SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo I.

Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini.

Quia mysterium dominicae incarnationis ita est arcanum et profundum, ut nullus intellectus valeat hoc capere, nulla lingua valeat explicare; Spiritus sanctus, humanae condescendens infirmitati, multis lilii metaphoris voluit designari, quibus quasi manuducti, in eius qualemcumque notitiam veniamus. Nam, secundum Apostolum , invisibilia Dei per ea quae visibilia facta sunt, intellecta conspiciuntur. In praemissis igitur verbis Isaias hoc mysterium sub triplici metaphora designans, scilicet radicis, virgae et floris, tria nobis insinuat, scilicet nobilitatem concipientis, puritatem conceptionis, sublimitatem conceptae Prolis. Primum: Egredietur etc.; secundum: et flos etc; tertium: et requiescet etc. Et quia haec, ut dictum est, variis metaphoris in sacra pagina designantur, ipsas colligamus, ut nos ad tantum arcanum aliquatenus manuducant. 1. Notandum, quod nobilitas concipientis triplici metaphora denotatur, scilicet terrae germinantis, radicis pullulantis, fontis scaturientis; primum, ad insinuandum eius profundissimam humilitatem; (secundum), ad intimandum eius inconcussam stabilita. tem; tertium, ad notandum eius liberalissimam caritatem. Haec enim ipsam nobilem fecerunt et ad concipiendum Dei Filium disposuerunt.

De primo, Genesis: Germinet terra herbam virentem etc.; Isaias: Rorate, caeli, desuper etc., aperiatur terra, scilicet (caelum) Trinitatis, mittendo Verbum; angelicae virtutis, mittendo nuntium; aperiatur terra Virginis, per consensum; David: Benedixisti, Domine, terram tuam etc.

Nos igitur confirmari debemus in humilitate, si volumus Dei gratiam concipere. Dominus enim dabit benignitatem, sed nonnisi humilibus; Apostolus: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Superbi enim sunt montes, qui rorem gratiae non capiunt; Regum primo: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos; Psalmus: Inter medium montium pertransibunt aquae.

De secundo, Ecclesiasticus: Sic in Sion firmata sum et in civitate sancta similiter requiem; et sequitur: et radicavi in populo honorificato; Apocalypsis, in persona ipsius: Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina.

Nos eum imitari debemus in virtute constantiae, si volumus in bono opere pullulare; Iacobus: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

De tertio, in Canticis : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Ipsa hortum totius Ecclesiae irrigavit, et quia gratiae suae fluenta liberalissime communicavit, abundantissimam gratiam recepit. " Beata Maria copiosissima caritate omnibus se debitricem effecit, ut de plenitudine eius accipiant omnes "; et ideo digne super omnes gratia est repleta: Esther : Fons parvus, qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est. - Nos igitur ipsam in hac virtute imitemur, ut gratiam pro gratia recipiamus. Haec enim est conditio gratiarum, ut communicatae crescant, subtractae pereant: in Evangelio: Date, et dabitur vobis: et alibi in Evangelio: Ei qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. Qui enim non habet caritatem ad communicandum gratiam aliis ipsa gratia privabitur: Proverbia : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

II. Sequitur de secundo, (quod est) puritas conceptionis, quia fuit mirabilis et supernaturalis, scilicet sine corruptione carnis, sine successione temporis, sine delectatione libidinis: ideo tribus mirabilibus et supernaturalibus metaphoris est figurata, scilicet rubi mirabiliter candentis, virgav subito virescenlis, velleris supernaturaliter inadenlis.

Singulis singula sunt reddenda. De primo, in Exodo : Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare rubus ardeat et non comburatur: quod certe, licet esset mirabile, fuit tamen rationale. Ignis quippe erat caelestis, conservans et vivificans, non elementaris, destruens et dissipans. Sic etiam est duplex ignis in homine, scilicet affectionis caelestis conservans, qui est caritas; affectionis carnalis consumens, qui est cupiditas.

