SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo V .

Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Iesum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, Lucae secundo .

In verbo isto describitur materia solemnitatis hodiernae, scilicet quantum ad purificationem vir ginis et quantum ad oblationem sive redemptionem Prolis. Primum notetur in hoc, quod dicitur: Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae; secundum, in hoc, quod dicitur: Tulerunt lesum in Ierusalem. Utr rumque horum admirabile, utrumque venerabile, utrumque singulare: et quod purissima Virgo purificetur, et quod Dominus et Redemptor hostiis redimatmvUnde sicut Redemptoris redemptio

non fuit ex obligatione, sed ex dignatione: sic Virginis purificatio non fuit ex coactione, sed ex dispensatione. Erat enim omnimoda puritate purissima, et per hoc non purificari indigebat: erat namque purissima in mente et in carne et Prole.

I. Purissima erat in mente ob nullam peccati commissionem: Exodi vigesimo quinto : Facies et mensam de lignis Setim et inaurabis eam auro purissimo. Mensa ista propositionis, in qua duodecim panes proponebantur, designat mentem gloriosae Virginis, in qua duodecim articuli, ex quibus constitutum fuit Symbolum Apostolorum, tanquam panes spirituales conserrati fuerunt ad refectionem omnium sacrorum doctorum: de qua subditur, quod fuit inaurata auro purissimo, quia tanto dono sapientiae et gratiae desuper fuit perfusa, ut nullum haberet locum in ea aliquod peccatum, nec quantum ad actum nec quantum ad consensum nec quantum ad affectum. Propter quod non tantum pura, sed etiam purissima praedicatur: Bernardus: " Puto, quod copiosior gratia sanctificationis in eam descenderit, quae non tantum eius sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem ". Purissima etiam fuit in carne ob nullam peccati rebellionem: hoc significatum est Proverbiorum vigesimo quinto : Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Hoc argentum pulcrum et candidum fuit corpus Virginis integerrimum post primam sanctificationem, quod tamen adhuc habebat aliquam rubiginem, quia non penitus exstinctus fuerat fomes ; sed postmodum per Spiritum sanctum supervenientem amota fuit illa rubigo, ut esset vas purissimum ad concipiendum Verbum Dei. Et hoc quidem congruum erat, quia, sicut dicit Anselmus, " decebat, ut illius conceptio fieret de Matre purissima ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi ". Ideo enim caro Virginis vas purissimum nuncupatur, quia in carne eius nec peccatum regnavit, nec caro spiritui rebellavit, nec caro spiritum retardavit: et ideo non tantum fuit pura, sed purissima. Purissima etiam fuit in Prole ob nullam peccati transfusionem: unde potest dici illud Proverbiorum tertio : Primi et purissimi fructus eius. Quae est autem sapientia pariens fructum nisi Virgo Maria pariens Filium unigenitum? Lucas: Benedictus fructus ventris tui. Hic autem fructus, quoniam est unicus in substantia et multiplex in virtute, aliquando singulariter, aliquando pluraliter describitur in Scriptura. De quo fructu signanter dicitur, quod Sit primus et purissimus: primus, propter nobilitatem: ipse enim est in omnibus primatum tenens

tanquam Primogenitus mortuorum et Princeps regum terrae. Purissimus vero dicitur sanctitate: in ipso solo puritas fuit in summo: in cuius honorem dicitur Proverbiorum vigesimo : Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? nisi unigenitus Filius Virginis, in quo non fuit peccatum mortale nec veniale nec originale; et ideo merito purissimus dicitur, quia immunis fuit a peccati pravitate, pronitate et possibilitate. Unde non tantum habuit puritatem sufficientem, sed superabundantem in totam Ecclesiam, et maxime in Virginem Mariam. Unde Augustinus de Natura et Gratia: " Propter honorem Domini nullam, cum de peccatis agitur, prorsus haberi volo quaestionem de Matre Domini. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod concipere ac parere meruit, quam constat nullum habuisse peccatum ".

Quoniam igitur quod purissimum est non indiget purificatione, Virgo Maria, quae purissima erat omnimoda puritate, purificari non indigebat actione obligatoria, sed dispensatoria; non propter suam necessitatem, sed propter nostram utilitatem. Purgari igitur voluit ad purificationis exemplum, fundamentum et complementum .

