F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
22 VARSAVIEN.
ptio sit violenta et iuris et de iure, tamen admittit proba- tionem in contrarium ex confessione in praeiudicium ipsius confitentis ». Praesumptio in casu Rotae fundabatur in eon- dormitione Iulii cum Olympia per tres noctes in eodem lecto, qua maior vix excogitari potest, et nihilominus cum circum- stantiae ostenderent confessionem fuisse probabilissime ven- dicami, praevaluit ipsa contra praesumptionem violentam iuris.
Revera in casibus similibus circumstantiae, quaecumque sint, non valent certitudinem producere metaphysicam ; in certitudine morali seu in gradibus probabilitatis oportet ab- solute et necessario, ut res tota agatur ; proinde licet inferre, possibilem esse gradum aliquem probabilitatis qui certitudini morali aequivaleat, qui propterea sufficiens foret factum quod- vis sustinere adversus praesumptionem contrariam etiam vio- lentissimam.
Minus violenta est praesumptio in casu praesenti. Paucis tantum noctibus in eodem cubiculo sponsi simul permansere, nequaquam vero in eodem lecto ; immo transacta prima nocte non videntur fuisse soli relicti per totam primam hebdoma^ dam post matrimonium ; et etiam postea, quoties convene- runt, circumstantiae, ut videbimus, excludunt consummatio- nem; ita ut, si excludatur pro primis coniugii diebus, videtur conclusio moraliter certa, eam nunquam locum ha- buisse. Quaenam afferri possunt rationes, quae suadent nul- lum fuisse commercium carnale inter sponsos primis his no- ctibus? Argumentum fortissimum est dispositio Iosephi, sat superque demonstrata in antecedentibus, concomitantes et subsequentibus suum matrimonium; dispositio nempe conti- nentiam semper servandi. Parum ad rem refert utrum in- tentio haec ex simplici devotione vel religione exaggerata oriatur, seu potius excogitata fuerit ad tegendam impoten- tiam suam prout insinuât Maria. Quod interest nobis in praesenti est simplex factum huius intentionis, et constantia Iosephi in illa servanda. Audiamus testes qui loqui possunt de indole et dispositione Iosephi; et primum omnium stu- dentem ecclesiasticum Ryniewicy, non solum quia testis est