SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo I .

Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia .

In verbo proposito, quod sumitur de Psalmo,

describitur beatae Virginis nativitas: ut nobilis, ut utilis et nt delectabilis. Ut nobilis ostenditur in hoc, quod dicitur: Lux orta est: lux enim in omnibus corporalibus et spiritualibus obtinet principatum; ut utilis, in hoc, quod dicitur: iusto, id est ad iusti utilitatem: dali viis enim acquisitivus est; nt celebris sive delectabilis, in hoc, quod subditur: et rectis corde laetitia, quia nativitas eius est cum gaudio celebranda. Haec autem triplex. proprietas competit Virgini nascenti, competit etiam luci ipsam repraesenlanti: lux enim-nobilitatem habet in sui existentia, utilitatem in influentia, iucunditatem in sui apparentia.

1. Est namque lux naturae nobilis, quia impermixta, quia incorrupta, quia inconclusa. Non enim permiscetur cum natura extranea nec corrumpitur a natura contraria nec coarctatur a natura magis extensa.

Fuit igitur Virgo Maria in ortu suo lux impermixta per gratiam sanctificantem: unde sibi competit illud Genesis primo : Fiat lux: et facta est lux. Et Deus divisit lucem a tenebris, quia beata Virgo talis facta est, ut tenebris peccati esset penitus impermixta, ita ut sibi competat illud Sapientiae septimo: Emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit. Candor est lucis aeiernae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius.

Fuit etiam lux incorrupta per gratiam stabilientem, secundum illud Sapientiae septimo : Proposui pro luce habere illam : quoniam inexstinguibile est lumen illius. Lumina aliorum Sanctorum, sive virorum, sive mulierum, frequenter exstinguuntur ; et ideo periculosum est huiusmodi sequi, quia, cum quis putat, se sequi lucem, sequitur tenebram. Sed huius Virginis lumen propter gratiae confirmationem factum est inexstinguibile, immo etiam ipsa facit, ut aliis non exstinguatur lumen gratiae, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens. Qui enim sequitur ipsam non ambulabat in tenebris, sed habebit lumen vitae ,. quod nunquam deficit

Fuit lux inconclusa per gratiam superabundantem, secundum illud Esther decimo : Parvus fons, qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et i n aquas plurimas redundavit, Esther est, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam, haec Esther praeparata in tempore Virgo Maria est, in qua tantum gratia abundavit in suo ortu, ut possit de ea dici quod de Esther, quod adamavit eam rex super omnes mulieres. - Sic igitur patet, quomodo ortus Virginis ostenditur fuisse nobilis sub metaphora lucis quantum ad sui existentiam, secundum triplicem conditionem praedictam.

II. Secundo ostenditur utilis sub metaphora lucis quantum ad sui influentiam ad effectum triplicem ordinatam, scilicet ad dirigendum devia, ad inflammandum frigida ad lentandum gravia. Lux enim devia dirigit per radiorum immissionem: frigida inflammat per radiorum repercussionem: gravii leviat per radiorum multiplicationem. - Fuit namque Virgo Maria lux dirigens corda errantia, ut vere in ea impleatur illud Isaiae nono : Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis: et illud quadragesimo nono: Dedi te in lucem gentium. Ista lux ab Ierusalem coepit, sed ad omnem terram pervenit, secundum illud Isaiae sexagesimo: Surge, illuminare, Ierusalem, quia gloria Domini super te orta est etc. - Fuit etiam lux inflammans corda torpentia: unde de ipsa potest dici illud Ioannis quinto : Ille erat lucerna ardens et lucens, quia non tantum lucebat ad dirigendum devia, verum etiam ardebat ad inflammandum frigida. Unde huius lucis inflammatio designata fuit eleganter Ezechielis primo , ubi dicitur: Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis et de igne fulgur egrediens. Ipsa enim erat inflammativa suis verbis et exemplis corda Apostolorum et Evangelistarum, qui per animalia designantur: unde de ipsa exponi potest illud Apocalypsis quarto: De throno procedebant fulgura et voces et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei: habet enim septiformem gratiam ad corda frigida inflammanda.

Fuit etiam nihilominus lux levium corda humilia, secundum illud Esther undecimo : Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, id est, beata Maria et Dominos Iesus in sua nativitate humiles et pavidos.et oppressos exaltaverunt. Nam ita decantat ipsa: Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, Lucae primo. Quia enim pauperes, fuerunt invitati ad deponendum omne terrenitaiis pondus, et quanto magis fuerunt pauperes, tanto magis leves ac per hoc magis sublimes, secundum illud secundae ad Corinthios octavo: Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum etc.

Patet igitur, quomodo ortus Virginis sub metaphora lucis ostendatur utilis quantum ad influentiam. Licet autem haec influentia omnibus sit indifferens de se, non tamen nisi volentibus pracbere consensum per obedientiam: ideo dicitur: orta est iusto, ut iustos faciat, vel iis qui volunt iusti fieri, aliis autem non dicitur orta. Unde de ipsa potest exponi illud Ioannis tertio : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: ideo dicit Apostolus ad Ephesios quinto: Eratis aliquando tenebrae , nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate.

III. Tertio ostenditur delectabilis sub metaphora lacis quantum ad refulgentiam propter triplicem proprietatem adiunctam. Lux enim delectabilis est intuenti propter sui continuam novitatem, propter venustatem, propter mulcebritatem. Propter haec tria ortus Virginis est iucundus et delectabilis.

Fuit namque delectabilis propter novitatem singularis praerogativae; unde de ipsa potest exponi illud Esther octavo : Iudaeis nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium. Vere nova est haec lux, quia " nec primam similem visa est nec habere sequentem ". Ideo dicitur leremiae trigesimo primo: Creavit Dominus novum super tetram: Femina circumdabit virum. Et ideo excepta est ab illa generali distributione: Ecclesiaste primo : Nihil sub sole novum. Nam hoc fuit supra solem, quia per virtutem supernam. - Fuit delectabilis propter venustatem universalis munditiae, ob quam dicitur Sapientiae septimo : Est enim haec speciosior sole etc. In sole est enim pulcritudo uniformitatis, sed in Virgine multiformi talis: " nihil autem est aliud pulcritudo quam actualitas numerosa ". Apocalypsis duodecimo: Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole etc: et ideo pulcherrima, quia, Ecclesiastici quadragesimo tertio: species caeli gloria stellarum, . mundum illuminans in excelsis Dominus. -

Fuit etiam delectabilis propter mulcebritatem maternalis clementiae, quae omnibus dulcis est, secundum illud Ecclesiastae undecimo : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Delectabile est indere solem iustitiae, delectabile nihilominus et suave videre Matrem clementiae et audire, quae omnibus delectabilis est, quae filiis suis propinat lac et mel in sua Prole, ut sit mel in gustu Deitatis, et lac in gustu humanitatis. Unde de sponsa dicit Sponsus Canticorum quarto : Favus distillans labia tua etc. Ipsa enim semper loquitur verba pacis et pietatis, et ideo omnibus (est) amabilis: et propter hoc Ecclesia decantat : " Cnm iucunditate " etc. Non enim habet rectum cor qui non gaudet, qui autem rectum cor habet ad caelestia tendit. Quantum ergo gaudium debet habere, quando viderit sibi ostendi et fieri portam caeli ! Non enim est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli; quam nobis etc.