Primo igitur purificari voluit ad complementum purificationis figuralis; de qua Levitici duodecimo : Cum expleti fuerint dies purgationis suae, deferet agnum anniculum in holocaustum. Constat enim, quod agnus ille non poterat veraciter purificare: quia impossibile est, sanguine taurorum auferri peccata, ad Hebraeos decimo. Quod ergo per agnum dicebatur purgari, hoc erat, quia agnus ille figuram gerebat illius veri Agrii, qui tollit peccatum mundi. Illa ergo mulier sola hanc figuram implere poterat, quae ipsum verum Agnum in templo poterat praesentare. Virgo igitur Maria in sui praesenlatione, offerens verum Agnum, toti purificationi legali seu figurali tradidit complementum et posuit terminum. Sic enim decebat Matrem illius qui non venit Legem solvere, sed adimplere .

Secundo purificari voluit ad fundamentum purgationis sacramentalis: de qua Malachiae tertio : Se-debit, conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi et placebit Domino sacrificium Iuda et Ierusalem etc. Per filios Levi intelliguntur sacerdotes, Sacramentorum dispensatores, quorum sacrificia (accepta) sunt Deo: quoniam ipsi purgantur per ipsa, quorum purgatio habet fieri per illum summum Pontificem: ad Hebraeos primo: Purgationem peccatorum faciens etc. Hanc purgationem fecit, quando tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Quae quidem oblatio fuit consummata in patibulo: sed hodie a beata Virgine fuit inchoata in templo: et ideo sacramentalis oblatio in oblatione Virginis hodie quasi sumsit exordium et fundamentum.

Tertio purificari voluit ad exemplum purgationis spiritualis: de qua Actuum decimo quinto : Fide purificans corda eorum: a fide enim incipit spiritualis purgatio: quia ipsa est, quae captivat primo intellectum in obsequium Christi. Nullus enim ad spiritualem purgationem potest pervenire, nisi qui credit, se non posse ad illam venire sine adiutorio gratiae, secundum quod dicitur secundae ad Timotheum secundo: Sectare iustitiam, fidem, spem, caritatem et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. Tales sunt, qui non confidunt.de sua iustitia, sed de divina misericordia: et quantum puritati smdeant, nondum se putant pervenisse ad puritatem perfectam: et hoc exemplo Virginis, quae, cum esset purissima, adhuc tamen purificari exterius non despiciebat: ex quo dedit nobilissimum exemplum, ut omnes amantes purificantem puritatem semper intendant purgationi.

Sciendum, quod ad perfectam purgationem necessaria est triplex virtus purgativa, scilicet purgans in corde, quae . poenitenlia: alia, in corpore, quae est temperantia: tertia, in opere, quae est misericordia: vel una purgans a malis pracedentibus, alia a malis imminentibus, tertia ab omnibus.

Prima igitur virtus est poenitenlia: de qua potest intelligi illud Iacobi quarto : Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo, miseri estote et lugete etc., quasi dicat: purificate vos per poenitentiam, cuius est commissa mala plangere et plangendo lacrymis abluere et lavando purificare et purificando reducere ad unitatem Ecclesiae. Et hoc significatum fuit Numerorum trigesimo primo: Iavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. Nullus enim peccator redit ad unitatem Ecclesiae nisi purificatus et lotus lacrymis poenitentiae: propter quod Psalmus: Lavabo per singulas noctes lectum meum etc.; et Isaias : lavaamini, mundi estote etc. Et hoc lavacro oportet purificari omnem, quivult Deo acceptabilia sacrificia offerre: Iudith ultimo: Mox, ut purificati sunt , obtulemnt omnes holocausta: ne forte improperaret eis Dominus illud Isaiae primo: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