De secundo legitur in Numeris , quod regressus Moyses invenit virgam germinantem frondes, flores et fructus subito producentem. Hoc re vera mirabile, sed mirabilius ultra modum, quod sine temporis intervallo perfectus Deus, perfectus homo in ipsa conceptione fuit in Virginis utero, quod, licet sit mirabile, est tamen decens et rationabile. Illa enim persona Christi, si prius fuisset homo quam Deus, iam non naturaliter, sed accidentaliter esset Deus: fuit ergo simul Deus et homo. Sed, ut dicit Damascenus, " Deitas mediante intellectu coniuncta est carni"; intellectus autem sive anima rationalis non infunditur nisi corpori organizato et perfecto. Fuit igitur et corpus perfecte organizatum, animam recipiens: fuit anima omni virtute et sapientia in ipsa infusione pollens: non enim decuit, Deitatem sibi unire animam ignorantem; colligitur ergo, quod perfectus Deus perfectps homo fuit in ipsa conceptione in Virginis utero: unde Ieremias : Creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum,

virum certe non tantum sexu, sed sapientia et virtute. Ambrosius: " Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia ".

De tertio Iudicum sexto legitur, quod Gedeon, mittendus ad pugnandum et liberandum populum, accepit a Domino signum, scilicet in vellere posito in area et rore madefacto largissime, terra sicca manente: Psalmus: Descendet sicut pluvia in vellus. Hieronymus: " Vellus, cum sit de corpore, non sentit corporis passionem; sicut virginitas, cum sit in carne, nescit carnis pollutionem ".

III. Sequitur de tertio, quod est sublimitas conceptae Prolis: et quia ipsa est "geminae gigas substante ", una scilicet persona divinae et humanae naturae, secundum utramque naturam sub certis Scripturae sacrae metaphoris designatur. Et quia secundum humanam in ipso fuit plenitudo gratiae, pulcritudo sapientiae, rectitudo perfectae iusliliae; secundum haec tria per triplicem metaphoram figuratur, scilicet nubis irrorantis, iridis refulgentis, sideris coruscantis.

De primo, tertii Regum decimo octavo : Nubecula parva ascendebat de mari, et subito facta est pluvia magna, id est Christus infans de Maria, quae interpretatur amarum mare, qui totam Ecclesiam pluvia graliae fecundavit.

Huic nubi conformari debemus, ut nos etiam simus nubes graliosae influxam nobis gratiam aliis influendo: Psalmus: Qui operit caelum nubibus etc. Petrus: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes: non autem simus nubes proeellosae, emittentes tonitrua impalientiae et fulgura irae, sed de quibus dicitur : Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. Vapores enim maris, licet sint salsi et amari, in nube convertuntur in dulcem pluviam: sic quidquid amaritudinis et tristitiae acciderit viro bono, qui est nubes gratiosa, totum in dulcedinem ipse convertit.

De secundo, Genesis : Ponam arcum meum in nubibus etc. Ipse enim secundum humanitatem positus (est) in memoriale foederis inter Deum et hominem: et sicut in iride multitudo est colorum, ita et in Christi anima multitudo sapientiae fuit: nam in ea (fuit) sapientia insita omnium creaturarum plena sicut in primo homine, sapientia infusa et.gratiosa sicut in Sanctis in via, sapientia gloriosa sicut in Sanctis in patria. Bene igitur propter pulcritudinem sapientiae per iridem exprimitur ; Ecclesiasticus : Vide arcum et benedic eum qui fecit illum etc. - Item, bene per arcum figuratur, quia, sicut naturalis arcus generatur in nube rorida ex radio solis recto, fracto et reflexo, (ita) et re vera Christus, Sol iustitiae, est causa et origo omnis cognitionis in anima, scilicet fidei, quasi per radium fractum: oportet enim in fide quasi confringi rationem ; nam "fides non habet meritum, cum humana ratio praebet experimentum "; item, ratiocinationis quasi per radium reflexum in - arcum medium, scilicet humanum ingenium ab ipsius gratia illuminatum ; item, contemplationis quasi per radium rectum, scilicet mentis excessum. Ipse enim est origo fidei in quantum Verbum incarnatum, origo ratiocinationis in mente illuminans intellectum, origo contemplationis ad Patrem trahens affectum. - De tertio, Ecclesiasticus : Quasi stella matutina in medio nebulae. Ipse enim in medio nebulae, scilicet peccatorum, omnibus verbis et factis lumen iustlliae praemonstrabat. Huic conformari debemus, ne simus sidera eirantia, quibus procella tenebrarum et caliginis reservatur, sicut (in) Iudae Canonica Epistola admonemur: sed simus de quibus in Daniele dicitur: Qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Et sicut Christus proles Virginis secundum humanitatem per nubem, per iridem, per sidus: ita bene secundum Deitatem per solis metaphoram de- notatur. Nec est visibilis creatura aliqua aptior ad manuducendum nos in ipsius cognitionem; Psalmus : In sole posuit tabernaculum suum etc: et alius Propheta: Vobis timentibus . nomen meum orietur Sol iustitiae. Et quia secundum hanc naturam est in ipso incomparabilis dignitas, invariabilis stabilitas, inaccessibilis claritas: per tria miracula solis figuratur, scilicet solis retrocedens, mirabiliter stantis, mirabiliter splendentis.

