostolos erudivit mysterium incarnationis et illuminavit eos per revelationem tanti sacramenti absconditi a sacculis; ideo omnis luminositas coronae apostolicae et totius Ecclesiae triumphantis quasi coarcervatur in lumine coronae virginalis.

Coronaberis etiam corona pretiosa, per quam eris conformis caritati Spiritus sancti, ut possit dici de te illud Psalmi : Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Lapis iste pretiosus est lapis abscissus de monte sine manibus, id est Christus Dominus, quo coronata est Virgo Maria corona maioris pretii prae omnibus creaturis, cum lapis iste de ea sumtus fuerit. Unde colligi potest, quod eam debuerit coronare non tantum spiritu, sed etiam stola corporis ; unde ipsa potest decantare illud Isaiae sexagesimo primo: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis, quantum ad stolam carnis: et indumento iustitiae circumdedit me, quantum ad stolam mentis: quasi sponsum decoratum corona, hoc dicit quantum ad spiritus beatitudinem ; et quasi sponsam ornatam monilibus suis, hoc dicit quantum ad carnis glorificationem.

III. Tertio ad tantum praemium invitatur Virgo transeundo de mundo: et hoc propter triplex invitatorum, sive propter triplex meritum, sive propter triplex praeniinm, sive propter triplicem transitum, sive propter triplicem transitus ipsius respectum. -

- Veni ergo, Gloriosa, Beata, primo egrediendo locum miseriarum, de quo invitans Canticorum secundo : Surge, umica mea, speciosa mea, et veni etc.

Veni, inquam, de loco miseriarum; propter quod addit: columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, quod dicitur praesens corpus, quod plenum est foraminibus sensuum et poenali talibus passionum, propter quod merito comparatur petrae perforatae, maceriae depulme.

Veni etiam secundo progrediendo per chorum hierarchiarum, secundum quod dicitur Canticorum secundo : Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Veni, inquam, transeundo per chorum caeleslium hierarchiarum ; ubi non approximat tempestas miseriarum: unde subdit: Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra. Hi flores apparuerunt circa Virginem ascendentem, secundum quod decantat mater Ecclesia : Vidi, inquit, speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium ", id est Martyres et Virgines et omnes Sancti triumphantis Ecclesias: ipsa pertransiit omnes hierarchias; unde vox potest esse Beatorum omnium caelestium, Canticorum sexto: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, respectu primae hierarchiae; pulcra ut luna, ratione secundat; electa ut sol, ratione tertiae; terribilis ut castrorum acies ordinata, quia per se constituit ordinem super omnem ordinem.

Veni tertio ingrediendi) hortum deliciarum, secundum illud Canticorum quinto : Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi: in quo loco reficitur et inebriatur ab ubertate domus Dei et torrente voluptatis eius potatur. Ad quam nos perducat Filius benedictus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.