Secunda virtus purgativa est temperantia: de qua potest intelligi illud Iosue decimo septimo : Dixit Iosue ad domum Joseph: Transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum

tpatta. Succidere enim est resecare superflua a carne; ad habendam spatiosam et quietam habitationem opus est temperantia, quae resecando superflua purgat immunda. Huius autem opus est non tantum custodire puritatem in carne, sed etiam in ore; sicut enim inficitur homo per fornicationem, sic inficitur per detractionem et foedam locutionem: nec tantum est abominabilis homini fornicatio, quantum Deo detractio: Proverbiorum decimo quinto : A Dominatio Domini, cogitationes malae; et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. Purus autem sarmo est, in quo non resonat contumelia proximi nec blasphemia Dei. Sicut enim os inquinatur maledicto, sic et periurio: Ecclesiastici vigesimo tertio: Omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. - Talis temperantia maxime debet reperiri in clericis; primae ad Timotheum tertio : Oportet, diaconos esse pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Cum autem haec virtus purgativa negligitur, ut plurimum vita spiritualis necatur, secundum quod figuratum fuit secundi Regum quarto, ubi dicitur, quod Isboseth dormiebat super stratum suum meridie, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit: et sequitur, quod ingressi sunt latrones et percussum in inguine interfecerunt. Nulli dubium, quod ista ostiaria designat temperantiam, quae, si forte in custodia sensuum exteriorum obdormiuit, interior, spiritus et vita insidiis daemonuin percutitur et necatur, quoniam mors per fenestram intrat ad animam, secundum Ieremiam.

Tertia via purgativa est misericordia, secundum illud Proverbiorum decimo quinto : Per misericordiam et fidem purgantur peccata; non enim delentur peccata nisi per divinam misericordiam, nec divinam misericordiam impetrat, nisi qui facit misericordiam, secundum illud Matthaei quinto: Beati,misericordes. Haec autem misericordia debet esse fidelis, non ficta: id est non verbo et lingua, sed opere et veritate: et haec misericordia manifestatur in eleemosyna et per illam habet purgandi efficaciam; Tobiae duodecimo : Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata: Lucae undecimo: Date eleemosynam, et ecce, omnia munda sunt vobis. Eleemosyna autem non mundat, nisi ipsa sit munda, id est, fiat munda intentione, ut quaerat homo placere Deo, non mundo, secundum illud Exodi vigesimo septimo: Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, per quod recte intelliguntur opera pietatis et misericordiae, quae tunc habent perfectam puritatem, cum nihil habent admixtum de faece terrenae intentionis. Hanc puritatem non assequuntur hypocritae, qui, cum faciunt

eleemosynam, camini tuba ante se, non attendentes illud : Iam receperunt mercedem suam: propter quod dicitur Ecclesiastici septimo: De negligentia tua purga te cum paucis, quasi dicat: sic purganda est negligentia per eleemosynam, ut non intercidat propria gloria.

Huius autem triplicis purgationis triplex est effectus sive fructus, scilicet mitigatio incendiorum, manifestatio mysteriorum, multitudo meritorum. Et primus respondet poenitentiae; secundus, temperante ; tertius, misericordiae. - Primus igitur fructus est mitigatio incendiorum, per quae oportet transire omnem peccantem, ut ingrediatur in caelum, nisi hic purgatus fuerit per poenitentiae lavacrum: Numerorum trigesimo primo : Aurum et argentum et aes et ferrum et plumbum et stannum et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur. Quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur; quasi dicat: non est nisi duplex purgatio: per ignem purgatorium et aquam lacrymarum. Et si quis non fuerit in aqua sufficienter purgatus, necesse est, quod in illo igne sustineat acerbum tormentum: primae ad Corinthios tertio: Uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit. Si enim peccatum fuerit perfecte purgatum, transibimus sine igne, (id est) ignis afflictione. Si vero fuerit ex parte, necesse est transire per acerbam adustionem ; si autem nullo modo fuerit purgatum, necesse est transire per Ignem inexstinguibilem, secundum illud Lucae tertio: Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.

Secundus fructus est manifestatio mysteriorum, ad quem non pervenitur nisi per purgationem temperantiae, secundum illud Iudicum sexto : Cum excuteret Gedeon atque purgaret frumenta in torculari, apparuit illi Angelus Domini. Illis enim fit Domini revelatio et apparitio, qui se ipsos purgant, carnem suam crucifigendo cum vitiis et concupiscentiis per iugem memoriam passionis Christi; Matthaei quinto: Beati, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. u nde Augustinus de Doctrina christiana ; " Purgandus est animus, ut divinam lucem perspicere valeat et ei inhaerere perspectae, quam purgationem quasi ambulationem quandam et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur".