De primo, Isaias : Reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat in horologia Achaz. Quid enim necesse fuit, vitam mortalem protelare regi cum tanto miraculo totius mundi, nisi per hoc Dominus miraculum miraculorum futurum figurasset ? In horologio quippe erant duodecim lineae, sed ultra decimam sol non venit ad figurandum, quia, cum sint duodecim gradus vitae, scilicet novem Ordinum Angelorum et tres visibilium creaturarum, scilicet rationalis, sensibilis, vegetabilis, Sol iustitiae non citra decimam stetit, quia nusquam Angelos nec Archangelos apprehendit, ut Apostolus ait; nec ultra decimam descendit, quia nec sensibilem Puram nec vegetabilem assumere ipsum decuit: sed, ut Apostolus inquit, semen Abrahae apprehendit. Cum ergo per decem lineas, id est creaturarum vites, se humiliando descendit, et per eosdem gradus ascendit, dum super omnem angelicam creaturam assumtum hominem collocavit - Psalmus: Minuisti eum paulo minus ab Angelis - in hoc ergo ipsius incomparabilis dignatio insinuatur. - De secundo, Iosue : Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei. Nunquid dod potuit Dominus populo suo victoriam dare sine tanto miraculo? Potuit, sed in hoc figurare voluit, quod ipse Sol iustitiae in assumto homine pugnaturus fuit, sed tamen eius Divinitatis celsitudo inenarrabilis permansit. - De tertio, in Exodo legitur, quod tenebrae factae sunt super terram Aegypti; et sicut in libro Sapientiae legitur, universus orbis limpida illuminabatur lumine, solis autem illis, scilicet Aegypliis, superposita erat gravis nox: per quod figuratur, quod ipse sol Christus, quibusdam, meritis suis exigentibus, in peccatorum nocte relictis, alios illuminat mirabiliter et illustrat.

Notandum igitur, quod incarnationis mysterium sic est duodecim metaphoris designatum, quae a terra humilitatis incipiunt et in sole sapientiae divinae sistunt, quia ubi humilitas, ibi sapientia ; et initium sapientiae, timor Domini. Unde, quia hae duodecim metapborae beatam Virginem et eius Prolem insinuant, convenienter de ipsa dicitur illud Apocalypsis: Mulier amicta sole, scilicet ornata Divinitatis claritate: lunam, temporalium mutabilitatem, habens sub pedibus: et in capite habens coronam duodecim stellarum propter dictum mysterium duodecim metaphoris designatum; quae, licet diversimode, eandem tamen rem designabant. Bernardus: "Unus fuit nimirum Spiritus omnium Prophetarum, qui, licet diversis modis, signis et temporibus, eandem tamen rem diversi, non diverso Spiritu, praeviderunt et praedixerunt. Quod enim monstratum fuit Moysi in rubo et igne, Aaroni in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore, hoc aperte Salomon praedixit in muliere forti et eius pretio ;apertius Ieremias praecinuit de muliere et viro: apertissime Isaias declaravit de Virgine et Filio: et tandem Gabriel exhibuit ipsam Virginem salutando".