Tertius fructus est multitudo spiritualium meritorum: Ioannis decimo quinto: Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Palmitem ferentem fructum vocat eum qui facit opera pietatis et misericordiae, quae secundum Apostolum sunt genitilia: quia pietas ad omnia valet. In cuius figura dicitur Iudicum nono : Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines? quasi dicat: quia pietatis opera promissionem habent vitae, quae nunc est et futurae: et non solum merentur complementum gloriae, sed etiam augmentum gratiae purgativae; propter hoc dicit: purgabit eum, ut qui fructum faciebat in actionibus pietatis, amplius purgetur per passionem poenalitatis. Ut fructum ampliorem afferat perfectae virtutis; unde Iacobi primo: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes, quod probatio fidei vestrae patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet: opus autem perfectum disponit ad perfectum praemium; de quo subiungitur: Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

II. Post purgationem Virginis Matris aliquid dicendum est de oblatione Prolis: circa quod notandum est, quod legimus puerum Iesum in templo praesentatum et in templo baiulalum et in templo rein-ventum.

Praesenlatum legimus ab offerentibus, qui gerunt figuram sacerdotum et praelatorum, quorum est in templo offerre Christum. Dicitur enim Lucae secundo , quod parentes eius tulerunt eum in Jerusalem, ut durent hostiam pro eo, secundum quod dictum est in Lege Domini: Levitici duodecimo scriptum erat, quod offerrent pro parvulis agnum anniculum et pullum columbae sive turturem; in quo significatur, quod offerentes Christum in templo debent habere pietatem istorum trium animalium: turtur enim est animal castissimum: columba, fecundissimum: agnus, mansuetissimum. In quo ostenditur, quod clerici et sacerdotes et praelati debent esse mundi, fecundi et mansueti. Dicitur clericis illud Isaiae : Mundamini, qui fertis vasa Domini: sacerdotibus dicitur illud Ruth quarto: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes occipere, ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua. Praelatis autem dicit ille magnus Pastor Matthaei undecimo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Legimus etiam puerum Iesum in templo baiulalum et susceptum ab exspectantibus, qui gerunt figuram fidelium subditorum, qui Christum suscipiunt sibi oblatum per manum sacerdotis et praelati. Dicitur enim Lucae secundo , quod, cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut faeerent secundum consuetudinem Legis pro eo, et ipse aecepit eum Simeon in ulnas suas etc. De hoc dicitur quod erat iustus et timoratus, exspetans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. In quo datur intelligi, quod ad hoc, ut aliquis sit idoneus ad suscipiendum Christum, necesse est, abeat benignitatem, humilitatem, longanimitatem: benignitatem, quia Sapientiae primo: In malevolam animam non introibit sapientia; humilitatem, quia, Iacobi quarto, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; longanimitatem (quia), Lucae undecimo, si perseveraverit pulsans, dico vobis, propter improbitatem eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. - Legimus etiam puerum Iesum in templo reinventum a requirentibus, qui gerunt figuram doctorum et praedicatorum, qui in Scripturis requirunt Christum. Dicitur enim Lucae secundo, quod puer Iesus remansit in Ierusalem, et quod parentes eius requirebant eum inter cognatos et notos; et post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum. Per illud triduum praecedens inventionem Christi intelligitur triplex intellectus praeparationis ad spiritualem intellectum, in quo Christus sentitur, percipitur et invenitur. De intellectu enim historico pervenitur ad allegoricum; de allegorico, ad tropologicum, et post istud triduum, ad anagogicum, qui transvolat in supernam Ierusalem et circuii omnes officinas Angelorum, quousque in medio templi inveniat Christum.

Vel aliter et plenius: ut primus dies istius tridui sit factio, quae est in scripto; secundus, collatio, quae est in verbo; tertius, memoria, quae est in anima; post hunc sequitur oratio, quae fit in templo; et haec facit invenire Dominum Iesum, sicut dicitur in Psalmo: Effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei etc.